Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 25. Mär 2024, 06:49

Denique libertas Graecis ut grata daretur,
iussit amor patriae fortior arma capi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXCVII annos

Beitragvon marcus03 » Di 26. Mär 2024, 08:03

Ludovicus van Beethoven componista et clavicen Theodiscus animan efflat Vindobonae
annos LVI natus.
Homini nihil est generosius nec carius tempore.


Numquam ultione utor; cum in alios consulere debeo,
plus contra eos non molior, quam moliri cogor.

Dum Austriaco est cervisia et botellus suus, rerum novarum non est cupidus.


Multum interest inter facultatem liberi meditandi et facultatem se animi impetui tradendi.

O artem! Quis te intellegat! Quocum disputare licet de dea magna?


Quo maiores progressus fiunt in arte, eo minus opera priora mihi sunt satisfactioni.


Musica revelatio est sublimior sapientia et philosophia quaque.

Te eum esse oportet, qui esse videri vis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCLXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Mär 2024, 09:00

Mortuus est Stephanus, Stephanus tum papa creatur,
alterque alterius munera papa tenet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 27. Mär 2024, 09:09

Prima pellicula in theatro cinematico in Austria prolata
exhibetur coram publico Vindobonae invitato
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc unum diem

Beitragvon Zythophilus » Do 28. Mär 2024, 08:32

Maxima cum nauis pontis crus uerterit ictum,
saltem homines gelida sex moriuntur aqua.

https://edition.cnn.com/2024/03/26/us/b ... index.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XX annos

Beitragvon marcus03 » Do 28. Mär 2024, 13:00

Petrus Alexander baro de Ustinov actor, scriptor, scaenarum dispositor Britannus obit in Helvetia.
Natus est a.d. XVI Kal. Mai anno MCMXXI Londini. Cui erat et civitas Helvetica.

Quem inter alias pellicula anno MCMLI prolata, quae QVO VADIS inscribitur, innotuisse constat.
Ad hoc partes egit illius criminum investigatoris nomine Hercule Poirot, quae figura ab illa Agatha
Christie ficta est. Quam egit e.g. in pellicula, quae inscribitur MORS IN FLUMINE NILO FACTA.

Qui omnia ad meliora refert est ille, qui non ignorat, quam tristis interdum sit mundus,
cum pessimista sit ille, qui cottidie ad eam cognitionem iterum pervenit.


Cum femina amore capta omnia agas licet, quae vult ea.


Animus fortis saepe cognitione caret, cum ignavia non raro in iis posita sit, de quibus
bene certiores sumus facti.


Mores pecunia corrumpuntur - praesertim si cares illa.


Multae feminae nesciunt, quid velint, sed promptissimae sunt ad hoc accipiendum.


Philosophus est vir, qui femina carens mundum complectitur totum.


Ecclesia dicit te vicinum tuum amare oportere.
Mihi persuasi illam meum non nosse vicinum.


Qui non dubitat, mente est captus.


Qui id rogat, quod roget non oporteat, audiet, quod audire non velit.


Viri de feminis meditantur, cum feminae de iis meditentur, quae viri de se meditati sint.


Nulli credo rei, sed sum paratus ad stupendum.


Amor summus semper est ille, qui non expleatur.


Noli quaerere, qua ex causa aliquid factum sit, si causam dicere non potes, ex qua quaeras!


Coniugium est bellum unicum, in quo cum hoste concubitus fiat.


Vita brevior est, ut de ea meditemur, longior quidemst, ne id ipsum faciamus.


Religio Dei opus, quod a diabolo perfectumst.



Feminae discedunt victrices se victas esse simulantes.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 29. Mär 2024, 08:15

Grex musicus, qui se ABBA appellat, nascitur proferendo canticulo, quod inscribitur PEOPLE NEED LOVE/HOMINES AMORE INDIGENT.

Mense Decembri anni MCMLXXXII grex in scaenis mundanis apparere desiit.
Anno MMXVIII duo canticula nova ab eo annuntiata sunt, quae anno MMXXI prolata sunt.
ABBA quadringenta decies centena milia aut phonodiscos aut ea, quae CDs nominantur, vendidisse dicitur.
Qua re inter greges omnium felicissimos musicos numeratur.

Res familiaris gregis unum fere milliadum Euronum facere aestimatur.
Si haec summa collocaretur fenere centesimarum trium, mense quoque reditus fieret
quinque fere decies centena Euronum vectigali deducto (XXVIII %) per annos XX, quoad
pecunia consumpta sit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXCII annos

Beitragvon marcus03 » So 31. Mär 2024, 11:28

Franciscus Josephus Haydn componista Austriacus aetatis Vindobonensis classicae in lucem editur
in oppidulo Rohrau in Austria inferiore sito.
Obiit a.d. II Kal. Iun. anno MDCCCIX Vindobonae.

A mundo eram seiunctus, nemo mihi proximus efficere potuit, ut de me ipso desperarem,
nec mea torquere potuit. Qua de causa fieri non potuit, quin fierem homo mei generis.

Lingua mea intelligitur mundo a toto.

Modos reperiatis pulchros. Quibus repertis musica nostra erit pulchra placebitque.
Non refert, cuius sit generis.

Deus,cum mihi dederit animum laetum, mihi certe ignoscet sibi servienti laeto.

Cum ad meum sedebam claviarium vermibus exesum, nullus rex mihi erat invidiae ob eius felicitatem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CMXL annos

Beitragvon Zythophilus » So 31. Mär 2024, 18:21

Imponit Clemens Henrico papa coronam
Augustumque Deo praecipiente facit.

https://de.wikipedia.org/wiki/Heinrich_IV._(HRR)#Heinrichs_Kaiserkr%C3%B6nung_und_Gregors_Ende
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 1. Apr 2024, 11:53

Carolus I. imperator Austriacus ultimus et Carolus IV. simul rex Hungaricus apostolicus obit in
insula Madeira, quae ad Lusitaniam pertinet.
Qui simul erat rex Bohemiae Carolus III.
Natus est archidux Carolus Franciscus Josephus Ludovicus Hubertus Georgius Otto Maria Austriacus
a.d. XVI Kal. Sept. anno MDCCCLXXXVII in regia Persenbeug in Austria inferiore sita.
Anno MMIV a papa Ioanne Paulo II beatificatus est.
Fieri posset, ut inter Sanctos reciperetur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 1. Apr 2024, 15:46

Heu! procul a patria Carolum tepida insula perdit
et pulmone dolens igne flagrante perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XIX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 2. Apr 2024, 05:54

Mortuus est Romae mala passus papa Polonus.
Quem sanctum fieri uult pia turba senem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCCLXXVI/MCCLXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Di 2. Apr 2024, 09:33

Carolus Magnus rex imperi Francorum in lucem editur in Francogallia boreali.
Anno DCCC a papa coronatus est imperator primus Europae occidentalis Romae die Domini natali.
Quo imperante imperium Francorum magnitudine fuisse maxima fertur.

Populus si sciret, quanta regeretur stultitia , rerum novarum esset cupidus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11497
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCLXXVI aut MCCLXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 2. Apr 2024, 13:15

Filius est Carolus Carolingus regius ortus,
augens imperium qui patre maior erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXLIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 3. Apr 2024, 06:31

Est uastata graui terrae Chios insula motu
nec colere hanc homines post potuere diu.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16932
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 43 Gäste