DE VERBIS NOVANDIS

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Di 23. Jul 2013, 11:30

;-)

gratias vobis ago. pro "montibus Russis" nonne "Russicos" appellare praestat? putabam enim "Russus, a, um" ad homines natione Russos pertinere, "Russicus, a, um" vel ad homines alio modo cum Russia coniunctos vel ad RES! ita ut est in adiectivis, quae sunt "Germanus, a, um" et "Germanicus, a, um". tu, mi Tiberis, quid sentis?

valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Di 23. Jul 2013, 11:38

obiter dictum:
non scripsi ad Valahfridum nisi eam ob causam, quod eo tempore periegesi eius Monachensi interfui, cum ludi illi edebantur, qui Octobres vocantur. tum autem quibusdam aequalibus (sermonis Germanici minime peritis, sed Latinitate viva satis imbutis) de curribus illis retroflexis cum narrare conarer Latine, minime quid vellem intellexerunt. inde dux noster adhibitus in auxiliumque vocatus per iocum mihi suasit, ut appellarem ...

:roll:

... cum autem non satis meminissem, quid tum iocose proposuisset, heri iterum ad eum scripsi.
nisi memoria me totum fallit, aliquid tum erat ut "octoflexum" sive "octoflexium"
:D

valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Di 23. Jul 2013, 11:44

Addendum:
Russi ipsi illud instrumentum non solum ру́сские го́ры (Russici montes) appellant, sed etiam америка́нские го́рки (Americani montes).
Nonne mira sane res?
:eek:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Tiberis » Di 23. Jul 2013, 11:45

longe aliter sentio, mi Christiane. nonne Horatius noster in carmine quodam (3,14) Augustum salutat Hispana ab ora redeuntem ? nonne Vergilius de gente Itala loquitur (Aen.6, 757), de caelo Italo Horatius ( 2,7,4), de regnis Italis Ovidius (Her.7,10)?
Zuletzt geändert von Tiberis am Di 23. Jul 2013, 11:56, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Jul 2013, 11:47

Quin montes Americani? Russi ita dicunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17014
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Di 23. Jul 2013, 12:03

@ ad Tiberim:

rem ita se habere - inter alia - ex synonymica Mengiana didici. quam ad usum atque consuetudinem, quae est apud scriptores prosaicos aetatis, q.d., classicae, imprimis spectare censeo. neque me fugit poetas certe illam legem (si qua omnino est lex) minus diligenter observare. ergo si qua testimonia prosaica eademque classica attuleris, mi amice, libenter me victum confitebor :D

vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon consus » Di 23. Jul 2013, 12:12

Ut ad rem revertar, amici:

Nescio an vobis placeat et "trames octonarius" (i.e. trames numero octonario similis)?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Di 23. Jul 2013, 12:35

mihi quidem valde arridet ;-)

per parenthesin: valde doleo, quod rursus in maius temporis spatium e foris nostris te recessurum esse annuntiavisti

:sad:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ThomasVulpius » Di 23. Jul 2013, 12:50

Ich fahre mit der Achterbahn. Curru iactato vehor.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon Tiberis » Mi 24. Jul 2013, 00:09

ille ego qui hat geschrieben:ergo si qua testimonia prosaica eademque classica attuleris, mi amice, libenter me victum confitebor

Christiano suo sal.
sero respondenti oro mihi ignoscas. (multis enim variisque negotiis retinebar,quominus statim responderem)
quod dixisti te "victum" iri, si modo aliqua testimonia attulissem, quae ab auctoribus "classicis" in oratione soluta scripta inveniuntur, nihil dico nisi hoc: VAE VICTIS :lol:
ecce: sal Hispanus Col.6,17,7; tela Lusitana Val.Max.9,1,5; Syri venales* Cic.de or.2,66,265; Sueba** natione Caes.1,53,4; odor Arabus Plaut.Poen.5,4,6 ; servus Lydus Cic.Flacc.27; eqs.
* venales > subst. !
** confiteor incertum esse, nominativus substantivi sit an ablativus adiectivi

quae testimonia licet in oratione soluta rarius inveniantur, tamen inveniuntur . sed optimus quisque poeta - imprimis Horatius, quem praeter omnes me amare non ignoras - hoc modo scripsisse videtur. praeterea in iis adiectivis utendis, quae ad populos nationesque pertinent, non semper eadem ratio valuisse videtur: "Tuscus" veteres dixere (Tuscum mare Cic.de or.3,19,69), non "Tuscicus"; contra ea "Gallicus", non "Gallus" (ne quis forte pro gallo haberetur :lol: ); saepius autem utrumque.
quod adiectivum Romani genti Russorum tributuri fuerint, scire non possumus. sed Horatium, optimae Latinitatis cultorem, si sequemur, numquam errabimus. :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11896
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mi 24. Jul 2013, 16:54

Christianus Tiberi amico doctissimo s.p.d.

gratias maximas tibi ago pro testimoniis atque explicationibus utilissimis. quod ad vocem 'classici' attinet: licet vervecem me appelles, tamen illo nomine unos fere Caesarem atque Ciceronem appellare consuevi, praesertim cum nobis universitatis discipulis stili illa exercitia subeunda sint. movet igitur hoc quoque loco maxime auctoritas et Caesaris et Ciceronis:

ut hoc omittam ...
Syri venales* Cic.de or.2,66,265
* venales > subst. !


... "Syros" quoque hic fortasse pro substantivo haberi posse, neque illo testimonio Ciceroniano neque hoc altero Tulli testimonio ...

servus Lydus Cic.Flacc.27; eqs.


refelli censeo ea, quae supra dixi, scilicet:

putabam enim "Russus, a, um" ad homines natione Russos pertinere, "Russicus, a, um" vel ad homines alio modo cum Russia coniunctos vel ad RES!


ut igitur alio exemplo utar (quod Russos antiquitus non fuisse bene monuisti ;-) ):

Germanus = Germane
vir Germanus (subst. pro adi., quoniam de homine natione Germano agitur) = homo ex Germania natus
vir Germanicus = vir alio modo cum Germania coniunctus (victoriis, itineribus ...)
farcimen Germanicum ;-) (quoniam de re agitur)

similiter inter "Gallus" (sic!) et "Gallicus" et, quod accedit, "Gallicanus" distinguendum est teste Mengio synonymico ... eheu, quanta verborum confusio ;-)

utcumque res habet: certe rectissime dicis usum ipsum esse varium neque (facile) ad certam aliquam regulam redigi posse. tamen ne cuius artis stilisticae magistri Orbilii illius Plagosi similis flagellum sentiam, Ciceronem (vel potius artis stilisticae praecepta!!) sequar atque

Sueba** natione Caes.1,53,4;
** confiteor incertum esse, nominativus substantivi sit an ablativus adiectivi


hac ipsa ratione intellegam, quam ipse subscriptam proposuisti (ita ut natione me Germanum, pectore tamen Romanum interdum per iocum glorior ^^)

fac valeas.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ille ego qui » Mi 24. Jul 2013, 16:54

Christianus Tiberi amico doctissimo s.p.d.

gratias maximas tibi ago pro testimoniis atque explicationibus utilissimis. quod ad vocem 'classici' attinet: licet vervecem me appelles, tamen illo nomine unos fere Caesarem atque Ciceronem appellare consuevi, praesertim cum nobis universitatis discipulis stili illa exercitia subeunda sint. movet igitur hoc quoque loco maxime auctoritas et Caesaris et Ciceronis:

ut hoc omittam ...
Syri venales* Cic.de or.2,66,265
* venales > subst. !


... "Syros" quoque hic fortasse pro substantivo haberi posse, neque illo testimonio Ciceroniano neque hoc altero Tulli testimonio ...

servus Lydus Cic.Flacc.27; eqs.


refelli censeo ea, quae supra dixi, scilicet:

putabam enim "Russus, a, um" ad homines natione Russos pertinere, "Russicus, a, um" vel ad homines alio modo cum Russia coniunctos vel ad RES!


ut igitur alio exemplo utar (quod Russos antiquitus non fuisse bene monuisti ;-) ):

Germanus = Germane
vir Germanus (subst. pro adi., quoniam de homine natione Germano agitur) = homo ex Germania natus
vir Germanicus = vir alio modo cum Germania coniunctus (victoriis, itineribus ...)
farcimen Germanicum ;-) (quoniam de re agitur)

similiter inter "Gallus" (sic!) et "Gallicus" et, quod accedit, "Gallicanus" distinguendum est teste Mengio synonymico ... eheu, quanta verborum confusio ;-)

utcumque res habet: certe rectissime dicis usum ipsum esse varium neque (facile) ad certam aliquam regulam redigi posse. tamen ne cuius artis stilisticae magistri Orbilii illius Plagosi similis flagellum sentiam, Ciceronem (vel potius artis stilisticae praecepta!!) sequar atque

Sueba** natione Caes.1,53,4;
** confiteor incertum esse, nominativus substantivi sit an ablativus adiectivi


hac ipsa ratione intellegam, quam ipse subscriptam proposuisti (ita ut natione me Germanum, pectore tamen Romanum interdum per iocum glorior ^^)

fac valeas.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6959
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ThomasVulpius » Do 25. Jul 2013, 10:10

ille ego qui hat geschrieben:;-)

gratias vobis ago. pro "montibus Russis" nonne "Russicos" appellare praestat? putabam enim "Russus, a, um" ad homines natione Russos pertinere, "Russicus, a, um" vel ad homines alio modo cum Russia coniunctos vel ad RES! ita ut est in adiectivis, quae sunt "Germanus, a, um" et "Germanicus, a, um". tu, mi Tiberis, quid sentis?

valete.


"Montes Russici" mihi videntur esse mulieres Russicae, quae mammosae sunt quarumque culi opimi. :lol: Talibus montibus vehi nolo.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon durgicola » Do 25. Jul 2013, 11:20

nonne tibi mulieres macrae, immo osseae placebat?
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: de "Latinizatione"

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 17. Aug 2013, 09:44

consus hat geschrieben:Salvete, amici.
Haec mihi liceat proponere:
duschen: Ut frigidā <aqua> lavari, ita etiam aquā <desuper> sparsā lavari, aqua cadente lavari (cf. Sen. epist. 56, 3); forsitan desuper vox sit supervacanea.
Dusche (locus): lavacrum ad aquam spargendam exstructum.
Dusche (eventus): lavatio aquā sparsā effecta.
Warmduscher: qui <aquā> calidā in se sparsā lavatur. :lol:
Vos quid sentitis, amici?


Propono: *thermolūtēs, -tae m. :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste