itineraria

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

itineraria

Beitragvon Tiberis » Di 31. Aug 2004, 01:11

salvete!
exigua iam aestate tempus idoneum esse arbitror ad itinera repetenda, scilicet spe quadam adductus hoc modo forum Latine dicendi aliquantulum oblivione vindicari.
quod ad me attinet, iter feci longissimum quidem: ferrivia Transsibirica Moscovia plus VII milia chiliometrorum ad caput septentrionale - id enim "Beijing" significat - vectus sum. in quo itinere XVII dierum nonnullas Russiae urbes, praeter ceteras Moscoviam, spectavi: quae quantum ab interitu Unionis Sovieticae commutatae essent, mea magni interfuit. nam rebus oeconomicis commutatis tantum abest,ut opibus floreant. immo quocumque te vertis, officinas robiginosas atque aedificia dilabentia vides. res novas ,licet paucis emolumento sint, permultis detrimento esse apparet. cum novi Russi, ut dicuntur, pecuniam suam ,quam brevi temporis spatio adepti sunt, omni modo profundant , ante ipsas ecclesias magno sumptu renovatas homines stipem rogant. non credidit Lenin,cuius imagines in multis adhuc foris exstant, umquam fore, ut consilia sua tales eventus haberent.
longe alia mihi Sinia visa est. quanto laborandi atque aedificandi animo homines affecti sint,mirum est. inter pauca decennia Bejing commutata est magis quam cuiquam credibile est. rebus oeconomicis ita proficientibus non dubium est, quin Sinia paucis annis summum locum obtentura sit.
sed iam timeo, ne longus sim.
narrate, quaeso, et vos de vestris itineribus !
bene valete.
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon romane » Mo 6. Sep 2004, 22:18

mutus et mirans sedeo hic - tantum iter in imperium non Romanum -
mihi mox Romam proficiscendumst cum discipulis.
Zuletzt geändert von romane am Mo 6. Sep 2004, 22:29, insgesamt 1-mal geändert.
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon Gast1 » Mo 6. Sep 2004, 22:26

Hey,

dumst? Licet tibi est! :D

Gruß Gast1
Gast1
 

Beitragvon romane » Mo 6. Sep 2004, 22:27

cum discipulis..... :-o
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon Merkur » Di 7. Sep 2004, 10:17

Oh rem ridiculam ....


Magistros piget cum discipulis, cum magistris discipulos taedet iter facere.


Utrique hostium est poena dolentissima, illud iter.
Merkur
 

Beitragvon romane » Mi 8. Sep 2004, 08:28

...piget ... taedet
-----
ita non est - ego iter per toscanam domo mobili facere volo, cum una collega, quae dux itineris Romae incepti sit, nunc scholam nostram reliquit.
Itaque mihi iter faciendumst.

Omnes discipuli discipulaeque per horas manus ad caelum tollens pladebant, quod ego dux ero :lol: :D
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon Merkur » Mi 8. Sep 2004, 08:55

suntne heautontimorumeni? :D
Merkur
 

Beitragvon Platon » Mi 8. Sep 2004, 13:18

suntne heautontimorumeni


fu! numquam quicquam meo animo, ut ait Plautus noster, fuit aegrius! melius dicas: [unicode]χαίρουσιν τιμωρούμενοι ἑαυτούς;[/unicode] :D
Platon
 

Beitragvon romane » Mi 8. Sep 2004, 13:24

Merkur hat geschrieben:suntne heautontimorumeni? :D


minime - salutantes, clamantes, amantes vel amentes :D
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Beitragvon consus » Do 10. Aug 2006, 18:55

auctore tiberi in hoc foro hospitibus diu vacuo pedem pono, ut parvum itinerarium cognoscatis. „itineraria“ iam dudum instituta esse prorsus ignorabam. quod oro vos mihi ignoscatis. posthac vero quam plurimos huc venturos esse spero. :) - - -

reuerti ex itinere, quod feceram in eam regionem, in qua c. iulius ciuilis batauos ad defectionem impulerat (cfr. tac. hist. 4, 13 sqq.). imprimis delectatus sum municipio nouiomago batauorum, quod nostris temporibus nijmegen appellatur. ex loco editissimo uahalis siue uacalus fluuius conspicitur. specula est, qua poetae bataui ad carmina componenda incitati sunt. ecce uersus, quos constantinus huygens a. 1646 composuit:
*************************************************************
IN SPECULAM NOUIOMAGI EDITISSIMO MURORUM ANGULO SUPERSTRUCTAM
hos tumulos pede non trepido, quamcumque dolenti,
claudius afflictos inter adiuit auos:
hic stetit, hic frendens aquilas, hic lumine toruo
moenia romanas uidit adire manus;
hic potior de se uisa est uictoria uicto
prudenti patriae consuluisse fuga:
hic flammas in tecta ferox arasque focosque
partitus, steriles hostibus exuuias
obtulit, atrum, immane nihil, uestigia rerum
quas nisi nouisset perdere perdiderat.
quam facies hodie rerum diuersa refulges,
quam ripae dominos nos utriusque facis!
immineant aquilae; facimus quod fregimus, urbem
destructam propriis ignibus extruimus.
si quis ab hoc, hospes, caligas culmine, plus quam
uiderunt batauos disce uidere meos.
ante pedes olim uahalis fuit? additur ipse
rhenus, et ante oculos isala, mosa prope est.
surgimus. atque eadem est urbis quae collis imago:
prosperitas illi quod nouus huic dat apex.
quaeris adhuc cur impositum sibi pelion ossa
sentiat et summa celsior arce micet?
res humilis mons est. speculam superaddimus, ut se
despicier nobis maxima quaeque sciant.
**********************************************
et speculae pluteus nostra aetate hoc mirifico ornatus est pentametro, quem scripsit uan smetius poeta batauus:

“quem dabis, haec possit / qui dare cuncta, locum?“

sed tantum satis est.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 11. Aug 2006, 11:46

Tiberis sodalibus, imprimis Conso ,collegae suo doctissimo, sal.

nonnullis mensibus ante tres dies sum moratus Bucurestae, in capite Romaniae, quam urbem plurimis vestrum adhuc incognitam esse suspicor. quod non est mirum: nam Bucuresta nec vetustate nec nobilitate neque ulla alia re inter magnas urbes Europaeas eminere videtur. praeterea me profecturum opinione praeiudicata non liberum fuisse confiteor: urbem esse sordidam ac desolatam, in qua canes pervagantes et pueri mendicantes peregrinis molestias exhiberent. deinde voces eorum non defuerunt, qui splendorem pristinum "Lutetiae orientalis" cum recenti tristitie ,quae dicitur, compararent. quibus de causis sum adductus, ut ipse urbem adirem cultumque incolarum quoad triduo fieri potuit cognoscerem.
nam Bucuresta, sicut ego percepi, multum a ceteris urbibus Europaeis differt, primum, quod centro quodam prorsus carere videtur, in quo non solum instituta ad civitatem administrandam maxime necessaria collocata sint, sed etiam aedificia arte et vetustate insignia, deinde, quod fora desunt ut urbi recentiori, cuius vetustissima pars non ante saeculum XVIII. aedificata sit. areae quidem exstant compitales,quae tamen sunt cardines transitoriae magis quam loca,ubi diutius morari velis. ceterum urbem sine ratione crevisse putes, ut quae sit non certo tempore condita et constructa, sed a parvis atque humilibus primordiis paulatim amplificata.
quocumque te vertis, documenta invenis superbiae ac vanitatis principum, quorum alius alia ingenti mole palatia pro hereditate reliquerit, in quibus scilicet palatium illud rei publicae, aedificium immani magnitudine,quod Nicolaus Ceausescu fieri iusserat, eximium obtinet locum.
quod populus praesidi suo fortasse crimini non dedisset, nisi in tanta inopia plebis pecuniam publicam nimis libere profudisset. cum enim palatium ingenti sumptu ad maiorem sui gloriam aedificari iussisset parte interioris Bucurestae diruta, aliae urbis regiones dilabebantur opibus ad aedes restaurandas deficientibus.
sed Ceausescum pro civitate nimis exspoliata et oppressa poenas persolvisse satis constat.
ad palatium ipsum via facta est veluti principalis, perlonga et lata, vico novo in utroque latere exstructo. cuius vici aedificia quamvis minime sunt foeda, tamen animum populi ad memoriam illius aetatis revocabant,qua Iosepho Stalin imperante similia in Unione Sovietica aedificata sunt.
at nostris temporibus stella rubra plus XV annis abhinc exstincta frontes aedium nonnulla ex parte ingentibus pannis aut tabulis praeconiis velatae sunt: quod pro signo habeas regimen communisticum,quod dicebatur, a principatu oeconomiae liberae, quae dicitur, superatum esse.

valete!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 11. Aug 2006, 14:30

consus s.d. tiberi collegae amplissimo.

scribis „quocumque te uertis, documenta inuenis superbiae ac uanitatis principum...“: tristissima uerba!
quis nostrum est, quin itinerario tuo perlecto propemodum maerore contabescat et lacrimis? quantopere austria, batauia, germania ceteraeque nationes ad ue pertinentes distant a romania! equidem romaniam in ue receptam multo meliore quam antea condicione usuram esse ex animo spero.

optime uale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Sa 17. Mär 2007, 13:55

Consus sodalibus suis carissimis sal.

Heri cum amicis Vesaliam profectus sum, quo in municipio his ipsis diebus memoria Napoleonis imperatoris reviviscit. In castello Vesaliensi permultae in conspectu positae sunt res, quae ad Francogallos pertinent, in quorum dicione et potestate ex a. MDCCXCVII usque ad a. MDCCCXV Germania quoque cisrhenana tenebatur. Ut enim Imperium Romanum, ita et Imperium Francogallicum, quod ipsorum lingua Empire Français appellabatur, flumine tum Rheno terminabatur. Tanta erat apud Germanos civitate Francogallica donatos imperatoris admiratio, ut poeta quidam Aquisgranensis carmen, quod Napoleoni maximo fore honori sperabat, systemate Alcaico usus componeret:

Code: Alles auswählen
Napoleoni Augusto Francorum Imperatori
qVInto IDVs noVeMbrIs Coronato
pIa atqVe obseqVIosa CIVItas AqVIsgranensIs gratVLatVr.

Assume magnos, Francia, spiritus,
Et dignitatis conscia propriae
     Per signa solemnemque pompam
          Imperii decus ipsa pande.


[Sequuntur versus LXVIII.]

Septem post annis, id est a. MDCCCXI, Napoleo, cum Dusseldorpium visitaret, honoratus est arcu, cui hic inscriptus erat titulus:

Code: Alles auswählen
Divo Napoleoni Magno Imp. et Regi Victori
Invicto gentiumq: Protectori PP


"Divo (!) Napoleoni..."!

Ceterum a. MDCCCXII viginti fere milia militum, nisi fallor, e Rhenania Francogallica extracta sunt, ut Exercitus qui vocatur Grandis compleretur. Qui miseri una cum commilitonibus Francogallis in Russiam profecti sunt --- non plus ducenti domum redisse dicuntur. Quis nostrum est, quin sciat clarissimum illud carmen ab Henrico Heine compositum: „Nach Frankreich zogen zwei Grenadier...“, id est „In Franciam redibant milites duo...“ (Modos fecerunt Robertus Schumann et Ricardus Wagner).

Valete.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Mär 2007, 14:52

Tiberis Conso suo sal.

carmen illud de duobus militibus in Franciam redeuntibus mihi bene est notum, quod cum amicus quidam saepissime me clavicymbalo comitante cecinerit. :) auctoritas Napoleonis quantum in ipsa clade potuerit, ex alterius militis verbis evenit, qui , cum iam moreretur, tamen in ipsa morte paratissimum se ostendit ad imperatorem suum tuendum...
ad cuius verba moventia modus carminis in hymnum Massiliensem mutatur !

vale. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 17. Mär 2007, 15:29

Forsitan, optime Tiberis, etiam modi, quos a Ricardo Wagner factos esse heri Vesaliae legi, tibi noti sint. Equidem de iis nihil adhuc audivi.

------------
Inspici licet: http://www.napoleon-ausstellung.de
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste