itineraria

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Chestal » Di 5. Jun 2007, 17:51

Salvete amici carissimi qui hoc forum custoditis :-D
Chestal alias Christian rursus signum vitae a se dat postquam multas lunas solum paula responsa scripsisset. Vobis referre volo de itineribus quae in anno decimo in gymnasio feci vel faciam. Iter primum in terram Anglicam duxit, quo quinquaginta discipuli interfuerunt. Ante nonum diem Kalendas Apriles cum "carro publico" (Bus) initio "des Samstags" profecti sumus et post 14 horas in oppido "Eastbourne" advenimus. Ibi "familiae hospitis" nos expectaverunt et in domus suas portaverunt. At duo amici nostri ad familias valde illiberales portati a proximo die ad familiam hospitis meam ac amici mei habitaverunt. Tamen proximo die, ita die solis, maximo cum gaudio caput terrae Anglicae, scilicet London, visitavimus. Carro publico in London movere desinente, repente orsi sumus ambulare per caput et magistri aedificia maxima nobis monstraverunt. Tamen hodie quoque doleo nos non "Madame Tussaud's" visitavisse :P
Durante proximum hebdomas ad exemplum oppidum "Brighton", medium oppidi "Eastbourne" visitavimus, et quoque ad rupes altas migravimus. Haec etiam loca erat in quibus morbum nancisciebar nimis celeris venti causa...
Febrem habens et infirmius me sentiens, praeterea perrexi vadere cum alteris, semper in mente habens: "Haec mea oppurtunitas singula in iuventute est terrae Anglicae videndae. Hebdomas celerissime praetermisit et post octem horas temporis liberi in oppido "Canterbury" carrum publicum entravimus et noctu iterum domum profecti sumus, ubi advenimus meridie diei liberi.
Denique nihil accusare possum cum exceptione nos nimis temporis liberi in urbibus variis habuisse. Ad exemplum in Eastbourne 4-6 horas, Brighton 4 horas et Canterbury 8 horas habuimus durante quas non res utiles faciendi invenimus et qua de causa exhausti eramus :)
Tamen semper libenter imagines video et huius itineris in mente memini.

Secundum iter castra vidimus in quibus captivi durante secundum bellum mundi tenebantur. At hic locus terribilior alteris itineribus erat, tamen magna res erat discipulos demonstrandi quid mali in hoc tempore acciderit.
Tertium et ultimum iter post unam lunam urbem Strasbourgensem nostram classem ducet. Post exercitia centralia, in quibus eventa non nimis mala contingi (Germanicus: 3, Mathematica: 1, Anglica: ignotum quoque), magister mathematicae nobis eo vadere vult initio lunae Iuliae pro trebus diebus, forsitan quoque cum in hac terra iam doceret.

Amici, hoc responsum longissimum est, sed multum in schola versans, nunc iterum tempus inveni ad responsa scribenda et ad aenigmata solvere conanda.
Valete, et vobis quoque multam voluptatem in aenigmate cum libris Tolkiensis solvendo exopto. Quoque ego multa credo de hoc aegnigmate :)
cum optimis salutationibus Christian
Chestal
 

Beitragvon Apollonios » Di 5. Jun 2007, 18:21

Salve Chestale,

magna cum gaudia legi de itineribus tuis!
multos annos ante, mihi quoque erat facultas visitandum Londivium urbem splendidissimam. etiam Strasburgem cognosco cum monasterio magnifico. Cantuaria non cognosco, sed valde æstimo unum civium, Anselmum, qui argumentum meditabatur substantiæ Dei.
ut tibi porro sint multa itinera et lætabilia et informantia!
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De nominibus urbium Latinis

Beitragvon consus » Di 5. Jun 2007, 19:26

Salvete, amici!
Exstat index perutilis, qui nomina continet urbium oppidorumque Latina:
http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/contents.html
Quo inspecto reperietis Londinium (London), Cantabrigia (Cambridge) , Argentoratum (Straßburg) etc.
Sit vobis semper bene!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Chestal » Di 5. Jun 2007, 19:28

Chestal Apollonio iterum salutem dicit,
Ceterum: iam quaesivi ab ubi nomen "Chestal" venit. Avunculus Google iterum carissimus erat et mihi prodidit Chestal medicamentum / potionem contra tussiculas esse. (a verbo Anglico "chest" oritur, quod "Brust" significet).
Atque tibi multas gratias agere debeo pro desideriis tuis. Certe in mea vita modo in schola porro itinera faciam, ita dicta "itinera studii" (Studienreisen), quae me inter alia in terram Italicam ferent. Pompeji, Roma, ut quosdam fines appellem. Nunc "solum" classem decimam visito, immo vero finis huius classis est, cum mox feriae aestatis adsint. Post eas in classe undecima, ergo initio gradus superioris me reperiam :)
Valete,
vobis Chestale
Chestal
 

Beitragvon Tiberis » Di 5. Jun 2007, 20:56

Tiberis Conso suo ceterisque amicis sal.

quod attinet ad indicem supra dictum, mi optime Conse, in quolibet loco quaerendo nescio an falsa nomina reddantur. cum enim fidem illius temptarem nomen capitis Styriae (Graz) quaerens, haec repperi: :shock:
Graecium (Styriae), Graezium, Graetia, Grasa, Savaria, Savarium, Graz, St., Steiermark.

de Graecio non dubitatur, Grasam ( :? ) numquam audivi; sed qui posset fieri, ut Savariae nomen redderetur - quae urbs in Hungaria occidentali sita nostro tempore Szombathely appellatur - plane nescio.
deinde iterum me fidem indicis temptaturum iterum spes frustrata est:
nomen urbis Tergeste (Trieste/Trst) in eo indice frustra quaerebam... :sad:

valete.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 5. Jun 2007, 21:48

Ita quidem est, ut scribis, optime mi Tiberis, sed quis nostrum est, quin sciat omnis generis indicibus caute considerateque utendum esse?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

De itinere Cracoviam facto

Beitragvon consus » Sa 6. Okt 2007, 16:34

De itinere Cracoviam facto

Aeroplano paullum inclinato urbs Cracovia tam clara solis luce collustrata oculis nostris subiecta est, ut maximam caperemus voluptatem ex primo aspectu Collis Regii, multarum aedium sacrarum, Fori Maximi, viarumque rectis angulis inter se contingentium.

W Krakowie. Cracoviae. Deversorium elegimus „Pod Wawelem“, quod opportuno sane loco sub radicibus Collis Regii, qui Wawel appellatur, ad ripas Vistulae positum est fluvii, qui hoc ipso loco ad meridiem se convertit.

Perlustremus urbem!
Initium facimus a Via Canonica, quae multis aedificiis magnificis saec. XV et XVI exstructis excellit, iisque minime ad nostrae aetatis consuetudinem accomodatis. Ianuae nonnullae etiam inscriptionibus Latinis ornatae sunt. Ecce exemplum: NIL EST IN HOMINE BONA MENTE MELIVS. In hac via etiam Carolus Wojtiła, cum archiepiscopus Cracoviensis esset, sedem ac domicilium habuit, quod etiamnunc ingenti eius imagine photographica decoratum est; Poloni enim Ioannem Paulum II PP. summa prosequuntur veneratione. Quid mirum, si „Santo subito“ in publico legitur?

Foro S. Mariae Magdalenae relicto intramus aedem sacram barocam SS. Petri et Pauli. Qua in exstruenda Poloni templum Iesu Romae situm imitati sunt. In parte eius interiore singulis diebus Iovis experimentum ad disciplinam physicam pertinens fieri solet: perpendiculum XXV kg pondo e tholo dependens filo XXXVII m longo ita iactatur, ut terram sub eo rotari percipiatur: res a Ioanne Bernardo Leone Foucault ingeniose excogitata. Quo miraculo commoti viam Grodzkam in septentriones spectantem ingredimur. Quae plena est tabernarum, cafeorum, cauponarum, argentariarum (1 € = 3,72 Zł).

Tandem aditus patet in Forum Princeps, Polonice Rynek Głowny, quod CC m et longum et latum medio aevo omnium Europaeorum maximum fuisse dicitur. Media in area imprimis conspiciuntur turris curiae, quae Polonice Wieża Ratuszowa (Pol. ratusz = Theod. Rathaus!) appellatur, et ingens porticus oblonga, in qua temporibus praeteritis textilia, nostris vero merces omnis generis veneunt. Maximi autem momenti est aedis sacra gotica S. Mariae in caelum Assumptae, duabus ornata turribus, quarum altior corona aurea turriculisque amplissime decorata est. Singulis horis e summa turri tubae signum Marianum editur, clarissimus ille Hejnał Mariacki. Qui sonus necopinato eo consilio audiri desinit, ut tubicinem saec. XIII sagitta militis Tatari ictum esse recordemur. Solario in parietem exteriorem inserto haec inscripta sunt verba: DIES NOSTRI QVASI VMBRA SVPER TERRAM ET NVLLA EST MORA. Obstupescimus aspectu triptychi, quod saec. XV Vitus Stoss, ut civibus Cracoviensibus vita S. Mariae quam gloriosissime repraesentaretur, e ligno exsculpsit. Circumdatur forum permultis aedificiis veteribus elegantissime restitutis. Arcentur autocineta, solis pilentis et curribus electricis aditus patet; incredibilis adest multitudo incolarum viatorumque. Iucundissima reperiuntur refugia, cauponae tabernaeque cafeariae.

Cafea placentaque recreati iter pergimus. Ante nos via Floriana, qua pervenitur ad portam Florianam reliquiasque moenium ceterorumque munimentorum, quae saec. XIX diruta in zonam viridem conversa sunt. Adimus museum Czartoryskium, in quo consideramus „Dominam mustelam ermineam manibus tenentem“, celeberrimam tabulam a Leonardo da Vinci pictam. Etiam Collegio quod vocatur Maiore allicimur: vetustissima est nobilissimae Universitatis Iagellonicae pars saec. XV aedificata, cuius aulam interiorem ingressi Florentiam in Bargellum translati videmur esse. Primo vespere devertimur ad cauponam sane iucundam, cui nomen inditum Miód Malina, prope viam Grodzkam in angiporto sitam. Qui cibi commendandi? Nescio quidem, sed placet inter alios cibus Polonicus, qui bigos vocatur. Quae potulenta? Inter alia cervesia Polonica Tyskie (quod pace tua dixerim, o Zythophile – 0,5 l ~ 8 Zł ~ 2,15 €).

Alio tempore collem regium Wawel ascendimus et regionem Iudaicam pervagati sumus.
Wawel arx regia est ad ripas Vistulae fluvii sita: acropolis Cracoviensis. In aede cathedrali gotica sepulchra regum Polonorum, confessio quae vocatur S. Stephani, sacellum Sigismundi ab artifice Italico saec. XVI exornatum. In domo regia conclavia imaginibus a Ioanne Durero, Alberti fratre, pictis decorata, armamentaria, spolia, quibus de victoria ex Turcis anno MDCLXXXIII ad Vindobonam parta admonemur.
Transimus ad Casimiriam, regionem Cracoviae Iudaicam. Dolori nobis est maximo, quod bello mundano secundo vita Iudaica exstincta est. Redit in memoriam Oscarus Scandularius, qui in fabrica sua, quae hodie quoque inspici potest, MCC Iudaeos servavit, qua de causa ab eis titulo viri iusti honoratus est. Nostris diebus synagogae restituuntur viatoresque hospitaliter per cauponas cafeaque Iudaica invitantur.

Urbe Cracovia perlustrata in tria oppida fecimus excursiones:
---primum Zakopanem, in oppidum exercitationibus hibernis inclutum, ex quo, ut Tatras montes sole autumnali collustratos conspiceremus, in iugum GubałÃ³wka ferrivia montana vecti sumus; in ipso oppido caseus ovillus, placentae similis (Polonice oszypek), venditatur;
---deinde Oświęcim, ut reliquias ingentium concentrationis camporum inspiceremus filo electrico consaeptorum, in quibus infinitam hominum, imprimis Iudaeorum multitudinem a socialistis nationalibus Germanis crudelissime interfectam esse constat. Graviter commoti sumus aspectu adulescentium Iudaeorum, qui amictibus albis caeruleisque involuti in tugurio ruinoso, quod plus quam sexaginta ante annis miseris eorum maioribus refertum erat, Hebraice canebant. Porta principalis hac inscriptione Theodisca decorata est: ARBEIT MACHT FREI, i. e. Labor liberat. Quae sententia quam perversa hoc ipso loco fuerit, ex re sane exigua symbolice apparet: verbis enim inscriptionis diligenter consideratis nemo est, quin B litteram vocis ARBEIT (incertum, consilio an casu) conversam esse intellegat*);
---postremo Wieliczkam, ut in fodinam salariam descenderemus. Tantus nos stupor defixit effossorum e sale cuniculorum, cavernarum, statuarum, sacellorum, aedis quoque sacrae, permultarum scalarum, ut ex parte admoneremur de imagine chalcographica a Piranesio facta, quae inscribitur Carceres, Italice I Carceri...**).
--------------------------------------------------------------------------------
*) http://www.dmko.info/amf.jpeg
**) http://www7.nationalacademies.org/arts/ ... _VII-1.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

De itinere Flandrico

Beitragvon consus » So 10. Aug 2008, 12:07

Consus amicis suis s.d.p.
Domum reverso mihi liceat pauca vobis narrare de itinere meo Flandrico. Tria imprimis visitavimus municipia, Dammam, Brugas, Gandam.
Dammae (Flandrice Damme, id est Agger), in oppido haud procul a Brugis sito, hominem quendam callidissimum in lucem editum esse narrat Carolus de Costero, Belgarum scriptor celeberrimus (1827-1879): Dammae, in oppido Flandrico, cum mense Maio crataegus florere coepisset, Ululae Speculum filius Nicolai natus est.* Quae res cum sane sit admirabilis explicanda videtur: Medio saeculo septimo decimo homo facetus in coemeterio Dammensi lapidi penitus exeso inscripsisse dicitur: H. S. E. Tyll Ulenspiegel. Quibus verbis lectis Dammenses Ululae Speculum in suo oppido natum quoque esse putaverunt. Cuius facinora a Carolo de Costero relata sunt ad Bellum Octogenarium, quod Flandri servitutis iugi depellendi causa in Hispanos conflaverant (1568-1648).
Haud procul a Damma situm est municipium Brugae (Flandrice Brugge, id est Pons). Permulta ibi invenies non solum aedificia medio aevo lateribus exstructa fossisque circumdata, sed etiam artis opera praeclara. Notae imprimis sunt tabulae, quas Ioannes Memling pinxit, et in templo B. M. V. admirari tibi licet Mariae Iesuque infantis statuam marmoream, quam fecit Michael Angelus.
Postremo iter fecimus in municipium Gandam, quo vocabulo Gallico confluens significatur (Flandrice Gent). Ne longus sim, nihil aliud hoc loco commemoro nisi clarissimas illas tabulas versatiles, quas Ioannes de Eyck pinxit anno MCDXXXII. Considerari licet in templo S. Bavonis. Sed iam satis est.
Quicumque enim in Belgas proficiscitur, is cervisia quoque Belgica se delectatum iri sperat**. Quid plura? Quot Belgae, tot genera cervisiae! Grimbergen sententia excellit Latina: Ardet nec consumitur. Nota est et Jupiler. Equidem me semper adhuc legisse fateor Jupiter: Nonne est error qui vocatur Freudianus?
Quam iucundissimum vobis exopto diem Solis.

-------------------
* Initium libri qui inscribitur La légende et les aventures héroiques joyeuses et glorieuses d'Ulenspiegel et de Lamme Goedzak au pays des Flandres et ailleurs (1867).
** Cf. disticha politissima, quae Zythophilus noster III Kal. Aug. composuit (> aenigmata).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » So 10. Aug 2008, 20:30

Code: Alles auswählen
Post longum exilium nunc, Conse, reuerteris ad nos
 nobis restituens et tua dicta foro.
Te temptasse refers Cerealia pocula multa
 et tibi uisus iis summus inesse deus.
A monachis zythum fieri scis forte seueris:
 Ardet in ore liquor, sumitur – hercle! – tamen.
Plena domum certe te uexit raeda lagoenis:
 Belgarum memorem mensa calixque monent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

de Londinio

Beitragvon Apollonios » So 4. Jan 2009, 20:35

in Londinium quinque consumpsi dies præclaros cum matre mea cuius sellam rotarum promovebam per multa milia passuum, maximæ nostræ delectationis.
insignissima sunt ædificia ævorum præteritorum ingentia viæque plenæ hospitum turbæ indigenarumque, resonantium linguarum innumerabilium. omne ædificium super largificum numerum columnarum poni videtur, nec tota in Græcia quantæ columnæ esse puto.
habitabamus non procul ab aula ferratæ viæ Paddingtonis apposita, amœno in vico tranquilloque, in deversorio cinctutissimo quasi Victoriæ reginæ temporis formato, vere non congruo pro sella rotarum sed amabilissimo.
in Academia Artis vidimus tabulas pictorum britannicorum ex initio undevicesimi ævi; quamquam me placuerunt, perdulcem illorum modum non tantum amo quam Guilelmi Turneris præclarissimi tabulas quas vidi in Tate museo. effigies sunt lucis nebulæque mystica pulchritudine, quibus Turner simul veteriores imitabatur pictores et modum novissimum peculiaremque creavit.
in museo publico (vulgo National Gallery) lustravimus Rembrandtis tabulæ Caravagiique. imprimis mihi placuit illa Caravagii tabula monstrans cenam in Emmaus in qua Iacobus discipulus præsente agnovit Iesum gaudioque prehensus bracchios pandit, alterque discipulus iam dubitans arcus sellæ prendit.
museum britannicum bis visitavimus nec satis mirari potuimus magnifica opera e Parthenone. etiamnum stupefacta sum tanta pulchritudine. certe et multa alia græca artificia romanaque vidimus magna cum gaudia - sed nullo superato est Parthenon.
sancti Martini in Campo ecclesia pulcherrime ornata est. mihi imprimis placuit novum marmor ante porta ecclesiæ - gleba ingens marmoris inscripta verbis evangelii Ioannis 1,14, super quæ effigies iacet infantis nitidi cuius nervus umbilicaris disparet in quod fictum est quasi terram laxatam.
nostro tempore in crypta est cenatio ubi coffeam bibimus super vetera sepulchra!
quamquam semper plenæ sunt viæ, mundissimæ sunt, et ubique adfabilissime acceptæ eramus.
multa hoc in breve tempore non videre potuimus. sed magnificus est locus Londinium, et certe reveniemus.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De Zythophilo Petropolim profecturo

Beitragvon Zythophilus » Fr 9. Jan 2009, 21:58

Petropolim – iam sunt mihi gaudia magna – petemus,
Ianus ubi ex nostris ire pararit agris.
Hac, Edgare, tibi de causa gratia habenda:
Zythophilo ostendes moenia magna Petri.
Num satis humoris dabit urbs et fundet amati?
Балтика plus zythi, fac, coquat illa domus!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Petropoli

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Feb 2009, 10:17

Iusserat inuitos rex Russicus exstruere urbem
ponereque in Scythico litore tecta Petrus.
Clauigero Sancto sacrat auctor moenia, ut ipsum
laudet Petropolis nomine dicta suo.
Nomine mutato mutantur tempora resque:
crescunt per dominos uisque timorque nouos.
Redditur ecce uetus post multa decennia nomen,
redditur et domibus splendor honorque uetus.
Candida tecta urbis, regalia moenia miror,
corpora dum frigent nostra caloreque egent.
Vrbs mihi pulchra placet, sed in omni quaerimus auro:
"Pocula quae nobis apta taberna dabit?"
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16944
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

de Septimana Latina Amœneburgensi

Beitragvon Apollonios » Sa 1. Aug 2009, 23:29

die Saturnis XXV iulii inceptus erat Septimana Latina in Amœneburgo oppidulo vere pulcherrimo. locus re vera amœnus est quamquam nomen oppidi non est Latinæ verbum linguæ sed Celticæ: Amana (vulgo Ohm) nomen est rivuli qui sub oppido currit.
http://www.maierphil.de/SeptLat/index.htm
http://de.wikipedia.org/wiki/Am%C3%B6neburg

planitiei viridi imminet collis Amœneburgensis coronatus et arcis ruina et magnifica ecclesia (quæ, pro dolor, nunc restauranda nec ineunda est). prope ecclesiam situs est Domus Ioannis ubi diversorium est atque conventus locus. cum hoc anno permulti intererant, non mihi erat cubiculum in illo diversorio sed in urbe, propterea quod diem ex die parvulam ambulationem faciebam mirans domus parietibus cum craticiis atque conspectum super planitiem viridem usque ad horizonta.

erat tempus otii neque usquam pigritatis! post ientaculum incipere solebant coetus; eram in coetu litteraturæ (etiam erant grammaticæ coetus). legebatur primo fabula iucundissima Clementis Freudi de puero quodam quasi educante se ipsum atque parentes suos modo facetissime - illa fabula versata est in linguam Latinam de magistra nostra Mechthildi reverendissima. postea legebantur alios textus de educatione ab auctoribus diversis, e.g. de Tacito deque Cicerone. certe non modo legebamus sed etiam disputabamus textus illos - in lingua Latina, quæ sola admissa est in Septimanis Latinis.

coetus intermissus erat modo pro prandio et recreatione. post cenam se iungebant greges artificium, i.e. chorus, conventus musicæ, grex scriptorum fabularum, grex ludentium atque grex histrionum, quo libenter intereram. scribamus atque exercebamus fabellam lepidam.
die Mercurii autoræda longa nos transportavit ad castrum Romanum Salburgiensem reconstructum Guilhelmo II. imperatore. exspectatissimus est; plane videtur quo modo vivebant milites Romani.
http://www.saalburgmuseum.de/home.htm

die Iovis præparavimus cenam Apiciam quæ vera erat mattea!
die Veneris autem omnes gregium artificium erat communio; quisque monstravit artem suam. musici valde me placuerunt, imprimis iuvenis quidam qui composuit et scripsit sponte sua canticum latinum quem cantavit ad citharam eleganti cum voce; perplacuit etiam sodalis qui modulavit clavilem modo ingeniosissimo cum Ragtime. mihi erat legendum; legi tres poemata. postea grex noster histrionum monstravit fabellam iucundam; etiam comites scriptores legerunt fabulas novas.

hodie post ientaculum officium Å“cumenium celebratum est in sacello prope arcem - primo audivi sermonem Latinum! postea audivimus acroasin de Varo infelice cuius clades fuit ante MM annos.

o iucundissimum tempus. permixta sunt gaudia tristiaque in corde meo quia tantis cum adfabilissimis comitibus otio fruebar, linguam amatam loquebar. anno postero, si Deus vult, reventura sum.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Re: itineraria

Beitragvon Tiberis » So 7. Jul 2013, 16:11

Tiberis sodalibus suis s.d.p.

modo Budapestino reversus, quam urbem multorum annorum spatio interposito rursus vidi, non facere possum, quin , quatenus sive urbs seu civitas mutata sit quibusque rebus ipse maxime sim commotus, vobis narrem. nam mihi, ut qui quinquies antehac in capite Hungarorum commoratus essem, nullo quidem tempore urbs tanta mutatione affecta esse videbatur, quanta afficitur nostra aetate . quae mutatio non solum ad formam aut speciem pertinet. natura ipsa , quin etiam animus urbis - si ita dicere licet - nostris temporibus commutari videntur.
ita primum factum est, ut - mirabile dictu - Budapestinum in tanta sua pulchritudine tristis reliquerim. quae urbs, licet numquam antea splendidior visa sit, tamen nescioquo modo animam suam perdidisse videtur. quid? modo ambula per viam Vacianam (Váci utca): in tanta tabernarum copia nullam fere invenies, quae negotiatoris Hungari sit. vide merces ipsas earumque praeconia: credas te versari in qualibet urbe Europae occidentalis: ea, quae Hungariae propria sunt, rarissimo reperies. in omni tecto , in omni aede insignia aut nomina societatum externarum homines occupationem monere videntur non armis quidem, sed
pecunia perpetratam. Adde linguam Anglicam passim adhibitam: vixdum operae est pretium Hungarorum discere sermonem, cum indigenae sponte Anglice cum peregrinis colloqui soleant.
Mihi , cum anno MCMLXXIII Budapestinum primum viserem, natura urbis multo sincerior visa est. Licet luxuria omnis defuerit, licet pauca aedificia tum fuerint restaurata, tamen elegantiam quandam ac dignitatem sentires. Bene memini , quantopere gavisus sim de quibusdam discis phonographicis emptis, quos nusquam nisi in Hungaria ipsa emere licebat. At nostro tempore non refert, qua in terra quicquam emas: ubique omnia aeque venalia sunt.
“at homines” , inquies, “nunc maiore prosperitate ac libertate fruuntur.” Sit ita. Tamen inter divites et pauperes multo plus differt quam antea. Equidem non memini anno MCMLXXIII me vidisse, qui sub divo noctem degere coacti fuerint. Nullos quidem tunc vidi vicos media in urbe sitos, in quibus nullas nisi clausas sive venales tabernas invenires.
Itaque non mirum est, quod in percontatione anno MMVIII facta magna civium pars aetatem Kádárianam ut feliciorem desideravit: http://diepresse.com/home/politik/aussenpolitik/386232/Ungarn_Breite-Sehnsucht-nach-dem-Kommunismus
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: itineraria

Beitragvon consus » Di 9. Jul 2013, 07:13

Consus Tiberi v. c. amico suo s.d.p.
Quod ad Hungariae capitis statum pertinet, fieri non potest quin maxima ex parte tecum consentiam. Res ibi multos per annos adeo commutatae sunt, ut ego quoque acerba quadam tristitia afficerer. Neque tamen dubito quin homines ruri etiam nunc aliqua ex parte, ut mea quidem fert opinio, vitam prisco more degant Hungarico**.
Cura ut valeas. Spero solis aestivi te ardore non supra modum vexatum iri.
_________________________________________________________________________________________
* Vidi urbem annis MCMLXXXVIII, MCMXLVI, MCMXLVIII, MM, MMII, MMIV, MMVI, MMXII. Iam anno MCMLXXXVIII mihi displicuit deversorium illud Hiltonium in Budae arce exstructum… (Non mediocris tamen Budae consolatio: cafeum "Ruszwurm").
** Ipse animadverti, cum comite amico, qui praefectus (i. e. polgármester) parvi est oppidi, nonnullas Hungariae regiones perlustrarem.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 33 Gäste