Salve amator linguae Latinae!
Quis ignorat rectorem illustrissimum Alfredum Hitchcockum?!
Cuius opera mihi a prima adulescentia terrorem iniecerunt, quia ea puer clam vidi.
Commemoro me anno mortis eius hominis puerum annorum undecim fuisse. In apparatu televisionis (
) scenae cinematographiae "Psycho" videri poterant. Qualis horror!
Somnum capere hoc die non poteram.
Libenter legi libros sub nomine Alfredi editos, qui etiam dicuntur "tria signa interrogationis".
Et certe non ignoro Alfredum in omnibus cinematographiis suis personam, quae dicitur "Cameo", gessisse.
Sit venia fabellae liberis non aptae:
In America (ignoro an fuerit in donatione pretii Oscaris) aliquis orator ante portas pronuntiavit homines illustrissimos et etiam vehicula eorum.
Ille dicere fertur: "Ladies and Gentlemen, the cock of Mr. Alfred Hitchcar".
Vale