Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MDCIC annos

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Mai 2024, 11:10

Concilium Nicaeanum primum ab imperatore Constanstantino convocatum suo munere fungi incipit.
In quo des Christi natura disputatur et qui status ei sit inter Patrem et Spiritum Sanctum.
Quaestio de illa Dei trinitate gravissima fieri coeperat in controversia Arianismo effecta, qui
Christum eadem natura esse ac patrem negavit.
CC episcopi et clerici vel plus convenerunt, omnes fere ex imperio orientali oriundi.
Inter alia et de pascha disputatum est.
Constitutum est Christum eadem esse natura ac ceteras personis divinas.
Imperator ipse dixisse fertur filium eiusdem esse naturae ac patrem, cui sententiae, qui dissensissent,
postremo cederent.
Qualis sit Dei natura, etiamnunc nemo profecto nosse videtur. Unde quidem noverit?


Ὁ θεὸς ἀγάπη ἐστίν, καὶ ὁ μένων ἐν τῇ ἀγάπῃ ἐν τῷ θεῷ μένει, καὶ ὁ θεὸς ἐν αὐτῷ μένει.
Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.


Concilio finito problema in perpetuum solutum iamdudum non erat, immo aliae controversiae acerrimae sequentur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Mai 2024, 22:58

Primus rhinoceros Europae traditur aruis
et gaudet populus, quod fera belua adest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17017
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DLIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Mai 2024, 14:40

Albrechtus Durerus iunior pictor, graphicus, mathematicus, artis theoreticus Theodiscus
in lucem editur Norimbergae.
Ibidem de vita decessit a.d. VII Kal. Apr. anno MDXXVIII.

Omnia tempore progrediente pereunt, veritas sola permanet in perpetuum.

Vita in natura relevat rerum veritatem.

Quodcumque est arte plenum, industria, labore operaque indiget, dum comprehendatur et discatur.

Pulchritudo, quid sit, nemo scit nisi Deus.

Multo quidem est facilius rem quandam vituperare quam invenire eam.

Vita aut funis aut lectus est e pinnis factus. Mihi detur funis!

Pulchritudo,quid sit, nescio, etsi multis adhaereat rebus.

Geometria fundamentum picturae cuiuslibet.

Simplicitas artis est decus maximum.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXCI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Mai 2024, 20:18

Constantinus obit, solus qui sceptra tenebat:
huic erat a Christo palma tributa duci.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17017
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 23. Mai 2024, 12:01

Franciscus Leopoldus Ranke historicus, historiographus rei publicae Prussiae, professor,
Consiliarius Verus Prussicus Theodiscus nascitur in oppido Wiehe in Thuringia sito.
Obiit a.d. X Kal. Iun. anno MDCCCLXXXVI Berolini.
Inter multa et alia composuit historiam populorum et Romanicorum et Germanicorum.
Ad hoc scripsit mundi historiam ex voluminibus sex compositam.

Generis humani ideam Deus exprimit per populos diversos.

Non deliberationibus diligentibus ducuntur nationes,
destinantur iis, quae maxime sentiunt in animis.

Tempora generis humani beatissima sunt paginae litteris carentes in historiae libro sitae.

Nihil est, cui vacemus. Si vacare volumus, tempus nobis paremus opus est.

Tempore progrediente omnia praemio afficiuntur et ultionem sibi contrahunt.

Progressio instar amnis est, qui suo more proprio viam sibi patefacit.

Fatum eorum, qui victores discesserunt, esse solet, ut victoria parta dilabantur.

Nihil est, quo indiget natio, nisi abundantia virorum generosorum, qui se rebus dant communibus.

Quis audeat describere, quomodo res fiant? Quis vitae spiritualis fontes et ea requirat,
quae occulte amni eius affluunt secundum cursum eiusdem?

Inter scholam historicam et philosophicam discrimina facta sunt; sed vera et historia et philosophia
numqum inter se repugnant.

Cum agitur de amata decipienda, philosophus est omnium stultissimus.

In litterarum historia traditio eius operum nobilissimorum etiam maioris est momenti
eorumdem imitatio.

Veritas solamine numquam caret.

Nulla re magis persuademur nisi successu prospero.

Viri magni non creant aetates suas, sed iidem iis non creantur.

Rerum investigatio ratione usa iis, quae sunt contraria in re publica quidem tanguntur,
sed eadem non recipitur omnis.

Civitates Dei cogitata.

Ex ea causa ipsa leges sunt institutum humanum, non divinum, ut eas, ubi primum necesse sit,
ubi primum vita progressa sit, secundum progressum mutari liceat.



marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXC annos

Beitragvon marcus03 » Fr 24. Mai 2024, 08:56

Nicolaus Cop[p]ernicus astronomus, medicus, mathematicus chartographicusque Polonus
obiit Castri Dominae Nostrae.
In lucem editus est a.d. XI Kal. Mart. anno MCDLXXIII Thornae,
quod oppidum situm est in regno Poloniae.
Innotuit opere, quod inscribitur "De revolutionibus orbium coelestium", secundum quod
terram circum solem moveri probatur.

Quis observans et consuetudine sensuali aedificii mundani ordinis praeclari, qui Dei sapientia
gubernatur, ad amirationem archetecti, qui ubi opere fungitur suo non perducatur?

Mediis autem in stellis errantibus omnibus soli est sedes sua.

Non gratiam, quam accepit Paulus, cupio,
non indulgentiam, qua Paulo veniam dedisti,
sed nullam imprecor nisi illam, quam isti olim praebuisti scelerato crucifixus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Mai 2024, 16:20

Jacobus Christopherus Burckhardt cultus et artis historicus nascitur Baseliae.
Decessit a.d. VI Id. Aug. anno MDCCCXCVII eadem in urbe.
Innotuit opere, quod inscribitur CULTUS AETATIS RENATARUM LITTERARUM ITALIANUS.

Profecto nihil pigritiae plus placet orthodoxia.

Religiones omnium gravissimae efficiunt, ut maxima discrimina in historia humana oriantur.
Quae a principio noverunt se esse religiones praevalentes, quae esse cupiant.

In vita singulorum tam minime optabile est scire, quod futurum sit,
quam est optabile generis humani vitae.

Nulla re nisi movendo vita continetur, etsi dolori sit magno.

Res novissima, quae invenitur, est desiderium humanitatis ius humanum,
quod quidem ést desiderium bene et iucunde vivendi.

Religiones exprimunt naturae humanae desiderium metaphysicum perpetuum et indelebile.

Quodcumque violentia bene cessit, saltem est flagitium i.e. exemplum malum.

Mutatio est historiae natura.

Hilaritas est sapientiae genus, quod sit illi, qui hilaris discedat victor animo deceptus.

Cum mens sui conscia erit ipsius, sua sponte efficit, ut ultro augeat id, in quo versatur.

Non aetas quaeque magnum invenit virum sibi aptum nec ingenium magnum quodque aetatem sibi aptam.

Animi inflammatio est rerum mater magnarum.

Gloria, quae fugiat eos, qui se quaerant, eos sequitur,qui id non studeant, ut sibi pariant illam.

Rei publicae beneficium eo continetur, quod est iuris praesidium.

Rerum quam plurimarum peritia eo non continetur, quod multa scimus, sed eo, quo amamus multa.

Ad horribile, quod accidit, se iterum praeparet genus humanum opus est et vires suas adhuc incolumes
allatas augeat.

Mens est vis illa, qua usi omnia, quae sunt temporalia, comprehendimus perfecta.

Quod vere est magnum, mysteriumst.

Proverbium est hoc: Nullus est homo, qui substitui non potest.
Illi quidem pauci, qui possint substitui, sunt magni.

Inducti non sumus in id, ad quod sapientia aeterna spectat nec novimus eam.
Si consilium ad mundum pertinens audacter antecapere conamur,ad errores pervenimus,
cum proficiamur ab sumptionibus falsis.

Alberti cum Leonardo da Vinci comparatus similis est tironis cum perfectore collati.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCXCIV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Mai 2024, 16:26

Sceptra Petrina tenens Vrbanus functus in urbe
morte est; pontificis cetera uita latet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17017
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XLVIII annos

Beitragvon marcus03 » So 26. Mai 2024, 09:53

Martinus Heidegger philosophus Theodiscus animam efflat Friburgi, quae urbs in Brisgovia sitast.
Natus est a.d. VI Kal. Oct. anno MDCCCLXXXIX in oppidulo nomine Meßkirch.
Innotuit opere, quod inscribitur TEMPUS ET ESSE, anno MCMXXVII prolato.
Qui philosophiam occidentalem reprehendit, cum ei probrio dedit eam oblitam esse illud ESSE ipsum.
Creavit ontologiam fundamentalem, quae dicitur, novam.

Cogitare discimus, cum animum ad id attendimus, quod est deliberandum.

Genus interrogandi quodque est in quaerendo positumst.

Homo non est dominus eorum, quae sunt. Quorum est pastor.

Sermo domus eius, quod est.

Ad cogitationes numquam pervenimus. Quibus petimur.

Renuntiatione nihil ademitur. Quae praebet vis rerum simplicium inexhausta.

Magistrum esse est esse docibiliorem docendis.

Ars est natura omnium, quae cupimus, qua patefiunt prospectus a se occupati.

Conscientia nullo loquitur modo nisi tacendi modo et perpetuo.

Interpretatio amoris omnium profundissima apud Augustinum invenitur:
amo: volo, ut sis. Amo. i.e. volo id, quod ametur, esse, quod sit.


Non prius quam cogitantes nos convertimus ad id, quod cogitatum iam est,
adhibemur ad id, quod adhuc est cogitandum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 27. Mai 2024, 14:26

Moses Josephus Roth scriptor et diurnarius Austriacus de vita decessit Lutetiae annos XLIV natus.
Inter alia innotuit opere, quod inscribitur HIOB (MCXXXX)
Natus est mense Septembri ineunte anno MDCCCXCIV in Galicia orientali.

Dona da, quod tibi est benignitatis, hominibus aut tribus aur quattour, nec dederis generi humano!

Voluptates fortiores sunt, dum manent occultae.

Risus est aurea campanella levis, quam nobis dedit bonus angelus viaticum.

Morbi nihil sunt aliud nisi naturae conatus mortales ad moriendum assuefaciendi.

Dei timor quidem multo certior est humanitate moderna, quae dicitur.

Verbum permanet, perit res gesta.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMDCVIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 28. Mai 2024, 07:45

Ob defectionem a Thale Milesio praedictam indutiae efficiuntur inter Lydos et Medos
inter proelium ad flumen Halyn commissum.


https://de.wikipedia.org/wiki/Schlacht_am_Halys
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXLVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 29. Mai 2024, 01:32

Paganus moritur, cui tradita laurea uati est.
Rem metricam et uinum fertur amasse canens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17017
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CL annos

Beitragvon marcus03 » Mi 29. Mai 2024, 08:31

Gilbert Keith Chesterton scriptor et diurnarius Anglicus nascitur Londini.
Obiit a.d. XVIII Kal. Iun. anno MCMXXXVI in oppido Beaconsfield.
Innotuit libris, in quibus quidam PATER BROWN partes agit primas.
Quarum fabularum multae in pelliculas conversae sunt.
In quibus olim ille Henricus Ruehmann felicissime et summo cum ingenio egit illius patris partes.


Biblia nobis dicit nos proximos amare debere et inimicos quoque.
Causam esse verisimile est, ut generaliter de iisdem agatur hominibus.

In miraculis res est mirificissima, quod ea interdum revera fiunt.

Ubi sunt coniugia ratione gubernata in terris? Eodem modo de suicidia ratione gubernata dicatur.

Qui putat Iesum sua sponte ad homines venisse, non novit eius patrem.

Prudentior esto ceteris, sed ne dixeris iis!

Prudentia occidit sapientiam: id est unum ex factis paucis et simul veris.

Temptationes plerumque intrant per portas, quae consulto clausae non sunt.

Res veras in dogmata mutantur, ubi primum disputatur de se.

Instar doctrinae honeste vivendi arte eo continetur, quod usquam finis fit.

Verum et ita dicatur licet, ut sibi non credatur.

Quo gravior quidam homo est, eo magis propensus est ad genu flectendum ante florem.

Hominem esse bonum multo pericolosius est quam orbem circumnavigare.

Beatitudo mysterium est religionis instar, quod de se ratione disputari non patiatur.

Puritanus est ille, qui summo iure indignatus indígnationem ad res referat falsas.

Qui homines odit contendit se genus humanum propter eiús infirmitatem despicere.
Revera eos odit propter eorum fortitudinem.

Homo quisque democratiae favet, cum est beatus.

Deus nisi esset, non invenirentur, qui Deum esse negent.

Divites in terris omnibus sunt faex ubique terrarum.

Tuo in horto habeas arborem, cui accedere nefas sit.
Dum vivis tibi aliquid esse opus est, quod tangendum non sit.
In his rebus positumst, quomodo im perpetuum mansurus sis iuvenis et beatus.

Facultas mutandi feminae magna est virtus. Cui femina est vera, ei feminarum grege non opusst.

Humanitate carentes in periculo sumus timorem inicienti,
ne homines litteratos nimis magni putemus.

Viri vere non distinguunt, quas res dicant malas,
vale quidem distinguunt, quas iniurias malitiosas dicant excusabiles-

Deo animus est hilaris. Qui ei non esset, hominem non creasset.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXLVI annos

Beitragvon marcus03 » Do 30. Mai 2024, 10:00

Voltaire philosophus et scriptor Francogallus obit Lutetiae, qua in urbe n lucem editus est
François-Marie Arouet a.d. XI Kal. Dec. MDCXCIV.
Inter auctores est aetatis eruditae, qui maxime lecti sunt plurimum valentes.
Cum valetudini magno sit usui, me beatum esse constitui.

Casus est verbum, quod caret significatione: nihil exstare potest sine causa

Ad rationem hominem perducere potes, cum eum adducis, ut cogitet ipse.

Casibus in plurimis causa mortis cuiusdam hominis modus vivendi.

Ob res duas bestiae mihi sunt invidiae: nesciunt, quid mali sibi instet
et neciunt, quid de se dicatur.

Taedii secretum est, quod omnia dicere volumus.

Veritatem dilige, sed erranti da veniam.

Labor nos prohibet a malis tribus: taedio, vitio, inopia

Aestimatio res est mira: qua efficitur, ut id, quod in aliis est egregium, et nostrum est.

Ratione uti velle in mundo insano ea ipsa est insania.

Noli homines iudicare iis, quae rogant, iudaca eos potius iis, quae respondent.

Deus nisi esset, inveniretur opus esset.

Deus scurra est, qui coram spectatoribus fabulas agit, qui timidiores sunt, ne rideant.

Voluntas velle et libertas posse.

Pax plus valet veritate.

Beatitudo perfecta ignotast; pro homine creata non est.

Nulla est terra in terris, in qua amor amantes non reddat poetas.

Bellum quodque est latrocinium.

Nihil est difficilius quam mytho repugnare.

Humanus est homo, qui miseriam alienam visam perferre non potest et se quasi cogi sentit,
ut misero subveniat.

Nullae sunt voluptates verae sine desideriis veris.

Res melior rei bonae inimica.

Quodcumque dicis verum sit oportet. Sed non omnia, quae sunt vera, dicas oportet.

Nulla invenitur veritas, quae non vocetur in dubium.

Historia potius imago est scelerum humanorum et calamitatum.

Legendo animus confirmatur.

Femina animal est humanum, quod vestem induit, garrit et vestem exuit.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11622
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXLVI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 31. Mai 2024, 07:07

Vt citius flumen transiri Sequana possit,
pons fieri incipitur rege iubente nouus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17017
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste