aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Sa 22. Nov 2008, 16:33

Consus Pyrrhae Principique sal.
Equidem de aenigmate bene soluto immortaliter gaudeo. Nam simios simiasque mente contrectans* leviterque MvA praetervolato de aliis quibusdam scriptoribus cogitans paene in periculum αποπιθηκώσεως :lachroll: coniectus sum. Valete. X K. Dec. Ex Quirini Campo.


---------------------------------------------------------
* Interrete perlustrato in quadam pellicula, quae ad Planetam Simiorum pertinet, simium quendam reppereram liberatorem, cui nomen est Caesari. Nonne et hic dubitare potuit, librumne sibi de vita sua scribere liceret necne?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Pyrrha » So 23. Nov 2008, 13:37

Pyrrha sodalibus aenigmatophilis sal.

Viator viae bifurcatione incertus, quae via alethopolin, quae vero pseudopolin ducat, potissimum ducit obviam sibi venientem quendam hominem ea de re consulere. Est autem difficultas quaedam, nam etsi plane ubique notum est alethopolitanos semper verum, pseudopolis autem incolas semper falsum dicere, viatori vero non liquet quonam ex oppido veniat ille. Quomodo ergo faciat, ut noscat qua alethopolin perveniat, si unam tantum quaestionem facere potest?

Valete!
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Tiberis » So 23. Nov 2008, 19:24

salve Pyrrha !

equidem arbitror viatori Alethopolin profecturo hoc esse quaerendum:
" verumne dicunt Alethopolitani ?"
Alethopolitanus enim, cum haec interrogatus erit, respondebit id ita esse;
Pseudopolitanus negabit. ergo viatori nostro ea via erit eundum, qua ille ei obviam ierat.

vale. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Zythophilus » So 23. Nov 2008, 21:01

Illi homini sola unius rei quaerendae occasio est. Scitne, utrum homo, ex quo quaeritur, ex urbe sua uniat an eo reuertatur?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Pyrrha » Mo 24. Nov 2008, 12:50

Pyrrha Tiberi et Zytophilo s.p.d.
recte quaeris, Zytophile: Nescit enim viator, num ille homo ex sua urbe an ex altera venerit.
Valete!

Fortasse melius fuisset, si scripsissem viatorem agricolam in campo videre; situationem enim atque locum aenigmatos a mihi noto mutavi, ut apparet, parum attente.
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Apollonios » Mo 24. Nov 2008, 16:16

roget viator:
quæ responsio exspectanda si rogo hominem alterius urbis ortum quam tu, amice - ergo, Pseudopolitanum, si tu es Alethepolitanus, et vice versa - quid iter me ducit ad Alethepolim?
et ambulet alteram viam.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Pyrrha » Mo 24. Nov 2008, 18:49

Rem acu tetigisti, optima Apo! :-D
Confitere: erat tibi notum antea. :D :?:
Nunc quidem tui aenigmatos curiosa sum.
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Apollonios » Mo 24. Nov 2008, 19:44

heu, confiteor…
notum mihi erat illud ænigma, sed tua versio me fecit animo longe agere quomodo verbos componerem.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Tiberis » Mo 24. Nov 2008, 20:07

potissimum ducit obviam sibi venientem quendam hominem ea de re consulere.

his verbis lectis pro certo habui eum, ex quo viator viam quaerit, ex urbe sua venire, quamquam miratus sum aenigma tuum tam facile solvi posse..
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Apollonios » Mo 24. Nov 2008, 21:10

Apollonios sodalibus suis.

tæter est, fœdissimus exsecrabilissimusque iste diabolus colonorum. nomen ominosum animali fuit incredibilis ferociæ causa naturæque indomitæ. omnes spectatores unanimiter commemorant creaturam immitiorem, vecordiorem, rabidiorem vix cogitabilem esse quam istam, cuius iniquitas irritatioque minima ex occasione flammis æstuabit fulgentibus.

scriptum est undevicesimo ævo.
quis verbis tam asperis describit quem?
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Alfredus Brehm: De Sarcophilo ursino

Beitragvon consus » Di 25. Nov 2008, 23:22

Equidem, optima Apo, haec fere verba abs te puto in Latinum conversa esse:
Alfred Brehm: Der Beutelteufel
Ungleich hässlicher und im höchsten Grade abstoßend und widerlich ist der gleichfalls eine eigne Gattung bildende nächste Verwandte des Beutelwolfes, der Teufel der Ansiedler (Sarcophilus ursinus, Didelphys ursina, Dasyurus und Diabolus ursinus). Diesen bedeutungsvollen Namen erhielt das Tier wegen seiner unglaublichen Wildheit und Unzähmbarkeit. Alle Beobachter sind einstimmig, dass man sich kaum ein ungemütlicheres, tolleres, unsinnigeres und wütenderes Geschöpf denken könne als diesen Beutelteufel, dessen schlechte Laune und Ärger niemals endet, und dessen Zorn bei der geringsten Gelegenheit in hellen Flammen auflodert.

:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Di 25. Nov 2008, 23:50

incensa sum, Conse mi sagacissime, conquirente tuo ingenio. :D

Bild
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon consus » Do 27. Nov 2008, 11:19

Aenigma heraldicum.

Insignia duarum regionum, quarum altera ad Austriam, altera ad Germaniam pertinet, nisi animum attenderis, inter se differre negabis.

1) Quae regiones?

2) Quibus rebus admodum parvis insignia inter se differunt?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Pyrrha » Do 27. Nov 2008, 15:35

Nisi fallor, optime Conse, loqueris de insignibus Brandenburgiae atque Tyroliae, quuae ambo aquilam rubram ostendunt in fundo albo. Differunt utem in eo, quod aquila Brandenburgensis maior est, aquilae autem Tyrolensis caput corona autque serta ornatum.
:-D
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon consus » Do 27. Nov 2008, 16:32

Recte iudicas, Pyrrha optima: gratulor. Equidem controversiae memini, quae, nisi fallor, anno MCMXC de conformandis insignibus Brandeburgensibus orta est. Erant enim, qui aquilam Brandeburgensem sceptro gladio scuto pilleoque electorali carentem* ab aquila Tirolensi distingui posse negarent. Falso, ut videtur: http://www.erl.tirol.gv.at/gemeindeamt/fotos/218693034_1.jpg (insignia Tirolensia)
et
http://www.badziong.de/images/wappen.brandenburg.jpg (insignia Brandeburgensia nostrae aetatis).

----------------------------------------
* Cf. insignia Brandeburgensia aetatis Borussicae:
http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/9/9d/Wappen_Mark_Brandenburg.png
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste