Amica mea, quae latine studet dixit:
latine scribere non sicut latine dicere est.
Pro "magnus" "manjus" dicit.
Romani num pro "magnus" "manjus" pronuntiaverint, dubium est. tamen hanc pronuntiationem in quibusdam terris veluti in Italia usitatam esse non ignoro.
quod autem ad pronuntiationem Latinam pertinet, vide, quaeso, has paginas interretiales:
http://www.telemachos.hu-berlin.de/materialien/ovidprojekt/einfuehrung/einfuehrung.htm
http://www.yleradio1.fi/nuntii/id101.shtml
memento eos, qui ibi Latine loquuntur, pronuntiatione restituta uti, id est ea pronuntiatione, quae aetate Ciceronis in usu fuit.
equidem modum recitationis , quae in pagina interretiali universitatis Berolinensis (vide inscriptionem eius cursualem supra scriptam) audiri potest, parum probo, propterea quod voces mutae veluti t, b. p nimis aspiratae pronuntiantur ( th,bh,ph), quod falsum est.
qua re exemplum recitationis sequi mihi praestare videtur, quam "nuntii Latini" societatis radiophonicae Finniae praebent.