de inundatione oceani Indici

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de inundatione oceani Indici

Beitragvon Tiberis » Do 30. Dez 2004, 21:47

heu, quanta strages ! quis est, quin sortem infelicium hominum miseretur,quorum alii uxorem aut maritum, alii liberos aut parentes, plurimi autem omnia sua in undis amiserunt ! quis est, quin opem ferre velit?
quanta autem animi levitate magistratus civitatum tanta calamitate afflictarum egerint, ea est res vere indigna. quos nuntio de terrae motu audito cives admonere oportuit, ut quam primum oras maritimas relinquerent atque in altiora se reciperent. scirent enim terrae motum IX graduum secundum Richter tales undas aestuosas verbo Iaponico Tsunami appellatas efficere posse. num obliti sunt illius mali, cum anno MDCCCLXXXIII post eruptionem montis vulcanii Cracatau plus triginta milia hominum perierunt? cuius terrae motus tanta fuit vis, ut undam XXX fere metrorum efficeret, quae, quamquam minuta , ipsa litora Africae australis affligeret.
sed - heu! - nimis saepe evenit, ut nisi damno affecti homines prudentiores non fiant. nunc quidem ratio inter illas civitates conveniet, qua ratione gubernatores sive procuratores quam primum de periculo im- minenti certiores fiant. eiusmodi ratio iam exstat inter civitates ad Oceanum Pacificum sitas.
optandum est, ut ii, quibus cura civium suorum data est, memores huius stragis posthac monitus acceptos audiant.
valete.
Tiberis :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Lord Piergeiron » Fr 31. Dez 2004, 18:35

Salvete !

Institutione quadam ad enuntiandum tempore undas istas periculosas certe vitae innumerabiles hominum ab INTERITU vindicari potuissent !
Heri in televisione G.W. Bush audivi, qui duces civitatum per Tiberim supra dictarum, id est
civitatum, ad quas motus terrae vel undae tsunamicae pertinere possent, ita monuit:

Nunc esset tempus consilium capiendi et cautiones, pro tempore futuro ut consequentias istorum malorum fortasse homines impedituri sint.

Bene. Cogitatio bona.
Sed in mea opinione de nonnullis insuper est cogitandum:

De pecunia. Suntne civitatibus supradictis satis pecuniae ut illae interesse possent
institutioni cuidam supradictae ?

De structura.
Sunt pauperrimi in oris earum regionum. Vivunt in casis stramento factis. Sunt ( erant ) piscatores.Sed multo in interiora talis cuiusdam regionis, ibi habitant divites. Nullo modo tangerentur a malis.

De aliarum civitatum orbis terrarum voluntate voces opem clamantium audire.

De spatio temporis, inter quod tandem – consiliis convocatis – institutio quaedam huius modi obtinebitur.

Speremus : MOX.

Valete – LORD !
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms

Beitragvon Martialis » Sa 1. Jan 2005, 04:21

Deinde est optandum, ut omnes, omnes mortales huius orbis terrarum - sive divites sive pauperes, sive orientales sive occidentales - intellegant se ipsos servos esse eiusdem fortunae, cui ludibrio sacrificioque esse possint omni tempore. Cum hoc intelligunt, agnoscant omnes mortales habendos esse fratres sororesque ipsorum.
Martialis
 

Beitragvon Pedanticus » Sa 1. Jan 2005, 20:13

P. omnibus s. d.

Sortes horum hominum lugendissimae videlicet sunt. Nuntiis televisionibus septem fere diebus visis eae rei me taedet, non propter homines miserrimos, quos adiuvandos esse puto, sed propter publici cupididatem nuntiorum novissimorum etiam horrificiorum.

Valete.
Pedanticus
 

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon ThomasVulpius » So 10. Nov 2013, 10:07

Quomodo "Tsunami" Latine dicatur, quaeritur.

Tiberi placet eiusmodi undam "aestuosam" vocare.

Quid de translatione "undae submarinae" iudicetis, resciscere velim.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon Zythophilus » So 10. Nov 2013, 10:33

Vt dicatur "unda terrae motu effecta", suadeo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon marcus03 » So 10. Nov 2013, 10:46

undae omnivorae ? :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11475
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon Tiberis » So 10. Nov 2013, 15:52

nescio an melius fuisset, si scripsissem : undas aestuosas ac rapidas.
Zythophilus hat geschrieben:Vt dicatur "unda terrae motu effecta", suadeo.

licet eiusmodi undae plerumque terrae motu efficiantur, tamen idem fit, si stella erratica in mare decidente moles aquarum impellitur .
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon Zythophilus » So 10. Nov 2013, 16:10

Ea forma undae, quam nostro tempore "tsunami" uocamus, olim Germanice "Erdbebenwoge" uocata est. Hiberi (et Lusitani et Hispani) pro uerbo Iaponico etiam de maris motu (maremoto) loquuntur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon Zythophilus » So 10. Nov 2013, 16:52

Apud Italos uerbum maris motus (maremoto) etiam saepius quam Iaponico legi uidetur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon durgicola » Di 19. Nov 2013, 20:02

Zythophilus hat geschrieben:Apud Italos uerbum maris motus (maremoto) etiam saepius quam Iaponico legi uidetur.


fortasse olim, nunc vero tsunami saepius dicitur.
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon Zythophilus » Di 19. Nov 2013, 22:56

Hoc articulo http://it.wikipedia.org/wiki/Maremoto adductus uerbum Iaponicum in Italia minus commune esse putaui.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon durgicola » Di 26. Nov 2013, 10:48

De lingua viva loquebar; legi autem aliquid interesse inter "maremoto" et "tsunami" sed non memini.
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon ThomasVulpius » Do 3. Apr 2014, 09:01

Placent quoque "māgnī flūctūs maris".

Bene valete et sperate litora nostra talibus fluctibus inundatum non iri, cum rupes illa *asteroides sive *planetoides octo milibus quadraginta quattuor diebus post de caelo in hunc mundum deciderit!

Dabam Tremoniae a.d. III Non. Apr. annō post urbem conditam bis mīllesimō septingentēsimō sexāgēsimō septimō.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de inundatione oceani Indici

Beitragvon ThomasVulpius » Di 5. Apr 2016, 15:32

Haec est novissima ēlocūtiō, quā vōcem "Tsunami" Latīnē reddī posse modo repperī: OV. trist. 1,11,20 inque modum tumulī ǀ concava surgit aqua.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 21 Gäste