Et recte legisti, nam codicem vere veterem inspexisti.
cf. etiam:
http://pages.unibas.ch/klaphil/idg/texte/site.html
In codicibus vetustioribus, imprimis in membrana exaratis, tantum "paginatio", ut verbo moderno utar, manu dextra in angulo superiore repperi potest. Si paginam verteris, manu sinistra in angulo superiore nil reperies. Quae numeratio litteris Latinis (raro manu prima, saepius secundâ aut plerumque recentiore) inscripta est. Si in Austria numeratio litteris Arabicis (non hodiernis!) legitur, codicem post a. MCCCCLum scriptum esse pro certo habendum est.
Si autem litteram numeralem manu laeva in angulo superiore scriptam invenias, folia numerantur, non paginae.
Nam (in paleographia) conventum est:
pagina 1 continet duo folia,
scil. folium 1r (folio recto) et folium 1v (folio verso).
Sunt etiam, qui partem alteram paginae littera "1a" et alteram "1b" laudent.
Ad conventionem supradictam (ut paginam unam e permultis laudem) cf.
http://www.oeaw.ac.at/ksbm/stb/