Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 13. Feb 2017, 21:52

Illam imaginem a me factam non esse scitote. Cum Olmucii essem, palatium archiepiscopale intrare non licuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Exinterator » Di 14. Feb 2017, 20:44

Narratur multos abhinc annos quoddam monasterium apud montem Subasium fuisse situm. Eius loci accolas ita pios fuisse ut in singulis diebus festis processiones faciendas curarent. Quapropter illos a monachis monasterii novenas ac vigilias precum ante processiones fieri solitas saepius petiisse. Monachos tamen negasse se id facturos nec morem petentibus gessisse. Non multo post febri quadam correptos omnes monachos, quotquot eo in monasterio degebant, mortuos esse. Monasterium quoque solo corruisse. Nec multo tempore post, eos qui in vicinia habitabant, ex longinquo cernere noctu figuras alia post aliam procedentium more incedentes et faculas ardentes prae se gestantes sibi esse visos. Nonnullos dicere illas esse monachos ob impietatem suam ea poena affectos ut perpetuo post mortem processiones facerent.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 19. Feb 2017, 18:30

Olmucii platea superior.jpg
Olmucium petitur, petitur ceruisia nobis.
Appropero. Caupo, dolia magna para!
Nos haurire iuuat uetera inter tecta liquores,
qua tribus atque uni sacra columna sita est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 26. Feb 2017, 23:03

De caelo tenebris cum lapsis sidera lucent,
exopto, ut liceat nunc requiete frui.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 14. Mär 2017, 17:31

Graecia quae misit, nobis farcimina eduntur.
Iam memoras similes carmine, Homere, cibos.

farcimen graecum.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Di 14. Mär 2017, 18:17

Zythophilus hat geschrieben:Iam memoras similes carmine, Homere, cibos.


Nimis salubriter Homerus quoque vixisse non videtur. Nullus cibus nisi McDonaldianus mortem praematuram citius afferre potest, si iterum iterumque comeditur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11611
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 17. Mär 2017, 19:08

oHaras.jpg
Sanctus Patricius iubet liquores
nos potare nigros. Et obsequamur
huic fidi calicesque compleamus,
ne nos hinc miseros fuget seuerus,
serpentes ut ab insula fugauit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 18. Mär 2017, 23:32

Subrepens oculos somnus uult claudere fessos
meque iubet lecto tradere membra sopor.
Hinc abeo totum tenebris uelantibus orbem,
dum lux me rediens mane redire sinet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 26. Mär 2017, 08:45

In Lycia comis si rustica turba fuisset
et pia, non coleret uiuida rana lacus.
Non fuit, et tibi agit, Latona, ciconia grates,
quod tribuit gratos iusta tua ira cibos.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 26. Mär 2017, 17:50

Zythophilus hat geschrieben:Non fuit, et tibi agit, Latona, ciconia grates,
quod tribuit gratos iusta tua ira cibos.

Praeclarissime! :D :klatsch: :klatsch:

An ciconia ranis crura evellit assandi causa? Fortasse ranarum crura assata sola diligit.

https://www.google.de/search?q=Storch+f ... v16msBnK_M:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11611
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 27. Mär 2017, 21:10

Non assat ranis euulsa ciconia crura,
quod coquere huic uolucri non licet igne cibos.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 27. Mär 2017, 22:21

Posse parare dapes credo sibi Phoenica flammis,
sed tamen – heu! – corpus malle cremare suum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 28. Mär 2017, 06:37

Nunc assanda tibi est, o Marce, ciconia flammis!
An capere hanc celerem non potes, ut fit, auem?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Di 28. Mär 2017, 11:12

Zythophilus hat geschrieben:Nunc assanda tibi est, o Marce, ciconia flammis!


Tua carmina legens summaque admiratione commotus saepe illam vocem exclamo: "Da brat’ mir einer einen Storch!"( "Quisquam mihi ciconiam asset!)
Ut videre potes: Ipse assare non soleo, sed alios assare potius iubeo. Adhuc quidem nullum inveni, qui mihi assaret. Utinam mox peritum ciconias assandi inveniam! Spes moritur ultima et quaedam ciconia olim cum illa. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11611
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 28. Mär 2017, 14:54

Accusas alios uolucres tibi et assa negantes,
a te cum celeres non capiantur aues.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste