Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mai 2024, 08:17

Ioannes Augustus Strindberg scriptor et artifex Suescicus obit Holmii, qua in urbe natus est
a.d. XI Kal. Feb. anno MDCCCXLIX.
Inter Suesciae auctores est gravissimos, qui suis drámatibus ubique terrarum innotuit.
Inter litteratos controversias excitasse fertur et conflictionibus implicatus erat privatis.
Idem composuit fabulas romanenses et fabellas.

Fatum ludos agit cum iis, qui secum agunt ludos.

A pueritia Deum quaesivi et diabolum inveni.

In coniugio quoque aliquando tempus veniet, quo viri alii tibi sunt invidiae, quibus est auditus infirmus.

Omnes, qui in vita nihil assecuti sunt, alios sequi non potuerunt,
cum bene morati essent.

Pulchritudo vera benignitate carens permanere non potest; non sunt nisi habitus,
sed expressio est,quae habitui cuique eorum leporem dat supranaturalem.

Iter, quo coniugio inito fit, primus est conatus coniugii res veras fugiendi.

Feminae quoque secretum sibi creditum occultare possunt, si id non narasti illis.

Nimio nostri amore omnia gubernantur, quae agimus.

Coniugia in caelo ineuntur. Qua de causa in tantam decidimus profunditatem.

Nemino invideris! Nescis enim, an ille, cui invideas, tacitus aliquid occultet,
quod subire non velis permutatum.

Nonne intellegis societatem, quae inveniatur, esse evolutionem, quae ad irritum ceciderit,
et ipsam esse inimicam cultui et simul naturae?

Nulla re spiritus tam firme captus tenetur quam possessione.
Damni timor prohibet, ne pax fiat, acquisitionis spes, ne fiat quies.

Beatus es tum, cum tecum es ipso
animo tuo conscientiaque tua contentus.

Amor sui virtus est humana nec vitium.

Quod sol est terrae, est religio homini.

Pulchrum species rerum temporalium.

Numquam vita tibi iniuriam intulisse videtor!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 14. Mai 2024, 08:59

*artifex Suecus / Suetus :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mai 2024, 10:09

Fons meus:
https://de.pons.com/%C3%BCbersetzung/de ... schwedisch

Erratne PONS an versio est hodierna?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 14. Mai 2024, 10:30

Certe exstat ista forma!
Sed hoc, ni fallor, saepius hic iam exposui:

- artifex Germanus = artifex, qui ipse natione est Germanus
- artifex Germanicus = artifex, qui non natione, sed alia quadam ratione cum Germania (vel cum lingua Germanica) coniunctus est.

(cf. agnomina, qualia sunt "Britannicus", "Germanicus", "Africanus" ***. qui homines ipsi Romani erant! contra P. Terentius Afer (!) ex ipsa Africa orta erat.)

Quae differentia etiam ad innumerabilia alia nationum nomina pertinet.

Valeas! :-)
______________
*** interdum plures formae exstant, quod rem paulo intricatiorem facit (Afer/Africus/Africanus, Hispanus/Hispanicus/Hispaniensis, Gallus/Gallicus/Gallicanus)

(Obiter hoc repeto: vox "Theodiscus" non ad nationem, sed ad linguam pertinet. ;-) )
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mai 2024, 10:42

ille ego qui hat geschrieben:Sed hoc, ni fallor, saepius hic iam exposui:

Non falleris et memor sum. Quod in multis et aliis casibus respexi.

Hoc in casu quidem cogitavi nullam esse formam aliam.
Qua de causa PONS alteram non indicat nec discrimen? :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 14. Mai 2024, 11:06

est regula generalis (et paene grammatica) saltem in sermone prosaico classico:
forma "substantiva" pertinet ad nationem, forma "adiectiva" signifcat alium nexum - ut ita dicam ;-)
vix habet sat loci lexicon Pontile, ut hoc identidem repetat.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mai 2024, 11:29

Firma N.N. gratias agit multas. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 15. Mai 2024, 11:20

Arthurus Schnitzler medicus, narrator, dramaticus Austriacus nascitur Vindobonae, ubi et
obiit a.d. XII Kal. Nov. anno MCMXXXI.
Qui ad litteratos pertinet gravissimos, qui sunt VINDOBONAE MODERNAE.
Quem flagitia excitasse constat.


Veritasne in medio versatur? Minime! Nusquam invenitur nisi in profundo.

Indulgentia est aliorum errores excusare. Quod qui non animadvertit modestus putatur.

Paratum esse multum valet, plus valet manere posse, momento recto uti plurimum valet.

Prudentia vitalis est res omnes quam maximi putare, sed nullam ex iis omnino gravissimam ducere.

Via ab sensu religioso ad dogma permulto longiorest via a dogmate ad vesaniam religiosam.

Ingeni vis saepe nihil est aliud quam animi infirmitas.

Id studet cultus quisque, ut eam, quam appellamus rei publicae administrationem,
reddamus supervacuam, sed naturae investigationem et artem humanam maxime necessarias.

Prudentia et benevolentia nullis personis usae apparere malunt.

Ad ultimum nihil valet nisi quod fecimus et qua viximus ratione, non valet, quod desideravimus.

Desiderium est id, quo animus noster alitur, non est expletio.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXII annos

Beitragvon ille ego qui » Mi 15. Mai 2024, 14:24

marcus03 hat geschrieben:Arthurus Schnitzler medicus, narrator, dramaticus Austriacus nascitur Vindobonae, ubi et
obiit a.d. XII Kal. Nov. anno MCMXXXI.
Qui ad litteratos pertinet gravissimos, qui sunt VINDOBONAE MODERNAE.
Quem flagitia excitasse constat.


:D :D :D
miraculum tunc temporis videtur esse factum!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CCXXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Do 16. Mai 2024, 14:12

Fridericus Iohannes Michaelis Rückert poeta, linguarum peritus, interpretator Theodiscus
nascitur Suinfurti.
Decessit a.d. prid. Kal. Feb. anno MDCCCLXVI in vico, qui hodie ad Coburgum pertinet.
In linguis fere XL versatus est, qua ex causa vir summi ductus est ingenii.
Quoddam praemium litterarium nomen trahit ab eo.

Inopia libra est, quae explicat, quanti preti sit amicus.
Eadem est obrussa tui preti proprii.

Ne quid celerius promiseris! Tum promissum frangas opus non erit.
Multo melius est plus servare quam promittere.

Nihil volens nisi quod debes potes, quod vis.

Ultio voluptas est, quae durat diem unum.
Animus magnus animus, quo delectaris in perpetuum.

Cor gloria et honore prorsus non satiatur.

Qui aliquid esse videri vult,id esse conator!
Nam si non es, quod esse videris, species ipsa est species inanis.

Cum lingua quaeque, quam discis, animum tuum in te adhuc vinctum liberas.

Diabolus mundum reliquit non ignorans
homines ipsos inter se vitam reddere horribilem.

Voluptas ultro se coniunget cum omnibus.
Voluptas autem, quam quaeris, nusquam invenies.

Beatitudo humana ex his rebus constat duabus: homini est certum et simul incertum, quod erit.



In memoriam sodalis cuiusquam, quem in via habitasse memini, quae ducat nomen ab illo poeta.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 16. Mai 2024, 23:14

Quintus in urbe Petri Paulus fit papa Camillus;
mortuus is Mariae maxima templa colit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17014
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Fr 17. Mai 2024, 11:18

Dietmarius Schönherr scaenarius, moderator, cantor, scriptor, interpretator,
scaenarum dispositor Austriacus nascitur Oenoponti.
Decessit a.d. XV Kal. Aug. anno MMXIV in insula Ebusi.
Qui innotuit serie, quae inscribitur RAUMPATROUILLIE (NAVIS SPATIALIS ORION) anno MCMLXVI
in Germania septempartita translata.
Illa series quidem qualitate fuit simplicissima, immo barbara et rudi,
si confertur cum ea, quae STARTREK appellatur, quae eodem tempore
In Civitatibus Foederatis Americae transmissast.
Ab anno MCMLXXII in Germania prolatast
Saturni diebus hora sexta p.m.

Cum uxore, Vivi Bach, ab anno MCMLXXIII seriei TIBI ALIQUID EXOPTA praefuit.
Ab anno MCMLXXXV incepta socialia et culturalia adiuvit in Nicaragua.

Quod ad tempus senescendi attinet, res omnium iucundissima est libertas absoluta et perfecta.


https://de.wikipedia.org/wiki/Raumpatro ... ffes_Orion
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 18. Mai 2024, 11:20

Bertrandus Arthurus Guilhelmus Russell philosophus, mathematicus, logicus, religionum vituperator Britannus nascitur in Cambria.
Obiit a.d. IV Non Feb. anno MCMLXX ibidem.
Anno MCML litterarum praemio affectus est Nobeliano.
Qui inter philosophiae analyticae est conditores.
Cum illo Alfredus N. Whitehead protulit illa principia mathematica.
Atheus et ratione confisus erat pacifista, qui pugnabat pro pace servanda et armis minuendis.
Socialismi erat nec fautor nec adversarius.

His diebus de hac re agitur, quomodo generi humano persuadeatur,
ut assentiatur se superesse velle.

Quod ad beatitudinem attinet, nec peritia nec observatio effecerunt, ut credam
fideles circiter beatiores vel miseriores esse iis, qui fide careant.

Religionem duco morbum i.e. fontem miseriae vix dicendae generi humano.

Mundus gaudio et amore carens est mundus nullius preti.

Vita beata maximam partem vita esse debet quieta;
nam gaudium verum nusquam florere potest est nisi quiete circumdatum.

Vita bona amore animata est et scientia gubernatur.

Facultas otii prudenter explendi gradus est summus cultus sui.

Proprium religionis Christianae pessimum est eius habitus innaturalis erga genitalitatem humanam.

Quod homines revera volunt non est scientia, sed certitudo.

Religio imprimis et principaliter nititur metu.

Necessaria beatitudinis pars est id non possidere, quod desideremus.

A libere quaerendo prohibebimur, dum educatione persuasio pro cogitatione efficietur.


Certitudo ea est res, quae philosophiae sit tollenda,
certitudo sive scientiae sive ignorantiae.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXII annos

Beitragvon marcus03 » So 19. Mai 2024, 08:18

Ioannes Theophilus Fichte edúcator et philosophus Theodiscus nascitur in oppido Rammerau
in Saxonia sito.
Obiit a.d. IV Kal. Feb. anno MDCCCXIV Berolini.
Cum illo Schelling et Hegel ad idealismum Theodiscum pertinet.

Amor sui radix generum corruptionis omnium ceterorum.

Ineptissime calumniatur naturam humanam est,
qui hominem nasci peccatorem dicit.

Honestatis omnis fundamentum est continentia.

Semper et necessario animus inflammatus eum superat, qui animi caret inflammatione.

Dogmatismus omnino explicare non potest, quod est explicandum.
Qua de causa se praebet minime idoneum.

ad id genus humanum procreatum est, ut, dum exstet, res suas instituat libertate et ratione.

Homo ortus non est ex sensuum mundo, et id, ad quod natus est in eo assequi non potest.
Id, ad quod natus est, transcendit tempus, spatium omniaque, quae sensibus percipiuntur.

Quod facere debetur et religio omnino sunt unum; utrumque est intercessio eius, quod
sensibus percipi non liceat, alterum agendo, credendo alterum.

Nullus amor verus et continuus permanere potest reverentia carens;
alius quisque paenitentiam suscitat et indignus est rei generosae.


Nullus aut deus aut homo nobis potest subvenire. Alteri alteris subveniamus opus est.

Nulla res vera est nisi voluntas.

Maximi momenti populi progressioni humanae est qualitas eius sermonis.

Nulla re alia ad libertatem pervenimus nisi animum reddentes meliorem.

Humanita erudita fit, cum agimus ipsi, et ad id spectat, ut ipsi agamus
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11615
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXII annos

Beitragvon Tiberis » Mo 20. Mai 2024, 00:23

Sándor Kónya obiit cantor, qui voce theatra
mulsit ubique sua musica suavisona.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste