aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Dez 2008, 15:52

Tiberis Conso amico suo s.d.p.

eheu ! numquam credidi hoc aenigma tantam tibi ut omnium artium peritissimo difficultatem allaturum esse, cuius nescio an verba parum diligenter elegerim. quod attinet ad Palaestrinam, equidem plane nescio, num "opera :!: domini" omnino cecinerit, deinde, num "Maecenatis studio tumulo" conditus sit, praesertim cum Iulius III. quadraginta fere annis prius quam Palaestrina mortem obierit.
tamen, ne diutius in errore verseris, pauca de aetate illius musici addam:
ANNORUM LXXVII :idea:
(sequuntur verba: Maecenatis sui etc.)

optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11893
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Spero, spero...

Beitragvon consus » Sa 6. Dez 2008, 18:02

Consus Tiberi amico suo s.p.d.
Pudore fractus plane nescire me fateor, mi optime Tiberis, quanam de causa tam diu adeo hebes fuerim ad aenigma solvendum. Verbis opera domini lectis primum nihil aliud in mentem mihi venerat nisi Ps. 118 (16sq.), cui modos, nisi vehementer fallor, aptaverant Paleastrina Orlandusque Lassus. Novissima tandem epistula tua adiutus verbaque narrabo opera domini etiam atque etiam meditatus Josephum Haydn ante oculos tibi versari arbitror. Cuius opus Hob. XXI 2, quod inscribitur De mundi origine, nemo nostrum est quin valde admiretur. Vixit celeberrimus ille artifex annos LXXVII et menses II. Verba autem maecenatis sui studio pertinere puto ad principem Esterházy, quo auctore Haydn in Castro quod vocatur Ferro nobilissimo honoratus est tumulo. Si tertium nunc erravissem, hastam a me abiectum iri scito. Ex animo iucundissimam alteram tibi exopto dominicam adventus.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Dez 2008, 19:20

optime solutum , mi Conse ! gratulor ! :klatsch:
"opera domini" enim ad "creationem mundi" (Hob. XXI 2, ut recte scripsisti) referuntur; tamen speravi fore, cum animum tuum in illa "ultima verba" adverterem, ut praeterea Iosephi Haydn opus celeberrimum tibi in mentem veniret, quod inscriptum est "septem suprema salvatoris nostri verba in cruce dicta".
ecce integer titulus, qui in sacello, quod dicitur montanum - prope Ferreum Castrum situm - conspicitur:
IOSEPHUS HAYDN
MUSICORUM AEVI SUI PRINCEPS
NATUS RORAVIAE AD LYTHAM
PRIDIE CALEND. MAI. MDCCXXXII
CELSS. PRINC.NICOLAI ESTERHAZY DE
GALANTHA CHORI MUSICI PRAEFECTUS CELEBERRIMUS
QUI SALVATORIS NOSTRI VERBA SEPTEM
CREATIONEM MUNDI ET QUATUOR ANNI TEMPORA
SUBLIMIA MODULATUS MELE
IMMORTALEM SIBI GLORIAM COMPARAVIT
FUGANDI CURAS ARTIFEX ET MULCENDI PECTORA
PRIMUS AB AMPLISSIMA SCIENTIARUM UNIVERSITATE OXONIENSI
CREATUS MUSICAE ARTIS DOCTOR
VIR PIUS PROBUS MANSUETUS INSIGNITER BENEFICUS
MORTUUS VINDOBONAE
PRIDIE CALENDAS IUNI MDCCCIX
ANNORUM LXXVII
MAECENATIS SUI STUDIO
ANNO MDCCCXX SOLENNI RITU HUC TRANSLATUS
HOC CONDITUR TUMULO
NON MORIAR SED VIVAM
ET NARRABO OPERA DOMINI

obiter dictum: proximo anno anniversaria habebuntur Iosephi Haydn, qui ducentis annis ante mortem obierit.

optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11893
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigmate feliciter soluto

Beitragvon consus » Sa 6. Dez 2008, 20:13

Consus Tiberi suo s.d.p.
In incredibilem me coniecisti laetitiam, quod aenigma tandem recte a me solutum esse confirmasti. Gratias tibi ago maximas etiam pro inscriptione integra ad me missa.
Obiter ex te ausim quaerere, quod nomen Latinum sit municipio Austriaco Eisenstadt: Ferreum Castrum an Castrum Ferrum, quae verba in hac apparent pagina interretiali: http://de.wikipedia.org/wiki/Eisenstadt#Geschichte
Tu quid sentis, mi amice? Optime vale.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Dez 2008, 22:12

Tiberis Conso suo s.d.p.

In "Orbe Latino" (edito Berolini a. MCMXXII), qui ad manum mihi est, municipium Eisenstadt his Latine redditur nominibus: Ferreum Castrum*, Eisenstadium :D , Kismartonium. quae autem appellatio frequentissime in usu fuerit, non certo scio.

vale! :)

* Castrum Ferrum (pro Ferreo) mendose scriptum mihi esse videtur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11893
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ferreum Castrum

Beitragvon consus » Sa 6. Dez 2008, 22:19

Gratias tibi ago, mi Tiberis.
Orbem illum Latinum (http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/contents.html) a me inspici oportebat.
Bonam noctem!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

aenigma brevissimum

Beitragvon consus » So 7. Dez 2008, 16:22

Ecce aenigma summa excellens brevitate:

Qua ratione anni MDCCIC et MCMXL inter se congruunt?

:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » So 7. Dez 2008, 17:03

duo sunt detectae isolae desertae: anno MDCCIC Isla Mas a Tierra, in mare pacifico, ubi solus habitabat nauta Alexander Selkirk, quem Daniel Defoe quasi depinxit in fabula sua de Robinsone Crusone. isola vacans antarctica Thurstonis a Ricardo Avis (vulgo Richard E. Byrd) detecta est anno MCMXL.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Aenigma pluribus nunc verbis propositum

Beitragvon consus » So 7. Dez 2008, 20:15

Hem hem, Apo sagacissima: Nonne remotissimae illae insulae inter se diversae sunt?
Oportebat me scribere (o obscuram brevitatem! Ignoscite quaeso, amici!):

Anni MDCCIC et MCMXL eadem fere ratione eademque fere compositione perfecte, ut ita dicam, et quasi absolute inter se congruunt.

Qui fit?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De Castro Ferreo

Beitragvon Zythophilus » So 7. Dez 2008, 21:50

SALVETE
Ignoscite, quod ordine turbato nunc aliquid de Castro Ferreo scribo inseroque. Alteri quoque oppido idem nomen tribuitur, ut dubium sit, utrum Eisenstadt an Eisenburg uocetur. Hoc oppidum haud procul a capite illius prouinciae situm Hungarice Vasvar appellatur.
Suntne documenta, quibus Eisenstadium quoque Castrum Ferreum uocari probetur?
VALETE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16970
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Apollonios » So 7. Dez 2008, 23:47

heu, Conse mi, ne me sagacissimam dicas!
fieri potest ut solutionem præbeant res publicæ prima tertiaque gallicæ… sed valde incerta sum.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 8. Dez 2008, 03:07

Hoc oppidum haud procul a capite illius prouinciae situm Hungarice Vasvar appellatur.


quamquam ex litteris antiquis non satis manifestum esse videtur, ubi illud castrum ferreum fuerit, de quo initio saeculi XII. primum memoratum est, Eisenstadienses hoc nomen suum vindicare in annalibus eius municipii legimus. quod mirum est : nam municipium Hungaricum Vasvár, de quo non dubitatur, quin Latine "castrum ferreum" appellatum sit, a Kismartonio /Eisenstadt XC fere chiliometra abest. quid ergo? equidem eam rem viris historiae peritis diiudicandam esse puto... :?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11893
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De novissimo aenigmate

Beitragvon consus » Mo 8. Dez 2008, 12:26

Ne plus aequo ambagibus meis perturbemini, amici carissimi, hoc addere velim:

Rem ad nihil aliud pertinere scitote nisi ad fastos ecclesiasticos.
:suche:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 8. Dez 2008, 15:54

Tiberis Conso suo sal.d.p.

Anni MDCCXCIX et MCMXL eo inter se congruunt, quod dies festi ecclesiastici utriusque anni in eosdem dies cadunt: dominica paschalis e.g. in diem 24. Martii, pentecoste in 12.Maii, prima autem adventus dominica utroque anno in Kal.Dec. cecidit.

optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11893
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor...

Beitragvon consus » Mo 8. Dez 2008, 16:15

Gratulor tibi, optime Tiberis, de aenigmate feliciter soluto. :-D Quod sciam, inter a. MDCC et MML duo omnino erant anni, quorum illa res abs te optime investigata propria est, MDCCXCIX et MCMXL*.
------------------------
*Cf. Hermann Grotefend, Taschenbuch der Zeitrechnung des deutschen Mittelalters und der Neuzeit, 13. Aufl. Hannover, S. 149.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste