aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De conoebio Admontensi

Beitragvon Zythophilus » Di 18. Nov 2008, 19:42

Code: Alles auswählen
Filius ut Styriae nosti loca carmine dicta
 et iuga, quae cingunt, scriptaque docta domus.
Ne credas nomen claustris a monte tributum:
 Is, qui condiderat, nominat ipse sacrum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De eodem coenobio

Beitragvon consus » Di 18. Nov 2008, 21:17

Code: Alles auswählen
Haec nondum vidi montes prope claustra locata.
 Omnia quis nostrum visere adhuc potuit?

:sad:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Di 18. Nov 2008, 22:11

Tiberis amicis suis sal.

ecce aenigma ad musicam pertinens... :)


Code: Alles auswählen
nobilis  exierat Gallis  venientibus urbe
   discipulus. qui anno post iterum rediit.
quapropter fecisse modos modulator amicus
   fertur. discipulus  quis fuit? et quod  opus? 
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Suspicio quaedam...

Beitragvon consus » Mi 19. Nov 2008, 00:48

Eia vero! aenigma iucundissimum, mi Tiberis! Neque tamen certo scio, quid mihi ad interrogata tua respondendum sit. At fortes fortuna adiuvat:
Discipulum nobilem puto esse Rudolphum archiducem Austriae, cui Ludovicus de Beethoven anno MDCCC(I)X Vindobonae opus quod vocatur LXXIII, i. e. concentum clavicinis symphoniacorumque quintum voce Es-Dur effectum, fideliter dedicavit.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Nov 2008, 13:53

Tiberis Conso, amico suo, s.d.p.

quod attinet ad nomen et discipuli et modulatoris, suspicio te non fefellit. gratulor ! :) tamen in opere inveniendo errasti : nam opus quaesitum nulla alia de causa scriptum esse dicitur nisi maerore absentis et gaudio redeuntis.

vale ! :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Les Adieux?

Beitragvon consus » Mi 19. Nov 2008, 14:40

Consus Tiberi amico suo artis musicae peritissimo s. d. p.
Hem, apparet me erravisse. Quid igitur? Equidem et opus LXXXIa eodem vocis genere Es-Dur effectum a Beethoven anno MDCCCIX Rudolpho archiduci dedicatum esse scio. Clavicymbalo aptati sint modi, qui inscribuntur Les Adieux.
Cura ut valeas.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Nov 2008, 21:34

Tiberis Conso suo sal.

numquam dubitavi, mi optime Conse, quin hanc quoque solutionem brevissimo tempore inventurus esses.
operi LXXXI.a illud "vale" (lebewohl) nomen dedit, quod Beethoven ipse sono triplici, a quo opus incipit, subscripsisse dicitur.

optime vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 20. Nov 2008, 16:58

Res pulchra gaudium est sempiternum.

1) Qui poeta haec fere verba scripsit?

2) Quo in poemate reperiuntur?

:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Princeps » Do 20. Nov 2008, 21:43

Princeps Conso s.d.p.

John Keats anno MDCCCXVIII in libro primo operis quod dicitur ENDYMION haec verba scripsit:

A thing of beauty is a joy for ever:
Its loveliness increases; it will never
Pass into nothingness; but still will keep
A bower quiet for us, and a sleep
Full of sweat dreams, and health, and quiet breathing.

Vale!
Zuletzt geändert von Princeps am Fr 21. Nov 2008, 00:11, insgesamt 1-mal geändert.
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Beitragvon consus » Do 20. Nov 2008, 22:50

Optime solutum, mi Princeps. Gratulor. Nunc ordo te vocat...

:-D

Obiter dictum: MDCCCXVIII
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Princeps » Fr 21. Nov 2008, 00:10

Gratias tibi, optime Conse, ago. Annum quem scripseram littera mutata bene emendasti! :oops:

Ecce novum aenigma!

Qui scriptor haec verba scripsit?

Diu multumque dubitavi, mi Attice, facturusne operae pretium essem, si memoriam vitae meae proderem; nuper vero cunctis hominum ceterorumque animalium suffragiis SIMIUS LIBERATOR consalutatus adesse tempus, quo Iulii Caesaris exemplo commentarios scriberem, sensi.

Vale(te)!
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Beitragvon consus » Fr 21. Nov 2008, 15:22

Salve, Princeps!
Nescio quomodo de Planeta simiorum (Gallice: La planète des singes) admoneor; qua de causa verba esse ausim suspicari, quae scripsit Petrus Bulla sive Pierre Boulle. Neque vero – pro dolor! - eius librum legi neque pelliculas umquam spectavi. Quid ergo mirum, si timeo, ne errem?
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Princeps » Fr 21. Nov 2008, 21:50

Salve!

Quod ego subdolosus te, Conse omnisciens, ambages narrando in errorem induxi, maximam affert laetitiam. O indagator antiquitatis, verba tua ingenium Principis patefaciunt incultum. Nomen Petri Bullae - confiteor ingenue - numquam audivi.
Sed ut eo revertar unde sum egressus: Multa opuscula et opera illius viri, quem quaero, te legisse pro certo habeo. Omnes fere homines linguae Latinae studiosissimi auctorem nostri temporis doctissimum noverunt. Qui multos annos monumentis Latinis (et Graecis) addictus et deditus omnia quae in scriptoribus Latinis perscrutandis cognoverat nobis tradidit magno opere perfecto - duabus cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis!

Cura, ut valeas!
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

Beitragvon Pyrrha » Fr 21. Nov 2008, 23:39

Princeps optime, scio quis ea verba scripserit! :-D Michael scilicet summus von Albrecht in libello suo lepidissimo de simia Heidelbergensi! Et etiam sile olteriore tuo auxilio scio, cum ante hos paucos menses ab ipso dono acceptum librum statim et summa cum voluptate perlegerim! :-D
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Princeps » Sa 22. Nov 2008, 00:09

Salve, Pyrrha!

Optime solutum! :-D Gratulor. Ego quoque hunc libellum quindecim annis ante ab auctore accepi, cum diceret de imaginibus in editionibus Ovidii inventis.

Novum aenigma a te propositum suspenso animo exspectamus. :huepf:

Vale!
Princeps
Censor
 
Beiträge: 684
Registriert: Do 17. Apr 2008, 21:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste