Zythophilus hat geschrieben:Nonne epigramma huic rei aptum est?
Te dicunt stupidam, mea, cum sis flaua, puella.
Crede placere magis te sapiente nigra.
Quis hoc epigramma conscripserit, scire velim. Martialem opînor. Si haec opînio - mulieras flavas stultas esse - iam Romanis fuisset, gaudio exsultarem. Tum Catharinam Howard et bellam et flavam et stultam iusto iure nominemus.
De rerum gestarum veritate quidem iudicare non audeo, sed de spectaculo televisifico, quod a statione PRO7 praebitum erat, locutus sum. Mihi enim mulieres graciles placent, quarum mammae minimae sunt. Quod figurae genus Britanni Americanique "anorexic" vocant. Latine fortasse "figura ossea".
Bene valete et cavete, ne pûlices, qui in rattorum vestrorum villis sedent, in vos insiliant neve vos mordeant. Tum peste laborare incipietis!
Thomas "ioculator" Vulpius