cool, Merkur !
Nunc ea :
Kilianus dentes tubo pipae impressit et :
"Audi, puer, tibi nimium Christianitatis est... .Die in valle Murtii, Sanctae Catherinae in missa Sancta noctu ! Mihi non est tam multum Christianitatis, sed id unum tibi tamen: Recte es, si tu fasces tuos in meam corbem imponere velis, ut ego eos temporarie portarem te quiescente.
Cur non etiam asinus vetus semel onera portet ! "
"Recte dixit" mecum cogitavi, et fasces in corbem Kiliani submergens cogitavi haec :
"Viridis melior quam dicitur !!"
Tum iterum processimus, ego - ab onere liberatus - leviter, a latere Kiliani.
"Eheu, dies festus christi nati...." Kilianus dixit. "Est dies, in quo omnia confuse confunduntur.
Homines sibi falsam hilaritatem et pietatem persuadent, praesertim, cum "dies iste" sit dies inter omnes alios dies. Ecce, diviti omnis dies quasi "dies Christi" donatus est - sed nobis ?
...est semper Dies Parasceues !"
"Dies Parasceues quoque dies venustus".
"...CUI satis piscium, butyri, ovorum, liborum, et crapfium sint ad ieiunium servandum !" vir Viridis risit.
Verba ista mihi paululum ethnica mihi visa. Sed verba sequentia non iam capere potui; nam coeperat celerius vadere me non facile sequi potente !
Ego repulsus in nive lubrica omni passu, cum Kiliano calcei pro nive apti essent !
Insuper Viridi erant crura longa, et nihil defatigationis in isto viro esse videbatur !
Ea causa CELERITER vadere potuit !
...