Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 22. Mai 2023, 11:50

Haud procul hinc Mavors, uerum non saeuit Odessi:
Vrbs alia est ante oculos, docte, uetusta tibi.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... 0925152458
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 22. Mai 2023, 12:08

Warna antikes Stadttor.jpg
Per quam gens properans intrare solebat Odessum,
sub terra latuit splendida porta diu.
Quondam porta fuit, qua nunc sunt moenia fracta,
et fragmenta uirens herba reperta tegit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 22. Mai 2023, 22:16

Schwarzmeermuscheln.PNG
Quas aluit Pontus, concharum turba uoratur,
atque etiam his undis aptior humor adest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 30. Mai 2023, 17:59

Vicit uer hiemem tepens atrocem
nec iam frigida nix timetur ulli
et laetos Zephyro fouente campos
flores flamina mollia osculantur.
Hic per prata uolans apis susurrat,
artos ut repetat fauos onusta.
Quod deuenerat aduocatus ad nos
caelo spiritus, ut iuuans maneret,
gauisa est Dominum colens caterua.
Mox nos grata lacus uocabit unda,
ut se quisque lauet natetque deinde
per regna umida piscium citorum.
Quidam litora mox marina quaerent,
ut corpus radiis retorreat sol
atque imbrem patriam relinquant
uexantem, et liquidis ferentur auris
nec soli et miseri domi manebunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 4. Jun 2023, 10:41

Te deum trinum uenerentur omnes,
quos fides fortes facit incitatque,
et canant dulci tibi amore motis
mentibus uni!

https://www.kirchenzeitung.at/img/89/cf ... nitaet.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 4. Jun 2023, 12:36

Ad rem melius explicandam homini nostri temporis:

https://st-paul-josef-regensburg.de/?p=10157&consent=ok

Credamus, quia absurdum, an absurdum omnino non est, si hoc credamus?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 4. Jun 2023, 17:19

Mortales tepida fouentur aura
et Phoebus uiolas salutat almus,
ut laetae uolucres canant uolentque
et iam sub Ioue nos iuuet sedere
et potare merum uirenti in horto
atque herbam tenuem tegente nocte
perdepsant iuuenes suas puellas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 8. Jun 2023, 06:52

Ingens se queritur pendere silurus ab hamo:
Quanta altos fluuios stagnaque monstra colunt!

https://www.heute.at/s/weltrekord-angle ... -100274961
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 8. Jun 2023, 15:38

Circumfert Domini corpus pia turba benigni,
quod bonus hic animas fulcit alitque cibus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 11. Jun 2023, 08:32

Perque dies aliquos caelo delabitur imber
et uix destituunt mittere nubila aquas.
Post siccas rursus tres Iuppiter irrigat horas,
ut pluuiae superent prata uiasque graues.
De clivis altis delabitur umida terra,
seque solo subito tecta mouente ruunt,
Iam tumida artantes excedant flumina ripas
undaque, quidquid habet ripa, citata rapit,
Imbribus assiduis lacubus modo redditur humor,
ut sine aqua uelox non moriatur esox.
Qua iam sicca palus fuit, unda tumescit ut ante,
et reduces latices tranare gaudet anas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 20. Jun 2023, 16:37

Quae fertur sub aqua, scapham requirunt.
Heu, Titania nauis est petita,
undis quae tegitur maris profundis,
sed fluctus retinent ratem marini.
https://www.kleinezeitung.at/internatio ... oot-wissen
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 21. Jun 2023, 08:22

Incipit, ut feruens anno sol imperat, aestas,
et calet indicto tempore digna dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 24. Jun 2023, 14:42

Heu! Titanica nauis est petita,
altum quam mare frigidumque centum
annos iam tenet in solo iacentem,
sed qui conspicere hanc uiri uolebant,
accepit Libitina redditura numquam.
https://www.courant.com/2023/06/23/live ... perts-say/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 29. Jun 2023, 05:54

Quam schola uult ferri, modo lux paenultima coepit,
nam mora erit nobis cras ibi agenda breuis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Jul 2023, 07:11

Quinctilis mensis sua tradidit otia nobis
Sextilisque sinet tum sua tempora agi,
sed solitum rediens munus September habebit
postque duos menses acre redibit opus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste

cron