von ThomasVulpius » Fr 12. Dez 2014, 11:12
Epiphoram tuam ea, quam nominatim appellare nefas est, magīā ātrā effecit. Te incantavit, ut hic morbus in te inciderit. Valde igitur ea - scis, quam nominem -, tibi metuenda est. Ea enim Durgae, Indorum deae belli ac mortis, descensio (Sānscritice: avatāra) sīve incarnatio est.
Eius deae numen tibi placandumst. Praeceptis igitur salutaribus monitus et divinā institutione formātus preceris:
namo devyai mahādevyai śivāyai satataṃ namaḥ
Veneratio deae (sc. sit), deae magnae, quae auspicata semper (sc. est), veneratio (sit)!
Hōc modō precāns intrā breve quoddam tempus rursus sānesces. Sin aliter renāscēris et multas vitas miserrimas ages, inter quās fere cottidie epiphorā vexaberis. Neque enim umquam, qui, dum vivit, deam Durgam non adorārat, redemptionem perpetui redincarnationum circuli assecutus est.
Quam ob rem ego omni mane, cum e lecto surrexerim, ante deae Durgae statuam, quam in atrio posui, caput inclinare eamque his verbis Sānscriticis salutare soleo:
devi Durge, namo´stu te.
Dea Durga, veneratio tibi esto!
Redemptionem igitur post hanc vitam assequar et in provinciā ulteriore perpetuā atque integrā beātitudine fruar et coniunctissime cum eā, quam nominatim appellare nefas est, in figurā *cummeā unā ero et venerationem deae Durgae spectabo. Sed cum ea - scis, quam nominem - arrogantius quam decet animis incorporalibus adorandam iterum se praebuerit, ex posteriore parte figura lapidea apparebit et malleum vibrans nobis appropinquabit, ut caput nostrum percutiat et nos e provinciā ulteriore eiciat et incarnatione multet. At ego tum figuram *cummeam ante figuram lapideam genua flectere, ut nos ei submittamus, cogam. Tum figura lapidea figuram nostram arripiet et in sublimen feret et in summo iugo montis ponet, quo melius ab animis incorporalibus adoremur. Figura *cummea bracchia pandet et e manibus nostris radii lucis emicabunt, qui supra capita animarum incorporalium huc illuc ferentur ut radii *laserici supra saltatores in *discothecā.
āēīōū