"eques rosarum" cf. forum Graecum; "quid e

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"eques rosarum" cf. forum Graecum; "quid e

Beitragvon Emina » Fr 9. Jan 2004, 02:29

"salvete amabiles bones puelles!" :D

Tiberis sripsit:

"tempus est res mirabilis.nam si in dies vitam transigis, plane nihil id est. at subito nil nisi hoc sentis. nos circumdat, in nobis ipsis inest. leni susurro fluit in ore, fluit in speculo, fluit tempus in temporibus meis. et inter te et me fluit sine ulla voce, sicut harena in horologio.heus, Quinquin,interdum id fluere audio,et non potest retineri. interdum media nocte surgens facio, ut omnia, omnia horologia consistant. tamen nil est causae, cur tempus timeas.quod quidem est donum a patre datum, qui nos omnes creavit."

Iam cum in haec verba legendo perpulchra musica in pectore meo sonasset, eodem pectore eo, qui haec verba in lingua latina converserat, gratiam debere coepi!
Si haec verba etiam latina cantabilia sint, mirata sum.
- Doleo, quod mihi neque musica scripta neque ad haec me ipsa probandum scientia sit.
Itaque te, qui haec verba ipse scripsisti, rogo: Tune in cogitationem de tempore convertendo vel musicae metrum vel numerum syllabarum cogitavisti?
Si cantabile est, cantemus!:-D

Vale!
Emina
 

Beitragvon Euripides » Fr 9. Jan 2004, 15:51

Hi adulatores! :-o
Phantasia ei kai ou pantos to phainomenon.
Benutzeravatar
Euripides
Senator
 
Beiträge: 2840
Registriert: Sa 25. Okt 2003, 15:54

Beitragvon Tiberis » Sa 10. Jan 2004, 11:39

salve Emina :)
gratum est, quod illi versus a me in Latinum conversi tibi placuerunt. quos equidem cum cantatos audiebam, semper haud mediocriter commovebar. sed in convertendo non facere potui, ut venirent ad numeros aptos,primum, quoniam eos quam accuratisssime in Latinum convertere in animo habui, deinde, quia modo quodam recitativo canuntur numeris saepe mutatis.
tamen in his quoque verbis legendis meminisse iuvabit pulcherrimae musicae,qua Richardus Strauss animos auditorum permovet.
bene vale.
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 26 Gäste