Zythophilus hat geschrieben: Cacantne?
Illi cacant, ego coquo. Num sortes firmae meae comparare cupis? Quarum pretium augeri iam coepit.
Dum cacant, in dies divitior reddor. Pecuniam apud me collocasse te numquam paenitebit, etsi illi cacare olim desierunt: Quod ab illis non cacabitur, ipse cacabo. Crede mihi hoc: Cervisa ex cacato meo cocta etiam delicatior erit, maiore pretio vendetur tibique ipsi etiam magis placebit.
Ad hoc mihi persuasi elephantos eo melius cacaturos esse, quo saepius carmina tua eis recitassem.
Tua in opera quidem non cacant,quae maxime diligant, immo ad cacandum incitantur non ignari te cervisia nova valde delectari.
Tu ergo, felix Austriace, carmina compone, dum alii pro me teque cacare non desinunt.
Quid praeclarius nisi cacato divitem fieri - foetoris quidem immemorem?