itineraria

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: itineraria

Beitragvon ThomasVulpius » Di 9. Jul 2013, 22:11

Ego quoque itinera facere soleo, sed astralia!


Colloquio nūper interfui, quod de somno hypnŏtico erat.

Vir quidam affuit, qui se posse mulieres somno hypnŏtico afficere contendit.

Quo somno duas fēminas affecit, quae sīgno dăto libīdinis culmine sese affectos esse praetenderunt.

Quod ad culmen an rē vērā pervēnerint, dīiūdicare nōn audeo.

Sed ego mentis vi, quam ὑπνοϑεραπευτής excĭtāverat, ūsus sum, ut iter astrāle ad eam, quam nōminātim appellārī fās nōn est, facerem.

Animus meus eius - scītis quam nōminem! - conclave intravit; vīdi eam in lecto, quod linteo strātum erat, iacentem. Corpus cŏlore ātro erat, quasi combustum esset, et aspectum mĕdicatum praebēbat - id quod "Mumy" Britannicē nōminatur. Cum animus meus appropinquaret, corporis cŏlor ita mūtātus est, ut e māteriā lacteā et fūmōsā cōnstāre vĭderetur. Quem aspectum eae animae habent, quae in prōvinciā astrālī versantur, quas homines rebus esōtĕricis nōn imbūti "mortuos" vocare solent. - Ex quo facile intellegitur eam mŏribundam et hunc mundum relicturam esse.

Tum autem, cum animum meum adesse animadvertisset, corpus clĭpeo quasi Vincingorum vel Nortmannorum prŏtēxit, ut eam non iam viderem. Cum animus meus propius accessisset, caput e clĭpeo proiēcit, ōs dentātum apĕruit caputque meum mordĭcus arripere cōnata est.

Ego statim animum meum retraxi et mūrum astrālem circum me aedificāvi, ut impetum arcērem: cōgitātiōne īnfōrmāvi me circúmdătum esse sphaerā aureā.

Hōc itinere astrāli cōnfecto eam mūnus ā fātō susceptum explēre nōlle cognōvi. Quā rē maximos atque diūturnos dŏlōrēs passa dēnique mŏrietur et in limbum dētrūdētur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: itineraria

Beitragvon Tiberis » Mi 10. Jul 2013, 22:34

consus hat geschrieben:Non mediocris tamen Budae consolatio: cafeum "Ruszwurm"

Conso, spectatissimo suo amico, sal.

pagina interretiali visa minime quidem miror, quod ea taberna dulciaria , quam ipse nondum cognovi , "non mediocri tibi sit consolationi". :-D haec enim taberna naturam suam vere Hungaricam per omnes tempestates retinuisse videtur. bene quidem evenit, ut communismo sublato , cum omnia fere bona publica venum darentur, manibus externis quasi eripi potuerit.
sed tempora prisca, cum Budapestini plus quingenta cafea fuere, non revocabuntur. cum aetate communistica perpauca eorum exstarent, numerus tempore novissimo denuo crescit. sed novi domini, cum speciei ac splendori magis quam sinceritati operam dant, aedibus pristinam suam naturam reddere non possunt.
lege, quaeso, hunc nuntium de cafeo " New York" in actis diurnis "Pester Lloyd" scriptum:http://www.pesterlloyd.net/budapest2009/newyork/newyork.html

:sad:
Zuletzt geändert von Tiberis am Do 11. Jul 2013, 16:23, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: itineraria

Beitragvon consus » Do 11. Jul 2013, 12:49

Consus Tiberi amico suo doctissimo s. d. p.
Sunt nostris temporibus et aliis locis tabernae cafaeariae, quae etiamnunc ab originibus suis non videantur abhorrere: praeter exquisitissimas tabernas Vindobonenses clarissimum illud cafeum Saxonicum Lipsiae situm valde mihi placuit: "Der Coffe Baum"*.
Vale.
____________________________________
* http://www.coffe-baum.de/start/index.php.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: itineraria

Beitragvon Tiberis » Sa 13. Jul 2013, 18:07

gratias maximas tibi ago, mi amice, pro hac pagina interretiali proposita! Lipsias si quando iter fecero, non potero facere, quin hunc locum petam ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 41 Gäste