Salvete!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Salvete!

Beitragvon Christophorus » Fr 16. Apr 2004, 01:55

Christophorus ad omnibus cultoribus Latinitatis S. P. D.

Salvete! Nomen mihi Christophorus est, et Civium Foederatarum Americae civis sum. Natus sum quadraginta annos, et avocamenta mea linguas externas, astrologiam, antiquam historiam, melodramata, comoedias, theatrum, pelliculas cinemagraphicas, gulam, musicam classicam, et computatra includunt. Caelebs sum, et universitatis alummnus.

Spero aliquem mox scribere Latine, quia amicitia tale fruar magnopere!
Solitudinem meam odi, et amicitiam habere malo. Velim linguam dulcem Latinam meditari cum aliquo--vel homine vel femina, nihil interest--ut cogitationibus et notionibus communibus permutemus.

Gratias sescentas litteras meas legere! Utinam unus ex vobis me scribat mox! Valete!

ante diem XVII Kalendas Maias, A. U. C. MMDCCLVI
feria quinta, die XV Aprilis, A. D. MMIV
Christophorus
 

Tecum latine dicere volo!

Beitragvon Sam188 » Sa 17. Apr 2004, 20:29

Ego quoque libenter loquor latine, quia lingua latina mihi gaudio est.
Annos quindecim natus sum et disco linguam latinam demum in anno tertio.
Qua de causa nondum valde bonus sum et certe errores multos facio.
Nihilo minus id libenter facio.
Quid volumus disputare?
Zuletzt geändert von Sam188 am So 18. Apr 2004, 14:23, insgesamt 1-mal geändert.
Sam188
 

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Apr 2004, 22:55

Tiberis Christophoro s.p.d.
raro fit, ut civis Americanus in hac pagina interretiali inveniatur. quo maiori mihi est gaudio , quod in forum nostrum venisti. quod attinet ad varia oblectamenta tua, equidem arbitror non defuturos, qui tecum de illis rebus libenter colloquantur. studio musicae classicae me dare mea quoque magni interest, sed data occasione etiam disceptationem de rebus politicis non recusabo :D . sed et qualis condicio linguae Latinae in C.U.A. sit, multorum interesse puto.
quam primum, quaeso, rescribas.
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon anna » Do 16. Sep 2004, 22:14

Salvete!Salutem omnibus ex Croatia mitto.Atque ego Latine loqui velim. Parcite mihi, menda multa facio, sed minima natu sum.Undeviginti annos nata sum et studiosa sum linguae Latinae. Sane simpliciter ad vos scribo et ob eam rem, quaeso parcite mihi. Finis meus est bene Latine loqui, sed nescio, puto id numquam fore, quia nos qui Latine loqui volumus semper minumi et minumi sumus, aliquando per homines atque mirifici.
Sensus vitae meae lingua Latina est et sentio ita semper fore, quia nulla lingua inveni tantam pulchritudinem styli. mihi magni momenti est, cum possum cum aliquo homine Latine loqui.Primo mihi difficillume fuit, sed omni die melius mihi iit. Dicite mihi causas amoris vestrae erga linguam Latinam?
anna
 

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Sep 2004, 00:39

salve,Anna!
bene venias in forum nostrum, eo magis, quod tam bene ac dilucide Latine scribere potes. quod desideras ,quibuscum Latine loqui possis, te in hac pagina interretiali inventuram equidem pro certo habeo. ne credas menda , si quae sint, ullius esse momenti. libentissime tecum Latine sermocinabimur.
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon anna » Sa 18. Sep 2004, 23:28

Gratias tibi ago Tiberis. Sane voluntatem ad loquendum habeo. Laetissuma fui, cum tuam epistulam vidi. Nunc traduco orationem "Pro Archia poeta", quia valde Ciceronem eiusque linguam amo. Scriptores optumi per me Cicero et Ovidius sunt. Et per te?
anna
 

Beitragvon Tiberis » So 19. Sep 2004, 00:37

tuam sententiam, mea Anna, de Ciceronis arte dicendi maxime probo. nam quis nostrum,quorum magni interest latinitatem classicam coli, sermonem ac stilum eius non vult aemulari ? Ovidii vero elegantiam atque iucunditatem narrandi certe nemo est, qui possit negare. quibus tertium Vergilium adiungere velim, cuius opera - praeter cetera eclogas sive Bucolica - plurimi aestimo. si quando in solitudinem insulae mihi sit secedendum uno tantum libro concesso, nescio an Vergilium mecum feram.
vale. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 19 Gäste

cron