De rebus recentioribus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De rebus recentioribus

Beitragvon Merkur » Fr 26. Sep 2003, 18:02

Salvi sitis!

Hoc in locutorio de rebus recentioribus loquamur!


Incipio re mathematica, qua nihil mihi amabilior esse videtur :wink::

Nunc Merkur, qui iuvenis peritissimus,doctissimus,studiosissimus sim rerum mathematicarum, vobis omnibus explanabo, quomodo numeros numeris addantur:

e.g.:
8 + 10 = 18

dicitur:
octo et decem sunt duodeviginti

8 et 10 numeri „summandi“ dicuntur. 18 quidem est summa.


Nunc vestrae sunt partes. Equidem iam complura de re mathematica dixi. Quisnam vestrum verbi gratia vult aliquid de numeris minuendis dicere?




:ironie:

Ut certe cognovistis supra ironice scripsi. Neque igitur mihi res mathematica amabillima mihi videtur neque sum peritus, neque doctus, nequaquamque sum studiosus earum rerum.


:D
Merkur
 

Beitragvon Tiberis » Fr 26. Sep 2003, 20:06

num simplicem additionem rem novam sive recentem appellas?
cum tot ac tantae res ad thema a te propositum pertinentes disceptari possent, tu scilicet mathematicam mihi invisam non facere potuisti, quin eligeres. :x
sed fortasse Apollodorus ad istud respondebit.. :lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Merkur » Fr 26. Sep 2003, 21:00

O Tiberis, nescivi te rem mathematicam invidere.
Sed tibi non ad res alias pertinentia inscribere vetetur :wink:.
Merkur
 

Beitragvon Merkur » Sa 27. Sep 2003, 13:57

Tiberi ergo eam rem repudiante ad propositionem aliam vertamur!
Quid de vestimentis? vel de re historica? vel de peregrinationibus?
Merkur
 

Beitragvon Tiberis » So 28. Sep 2003, 01:43

salve Mercuri :)
longe abest, ut te a priore proposito revocare in animo habeam. sed timeo, ne non multi participes fiant eiusmodi sermonis, si res mathematica agatur, cuius non me solum pigeat, ut opinor. multo quidem melius mihi esse videtur , si de iis rebus scribimus,de quibus disceptari quam plurimorum interest, ne - quod absit! - illos perpaucos ,qui parati sint ad Latine scribendum, themate ingrato proposito a respondendo deterreamus.
at de peregrinationibus,sicut proposuisti, et ego et alii, si recte suspicor, libenter tecum sermocinabimur, scilicet non hac tertia vigilia :)
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Merkur » So 28. Sep 2003, 09:41

Non hoc thema rei mathematicae elexi, quod eam rem amo diligove, sed quia mea maxime interest, quibus verbis res eiusmodi (summe, differentia, etc.) et alia ad id spectantia, nominentur.

Sed incipe re tibi grata, quaeso!
Merkur
 

Beitragvon Merkur » Fr 3. Okt 2003, 09:56

Vobis thema quoddam proponam, quod - ut spero - vobis placebit.

Quid de ordinatro?

Colloquamur paululum de computatris colligamusque verba ad ea pertinentes.
Merkur
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste