Examine maturitatis imminente ...

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Examine maturitatis imminente ...

Beitragvon Pedanticus » Mi 27. Apr 2005, 22:34

Ped. omnibus s.

Imminet ac passibus nunc appropinquat haud tardis examen maturitatis, cuius in Germania vocabulum abituri est. Qua de causa, amici, tempus mihi non est, ut hoc in foro scribam litteras. Quod ego vos bene ferre puto. ;)
Sunt certe quorum haec non intersint - at sciant isti me non interesse an eorum intersint. Revertar tempore nondum certo (subiectum est fortunae).

Valete!
Pedanticus
 

Beitragvon Tiberis » Mi 27. Apr 2005, 22:44

tibi istud examen subituro omnia feliciter eveniant! quam primum redeas in forum nostrum!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Pedanticus » Sa 30. Apr 2005, 14:51

Gratias ago tibi, Tiberis, maximas. Nam mathematica ista me prohibet quominus latinitati studeam, quod maximo mihi dolori est.
Pedanticus
 

Beitragvon Martialis » So 1. Mai 2005, 00:02

Equidem puto hoc forum tibi maximo usui esse posse, quod fauces plicasque cerebri tui commoveat roboreque vitali afficiat. Quid? Nonne lingua Latina, quae complectatur fundamentum et materiem omnium cogitationum, etiam artem mathematicam aliquantulum adiuvabit?

Ceterum exopto ut tibi illud examen "maturitatis", quod ridiculose dicunt, bene eveniat, cuius rei non habeo ullum dubium. :)
Martialis
 

Beitragvon Lord Piergeiron » So 1. Mai 2005, 10:50

Salve, Pedantice !

Optimum eventum tibi exopto !

Omnibus facultatibus utaris et adhibeas prudentiam, diligentiam et cautionem tuam in ea examinis re !

Vale, Lord !!
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms

Beitragvon Pedanticus » Sa 7. Mai 2005, 15:16

Ped. omnibus s.

Iterum omnibus, qui optaverunt ut examine isto perfungerem, gratias ago. Heri examinationem mathematicae scripsi - nescio utrum bene an male eventura sit, sed spero ut eveniat bene.
Nihilominus gaudeo quod otium mihi nunc est, ut litteris artique latinitatis studeam.

Valete
Pedanticus
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 65 Gäste