gratias vobis ago!
RM hat geschrieben:"piscis/piscium bacillus"
de gentivis saepe dubito. nonne enim plerumque prior pars verbi compositi Germanici in adiectivum Latinum abit? - aliter atque Anglice, ubi sine ulla dubitatione dicere possumus " ... of ... of ... of ..."
itaque semper mihi quidem videtur quaerendum, cum quis genetivus attributivus nobis in mentem venerit ad priorem compositi partem Latine exprimendam, quae eius possit esse vis; sitne possessivus an obiectivus (Vaterliebe: amor patris) an subiectivus (-gunst: favor alicuius) an - nescio quomodo melius dicam (
!!) - genetivus "provinciae" (vulgo: "genitiv des bereichs"). quorum si nullus esse possit, securius mihi videtur ad adiectiva descendere.
dixerit quispiam "piscis" esse genetivum partitivum - sed num a quolibet verbo genetivus partitivus suspendi potest? certe potest a "frusto", quod huic ipsi vis quaedam partitiva insita est, sed potestne a "baculo"? nonne primo obtutu vel auditu unusquisque opinabitur istum bacillum nescio qua alia ratione ad piscem pertinere eiusve esse proprium?
sed libenter argumentis aut documentis me victum fatebor
vestra autem pace iam aliam ponam quaestiunculam:
"Baiser"
-----------
quoniam his diebus strenue versor in verborum Teutonicorum veriloquiis indagandis, heri incidi in etymologiam cibi dulcissimi ipsam quoque dulcissimam, et quidem "baiser". quod verbum Robertus noster in utilissimo suo lexico, quod inscribitur "visuelles wörterbuch (lexicon visuale)" tribus verbis satis fuse describit: "albumen battutum furnatum" - necnon rem acu tangit. sed mecum ipse quaero, num istud verbum ad usum cottidianum sat commodum sit (ut hoc omittam, num apud veteres usitatius fuerit plura adiectiva illa ratione conserere, praesertim in verbis ad vitam cottidianam necessariis).
itaque a vobis quaerere velim, num vobis placeat in illa voce dulcissima Latine reddenda rem ad iucundissimam, inquam, etymologiam revocare. docet enim
klugius etymologus ille (cuius nomen est omen!^^)
prudentissimus "baiser" esse a "basiando" ("basiar-i") suavissimeque subicit:
Das Gebäck ist nach seiner Zartheit und Süße so benannt (vgl. -> Negerkuß - etwas Ähnliches mit Schokolade-Überzug.
quibus verbis perlectis non possum, cum quin hunc cibum voce Latina "basium" apellatum velim, tum quin utriusque basii genere perfruendi summo exardescam desiderio
bene valete ac qualibet ratione basiamini!