Quodam die tres viri spatiabantur cum, ex insperato, magno flumini rapido obviam venirent. Necesse habebant id transire sed expertes erant consilii quemadmodum hoc facerent.
Primus Deum precatus est dicens, "Te Deum obsecro, da mihi robor ut hoc flumen transeam." Ecce! Deus ei bracchia valida atque crura fortia dedit, quibus, post duas horas ubi bis prope demersus est, tandem flumen tranare potuit.
His visis, secundus Deum est precatus dicens, "Te Deum obsecro, des mihi robor et subsidia quibus hoc flumen transire possim." Ecce! Deus eum lintre donavit qua trans flumen duabus horis remigare potuit, postquam lintrem bis non tantum everterat.
Tertius iam certior de re factus ope experientiae alienae, quoque Deum adorat dicens, "Te Deum obsecro ut mihi des robur, instrumenta ... necnon intellegentiam ... ut flumen transeam." At ecce tertio! Deus eum in feminam mutavit quae tabulam geographicam inspexit, juxta ripam adverso flumine ducentos passus ambulavit, deinde via pontis trajecit.