satis iam tacui

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

satis iam tacui

Beitragvon Ghersburg » Fr 29. Okt 2004, 11:08

salvete pariter omnes!

licet pauca et ego hoc locutorio dicam qui iam saepe
collationes vestras legi et admiratus sum.
ut desit ingenium tamen mihi magnum gaudium est
agere quae numquam prius egi.
nam olim discipulus mediocrissimus eram.
demiror igitur unde terrarum vobis haec examina
cogitationum in mente superflue nata sint quibus sententias
miscueritis ut, exempli gratia: ubi pus ibi evacua
una cum: ubi bos ibi et vacca ?

pro Juppiter! hoc habet.
nunc intellexi latine discere variis ex causas operae pretium esse.
num vos in risum vertere velle me putatis ?
a hoc Dii me prohibeant.
nimis aestumo litteras vestras quas legere quam diutissime spero.

valete
Ghersburg
 

satis iam tacui

Beitragvon Ghersburg » So 31. Okt 2004, 07:56

....variis ex causis ...
Ghersburg
 

Beitragvon Tiberis » So 31. Okt 2004, 15:21

salve Ghersburg :)
gratia tibi, quod nuntio tuo proposito locutorio Latino moribundo aliquantulum vitae reddidisti. sed verbis tuis perlectis quo iste nuntius tuus tendat, non satis perspicuum mihi esse videtur. nam eam linguam, quam nos omnes colimus, scilicet Latinam, dignam esse,quae discatur, nemo nostrum est, cui non sit persuasum.
sed discere non satis est: oportet nos eam quam saepissime uti.
agedum,Ghersburg, propone thema quoddam, de quo disputare possimus.
operae pretium est! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste