de caede Rudolphi Moshammer

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de caede Rudolphi Moshammer

Beitragvon Ghersburg » Mi 19. Jan 2005, 18:34

quid sentitis de detestabili caede nuper facta?
oportet homicidam gravem poenam sequi.
capitis damnandus est.
nam Moshammer et hominem et artificem vitae magni aestimavi.
saepe praeterii tabernulam eius Monachii sitam atque merces spectavi.
cum numquam nec calcamenta nec vestimenta emerim.
haec mihi non erant tanti. accedebat huc ut nimis culta erant.
plus decem annos sunt ut et materculam eius crinibus viride tinctis
et automatariam carrucam viderim et admiratus sim.
talibus hominibus egemus !
sunt condimentum vitae publicae.
« Mosi » ut appellabatur semper in memoriam teneamus
et iusta ei faciamus !
Ghersburg
 

Beitragvon Martialis » Mi 19. Jan 2005, 23:50

Moshammer vir tam ridendus quam admirandus fuit. Vitam publicam paulo iucundiorem fecit, quamvis ipse procul ab eis virtutibus, quas ego acquirendas iudico, esset.

At nuper una arte certe carebat, cum solus sine praesidio in "Suburam" urbis Bavaricorum iter flecteret: hoc est intellegere istud genus cupidinis et temporis et loci vel istud genus hominum suae vitae facile perniciei esse posse.

Proserpinae curae sit.
Martialis
 

Beitragvon Ghersburg » Do 20. Jan 2005, 11:16

optandum est ut papa illum beatum declaret.
Ghersburg
 

Beitragvon Pedanticus » Do 20. Jan 2005, 19:56

Homo iste cum vidi magno mihi erat ridiculo, quoniam mores eius - ut censeo - tam erant putidi, qui me ridere facerent.
Cum Mooshammerum autem magnam summam pecuniae suo testamento tectis non receptis heridate relinquere audirem, magnam cepi observantiam hunc in hominem.

optandum est ut papa illum beatum declaret.

hoc honore nimio esset ... :lol:
Pedanticus
 

Beitragvon Tiberis » Do 20. Jan 2005, 22:59

equidem Rudolphum Moshammer non cognoveram nisi nuntiis raris in publicum prolatis; qua de causa qualem eum existimem, dubito. permultos autem Monachenses eum magni aestimavisse apparet ut hominem sane mirum atque unicum. quem cum primum in televisione viderem, homo specie sane baroca mihi visus est; nam cum illius aetatis oblectamenta velut prae se ferret, quadam ex parte vita eius erat obscura.de cuius morte cum audissem, repente mihi in mentem venit illud Solonis (ni fallor) neminem esse ante mortem beatum. at certe beatus Moshammer non fuit,ut qui in tanta multitudine eorum, cum quibus familiariter egit, nullum verum amicum habuisse videretur auriga suo scilicet excepto, cui patrimonium pro hereditate reliquit.
sit ei terra levis!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Ghersburg » Fr 21. Jan 2005, 20:12

cum iam pridem conarer Monachii mansionem emere accidebat ut paulo ante Moshammer eandem mansionem in animo haberet emere autoraedarii causa, quem in sua villa Grünwaldensi habitare sinere nollet.
sive avaritia commotus sive cum omnino nullam pecuniam haberet identidem conabatur venditorem movere ut minoris venderet.
cum hoc intellexissem ipse quoque conabar cum venditore agere ut eam parvo pretio venderet.
postremo venditor tam ira incensus ut neque mihi neque Mosi mansionem concederet.
talis erat Mosi !
Ghersburg
 

Beitragvon Martialis » Fr 21. Jan 2005, 20:36

Miror, care Ghersburg, quare tu pretium postulatum solvere nolueris. Sic Rudolphum Magnum aere superare poteras. Quisnam hoc crederet?
Martialis
 

Beitragvon Ghersburg » Sa 22. Jan 2005, 11:20

volebam eum non aere sed avaritia superare. :shock:
Ghersburg
 

elogium

Beitragvon Ghersburg » So 23. Jan 2005, 09:09

pro elogio:

“qui quodcumque vestimentum
ab Rudolpho Moshammer emit
non solum vestimentum sed
cultus aliquantulum delicatioris emit.”
Ghersburg
 

Beitragvon Ghersburg » Mo 24. Jan 2005, 13:27

alium:

comparavisti vestimenta divitibus
non solum vestimenta
dedisti beneficia egentibus
nonnullis molestias
oblectationes cultumque omnibus *


*Martiali excepto qui tibi amicus non erat :(
Ghersburg
 

Beitragvon Martialis » Mo 24. Jan 2005, 17:57

Tune, care Ghersburg, Rudolphi amicus fuisti? Num eum tam bene nosti?

Nomen amici aliquid maius mihi est quam ut id hoc loco adhibendum putem.
Martialis
 

Beitragvon Ghersburg » Mi 26. Jan 2005, 08:25

Ghersburg Martiali s.d.

non est quod mihi succenseas. equidem Moshammer non erat amicus meus vera re. recte iudicas !
num sumus tam rerum minutiarum diligentes ne per iocum quidem nomen amici efferrendum sit ?
magnum gaudium mihi erat in agendo mansionis causa una cum illo passu pari currere.
minus minusque pretii polliciti sumus.
Moshammer et ego : non ambo placuimus.
ita me tractabo ut meminerim semper quae egerimus.
Ghersburg
 

Beitragvon Martialis » Mi 26. Jan 2005, 19:15

Nihil sane suscenseo, care Ghersburg - fas non est. Intellego tibi cum Rudolpho lusus cuiusdam generis fuisse.

Optemus, ut dicunt Christani, requiescat in pace.

Equidem secreto gaudebam, cum quidam homines politici tumultum funebrem invidiosi vituperabant. ;-)

Vale
Martialis
 

Re: de caede Rudolphi Moshammer

Beitragvon Ghersburg » So 1. Apr 2012, 11:12

lector, intende! Non accedes quin doctior abeas.
----------------------------------------------------------

pauculis annis intermissis habetis hic ea quae emendanda censui.

parte prima:
...
nam Moshammer et hominem voluptati obsequentem et artificem vitae magni feci.
saepe tabernulam eius Monachii sitam praeteriens merces spectavi.
quas quamquam admirandas numquam mercatus sum. neque calceamenta neque vestimenta.
haec mihi non erant tanti. accedebat huc ut his utendis cultuosa specie essent.
iam plus decem annos sunt ex quo materculam eius crinibus alias viride, alias caeruleum tinctis et automatariam carrucam vidi admiratusque.
quem splendorem. quem multicolorem. quod sidereum quoddam lumen aulicum.
talibus hominibus egemus ! sunt condimenta rei publicae.
« Mosi » ut appellabatur semper memoria teneamus et iusta ei faciamus !

pro „Martiali excepto“ mallem „Martiale excepto“.

partem penultimam sic emendo:
…
num sumus tales rerum minutarum diligentes vel homines morosi ut ne per iocum quidem nomen amici efferendum sit ?
magnum gaudium mihi erat in licenda mansione una cum illo passu pari currere.

…

restat, ut censeam Rudolphum Moshammer quamvis voluptatis phallicae studiosissimum in beatorum numerum referendum esse.
quam ob causam non fiat demiror; sit venia homini planiloquo.
licet lector quidam morosus :huh: capite quassanti fremens secum disserat: quid hoc sibi velle vel non probandum esse vel mirum quin papa faciat et cetera.
illum flocci non facio. :cool2:
Zuletzt geändert von Ghersburg am So 26. Nov 2017, 09:00, insgesamt 17-mal geändert.
Ghersburg
Civis
 
Beiträge: 19
Registriert: So 1. Apr 2012, 10:54


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 79 Gäste