Pars altera:
Iterum iterumque itinere trecentorum passuum vix a me perfecto supinum cecidi - et lucerna exstincta nive ! Lente me erexi et noctis mirabilis pulchritudo sensibus meis percipi potuit.
Primo tenebrae quasi crudeles mihi visae. Sed mox nix colore suo coloratur et arbores nigrescere coeperant. Coepi mecum sic cogitare:
"In nivem cadendi ulli homini etiam sine lucerna quadam venia."
( "IN DEN SCHNEE FALLEN KANN MAN AUCH OHNE LATERNE." Nurmalso nebenbei angemerkt. )
Ergo eam sub spineto quodam, paululum a latere sito, ponebam, et - mirabile dictu ! - sine luce via facilior !
In vallem nunc deorsum perveni, et aqua rivuli cuiusdam ( oblitus sum nunc nominis eius )
gelu constricta, et imago quasi stellarum in gelu reddebatur me transeunte vado !
Postquam tum mons nomine "Conus Infernorum" a me superatus, perveni ad pagi illius viam maiorem. Quae iter significat in vallem Murtii. Sed - eheu ! Nebulosa ibi erant, et aera frigidi et humiliores odorem quendam coeperunt fundere : CARBONIBUS EX LAPIDIBUS !
Et strepitus quidam increpuit, nam in valle ipso fabricae ferrariae erant !
Et nonnumquam "equi ferrarii" ( == > May, Karl ) trans pontes quosdam intonantes viam sibi fecerunt !
Nunc, via longa a me perfecta per pedes, audivi TINTINNABULA TRAHEARUM:
Nebulosa solvuntur, et currus a me aspici poterant viatoresque, qui domum vadere vellent, quod et iis dies festos magno gaudio fore constat.
Tum - sinistra manu vel parte - vicus in oculos venit ! LANGENVANGIUM !
Omnes, quibus tempus non defuit, ad Aedem Sacram Ecclesiae Langenvangii vadentes !
Nam Sanctus Vesper plenus est ostentorum et donorum Deo dicatorum !
Et CANTOR ecclesiae lente per aedes ambulavit, et quaesivit ex me, vellemne adiuvare se musicam sacram organo facientem, nam puerulum, qui alio tempore id fecisset , aegrotum esse.
Ego, plenus gaudii et laetans, qui dignus nunc essem Domino Deo servire, in Chorum una cum Cantore ii, in Missa Sacra follem adhibiturus !
Duo longa lora ( certe vobis nota *ggg*, oh musicantes *ggg* - s.p.v.d. OLLI
) alterno ex capsa eorum ego trahens - ( et deinde semper utrumque lorum rursum in capsam reductum ) Cantor organo artem suam praebuit - et filia sua cantavit !
"Rorent Deum caela;
imbres Quem pluant !"
Ergo nocte trepida
terrae tum clamant
busti lati. In regione,
Deo quae odio erat,
Satanas cum peccatis, morte,
regnavit: Porta clausa stat
sursum in caela, forte.
[...]
Olli. Imperitus scribendi.