Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Exsuperatque meum ingenium iustissimus actis
Rex Karolus, caput orbis, amor populique decusque,
Europae venerandus apex, pater optimus, heros,
Augustus; sed et urbe potens, ubi Roma secunda
Flore novo, ingenti, magna consurgit ad alta
Mole, tholis muro praecelsis sidera tangens.
Stat pius arce procul Karolus loca singula signas,
Altaque disponens venturae moenia Romae.
Hic iubet esse forum, sanctum quoque iure senatum,
Ius populi et leges ubi sacraque iussa capessant.
Insistitque operosa cohors; pars apta columnis
Saxa secat rigidis, arcem molitur in altum;
Ast alii rupes manibus subvolvere certant,
Effodiunt portus, statuuntque profunda theatri
Fundamenta, tholis includunt atria celsis.
Hic alii thermas calidas reperire laborant,
Balnea sponte sua ferventia mole recludunt.
Marmoreis gradibus speciosa sedilia pangunt.
Fons nimio bullantis aquae fervere calore
Non cessat; partes rivos deducit in omnes
Urbis. Et aeterni hic alii bene regis amoenum
Construere ingenti templum molimine certant.
Scandit ad astra domus muris sacrata politis.
CVM LAPIDES VIVI PACIS CONPAGE LIGANTVR,
INQVE PARES NVMEROS OMNIA CONVENIVNT,
CLARET OPVS DOMINI, TOTAM QVI CONSTRVIT AVLAM,
EFFECTVSQVE PIIS DAT STVDIIS HOMINVM,
QVORVM PERPETVI DECORIS STRVCTVRA MANEBIT,
SI PERFECTA AVCTOR PROTEGAT ATQVE REGAT:
SIC DEVS HOC TVTVM STABILI FVNDAMINE TEMPLVM,
QVOD CAROLVS PRINCEPS CONDIDIT, ESSE VELIT.+
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 41 Gäste