aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Pyrrha » Fr 28. Nov 2008, 01:01

Cum modo in mentem mihi veniat, aliud vobis aenigma heraldicum vobis praebeo:
Sunt in Germania regio et regionis caput, quorum insignia praeter colores fere eadem sunt.

a) Quae regio? Quid regionis caput?
b) Quid depictum est? Quibus coloribus in regionis insigni? Quibus in urbis?
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon consus » Fr 28. Nov 2008, 01:23

Eugepae, optima Pyrrha, aenigma lepidissimum! Nonne insignia Saxoniae Inferioris et Stutgardiae ante oculos tibi obversantur? (Mirum, ut opinor, non est :stretch: .)
Ecce insignia Saxoniae Inferioris: equus argenteus in scuto rubro exsultans:
http://www.e-politik.de/blog/uploads/wappen_niedersachsen.jpg
et insignia Stutgardiae sive Equariae, capitis Badae Wurtembergaeque: equa nigra in scuto aureo exsultans:
http://www.znerollerb.de/video/stuttgart_wappen.gif
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Pyrrha » Fr 28. Nov 2008, 11:25

Iam credebam, optime Conse, hoc aenigma abs te potissimum solutum iri. :D Nimirum de Saxonia Inferiore et de Stutgardia loquor.
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon consus » Fr 28. Nov 2008, 20:58

Terribiles spectant tabulas nunc fluminis undae,
Quas vir et arte valens pinxit et ingenio.

Personas, larvas, mortem dilexit amaram:
Quin etiam expressit corporis ossa sui.


Quis? Quid? Ubi? Eqs.
Zuletzt geändert von consus am Do 4. Dez 2008, 14:54, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Fr 28. Nov 2008, 22:06

puto te, amice artium, Iacobi Ensoris picturas in Wuppertalis museo demonstrare.

http://www.ensor-ausstellung.de/
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon consus » Sa 29. Nov 2008, 00:13

Recte putasti, amica artis pingendi peritissima!
Quin etiam expressit corporis ossa sui

Quem pentametrum cum scriberem, hanc ante oculos habebam imagunculam: http://farm3.static.flickr.com/2106/1805458482_4a29489e69_o.jpg
Iacobus Ensor pictor mortisque contemptor (1860-1949) corporis sui statum qualem anno 1960 fore putaret anno 1888, cum duodetriginta annos natus esset, non infacete videtur adumbrasse.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Quid? Ubi?

Beitragvon consus » Do 4. Dez 2008, 14:31

Est domus insignis, decorat fastigia summa
nobilis auratis sphaera nitens foliis.


***
Quod aedificium?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 4. Dez 2008, 19:32

Tiberis Conso suo s.d.p.

nonne domus a Iosepho Maria Olbrich saeculo XIX. exeunte exstructa ante oculos tibi versatur, in quam Gustavus Klimt, Iosephus Hoffmann aliique eius aetatis artifices secesserunt? a qua secessione domum ipsam nomen accepisse constat. id aedificium , in cuius fronte haec verba leguntur:
SUAM AETATI ARTEM, SUAM ARTI LIBERTATEM, nostris temporibus etiam in nummulis L centesimorum conspicitur.

vale! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Do 4. Dez 2008, 20:43

Vulgo caulis nominatur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17008
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 4. Dez 2008, 22:34

Recte iudicastis, amici carissimi. Equidem caulem illum vehementer admiror gaudeoque nummum Austriacum tam insigni aedificio Vindobonensi ornatum esse. Considerate modo http://www.euxus.eu/wien/a800/56120024-secession-wien.jpg
et
http://magazine.web.de/images/952/590952,h=400,pd=2,w=400.jpg
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 5. Dez 2008, 03:05

salvete, amici !

in titulo sepulcrali de modulatore quodam celeberrimo - plurimis verbis scilicet omissis :D - haec legimus:
(...)
SUBLIMIA MODULATUS MELE
IMMORTALEM SIBI GLORIAM PARAVIT
FUGANDI CURAS ARTIFEX ET MULCENDI PECTORA
(...)
MAECENATIS SUI STUDIO
(...)
HOC CONDITUR TUMULO
NON MORIAR SED VIVAM
ET NARRABO OPERA DOMINI

quis "hoc conditur tumulo" ?
cuius "Maecenatis studio" ?
quo loco?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

In maxima sum perturbatione...

Beitragvon consus » Fr 5. Dez 2008, 18:56

Prorsus ego, titulo lateat quis, nescio, tanto.
Pro dolor! Has tenebras pellere quis poterit?


:shock:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Dez 2008, 00:19

ne tu deficias animo ! modulator in illo
quis fuerit titulo , perfacile invenies.

ultima :idea: praecipue tituli bene respice verba;
rem si deliberas, solvere cuncta potes.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11895
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 6. Dez 2008, 00:43

Consus Tiberi amico suo humanissimo s.p.d.
Aenigmate tuo perlecto cum verba Ps. 118, 17 (Vulg.) cognossem, in mentem mihi quidem venit Orlandi Lassi, sed cum titulus sepulcralis plane mihi ignotus sit, artificis illius nomen proponere non audeo. Meliore opus est cogitatione...
Bonam noctem!
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Suspicione quadam attactus...

Beitragvon consus » Sa 6. Dez 2008, 13:49

Consus Tiberi suo s.d.p.
O di immortales! Equidem si tanta mihi artis musicae esset scientia, quanta nemo dubitat quin tu, mi optime amice, emineas, facile me aenigmatis solutionem inventurum fuisse puto. Tamen quadam me suspicione attingi fateor. Cum enim gugulando Orlandi Lassi sepulcrum titulo Theodisce composito ornatum esse investigarim, nomen nunc tibi proponere ausim Ioannis Petri Ludovici Palaestrinae, quem musicae principem summa apud Iulium p.p. III gratia floruisse constat. Sit tibi semper bene!
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 12 Gäste