Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 16. Apr 2017, 10:39

Zythophilus hat geschrieben:et ferat pacem tribuatque laeta
tempora uobis!


Ab utroque tibi optato longissime abesse videmur. :( Nonne acinaces crepitantes ubique orbis audimus?
Tempora dura ac difficillima instant, quae ne desideria pia iustaque non respiciant timeam.
Spes quidem moritur ultima. Ergo speremus rationem esse superaturam!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 17. Apr 2017, 08:55

Num, cur Pilsna mihi sit, quaeris, Marce, petita,
quaeque huius fuerit maxima causa uiae?
Haec loca me iussit Cerealis potus adire
atque hic continuo pocula plena sequi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mo 17. Apr 2017, 10:30

Zythophilus hat geschrieben:Haec loca me iussit Cerealis potus adire

Huic iusso te numquam non oboedire mihi persuasi,immo te talia iussa continuo desiderare et exspectare suspicor. :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 18. Apr 2017, 20:22

Curia Pilsnensis.jpg
Templa Dei placeant, licet hic sit curia pulchra,
circumdent ueteres hic fora lata domus,
splendida non ueniunt spectatum moenia multi,
sed, Cerealis ubi fit liquor, esse uolunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mi 19. Apr 2017, 09:18

Zythophilus hat geschrieben:sed, Cerealis ubi fit liquor, esse uolunt.

Non solum cognoscere cupiunt, quomodo ille liquor coquatur. Quorum plurimorum imprimis interest coctum sibi quam primum ministari.
Quendam Austriacum vix expectare posse puto, dum tandem exclametur: Ozapft is! ;-)

Tu felix Austriace, noli nimis longe cessare, sed bibe.
Nam quae Mars aliis, dat tibi fabrica cervisiae - gratis!
PROSIT!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 19. Apr 2017, 15:04

Per coctos cunctis notissima Pilsna liquores,
ut lepidis nobis sit celebranda metris,
nam uetere in magnis more hic miscentur aenis
frumentum et lupulus fitque calore latex.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 19. Apr 2017, 15:49

Ver uenisse rati gratumque manere teporem
uentum – uae – querimur nunc agitare niuem,
cum uideatur hiems in agros rediisse uirentes,
et tenues flores frigore ubique mori.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Mi 19. Apr 2017, 16:23

Zythophilus hat geschrieben:Per coctos cunctis notissima Pilsna liquores,

Carmen tuum Pilsam etiam inclutiorem modo reddidit. :D
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 29. Apr 2017, 15:57

Tempora fugerunt, mensis paene actus Aprilis,
qui simul immiscens uer hiememque dedit.
Vmida sol lapsis siccauerat imbribus arua,
cum tepor abscessit nixque secuta cadens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Sa 29. Apr 2017, 16:19

Perpulcherrime ac perpraeclarissime poeta est denuo locutus ! :klatsch: :hail:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 1. Mai 2017, 10:50

Traducit gelidas elephantos Hannibal Alpes.
Multos iam perimunt nix glaciesque et iter.
Disce, tibi si uis elephantum, Marce, parare
ex hoc et sine ea celsa fera iuga adi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 1. Mai 2017, 20:32

Horribile est. Addit Cereali mira liquori
gens elephantorum stercus Eoa putrens.

http://www.paradisi.de/Health_und_Ernae ... 101281.php
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Di 2. Mai 2017, 07:40

Ista cervisia hic ministrabitur:
https://www.google.de/search?q=elefante ... c-B1PJOTxM:

Nonne tales ad nuptias invitari velis - scilicet tuam et propriam cervisiam tecum ferens. ;-)
Nonne putas illum Hannibalem Alpes cum elephantis transcendentem maxime gavisurum fuisse, si ex eorum stercore cervisiam coquere potuisset? In Italiam quidem vix pervenisset: Copiae eius crapulis cottidianis perissent.

PS:
Ille liquor nihil novi sub sole esse videtur:
https://www.google.de/search?q=betrunke ... bfOiV08RVM:

Cervisia elephantis sperni non videtur:
https://www.google.de/search?q=betrunke ... tBNUH2KjPM:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11568
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 2. Mai 2017, 16:42

Cur elephas tibi sit, miramur, tam bene notus:
Esse elephanta tibi, Marce, fatere, domi!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 5. Mai 2017, 12:02

Quare, Marce, taces? Num uis nos, Marce, docere?
Quomodo, qui tibi sunt, dic, elephantas alas!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste