Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 16. Apr 2024, 16:36

Quae magnis fuerant elephantibus, ossa reperta
atque haec ad Monachos condita erant sub humo.
Cur, cum cauponis Cerealis non foret humor,
a magnis regio sicca petita feris?

https://www.br.de/nachrichten/wissen/sp ... kt,UA1jERe
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 16. Apr 2024, 22:23

Praematura fugit, gramen quae torruit, aestas
et perflat gelido turbine uentus agros.
Heu – calido frigent nunc omnia sole fugato
continuoque frutex imbre cadente madet.
Quas habet arbor, aues nolunt cantare misellae
nec pratum uario flore salutat apes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Apr 2024, 08:23

Latrator rediit petens forum relictum,
quo nemo sapientior aera haurit,
gannitque obloquiturque more noto.
Qui ridere uirum uelint superbum,
sunt, aut rem potius tacere miram,
ast unus socius iuuat molestum,
cum semper stomachetur excitatus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mi 17. Apr 2024, 14:46

"stomachetur" ... hm ... :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6922
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Mi 17. Apr 2024, 20:14

cur illud "stomachetur" , o sodalis,
indicas reprehensione dignum ?
:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Apr 2024, 20:52

Virum molestum iuuari dico, cum alter stomachetur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mi 17. Apr 2024, 22:13

nihil reprehendo. :)
sed non modo libelli, sed etiam verba habent sua fata. quod nonne etiam ad vocem stomachandi pertinet hoc in foro?
:D
sed certe nihil obstat, quin libere etiam isto utamur vocabulo.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6922
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Apr 2024, 06:32

Quid dicere uelis, ignoro. stomachor, ātus sum, āri, (stomachus) unmutig-, ärgerlich sein, sich ärgern in lexico Georgesimo legimus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Do 18. Apr 2024, 09:51

nescio an praestet omnia ista universali quasi oblivione obruta esse :D

... in memoriam Stomachati illius mira ac perpetua ad rixandum alacritate insignis ... :-D
(http://www.zeno.org/Georges-1910/A/z%C3 ... l=zankisch)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6922
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Apr 2024, 17:54

Ecce. Te monente ille in memoriam reuertit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Apr 2024, 17:55

Mortuus in quodam situs est sine uertice tecto:
Dicere homo causam iam nequit ore carens.

https://www.heute.at/s/wie-eislady-tote ... -120031845
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Apr 2024, 18:12

Heu, fuit Aprilis mensis calidissimus ante,
sed uenisse – mihi crede! – uidetur hiems.
Quaerimus attoniti: Transacta est iam breuis aestas
an leue uer fugiet denique frigida hiems?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 21. Apr 2024, 08:31

Pranger Raab.png
Hic ignominia est cunctis monstrata reorum,
uinxit enim pali dura catena malos.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » So 21. Apr 2024, 10:52

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1992
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 21. Apr 2024, 11:54

Quid illud "se contentum esse" sibi vult? Quomodo in vita cottidiana fit?
Quomodo vivit ille, qui se sit contentus?
Omninone tali modo vivi potest?
Nonne sunt semper condiciones, sine quibus nemo se contentus vivat liceat?
Memento Senecam fuisse virum divitissimum nulla re indigentem ad victum parandum!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 39 Gäste