iocus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

iocus

Beitragvon magnus opus » Sa 9. Jul 2005, 15:37

Quodam die tres viri spatiabantur cum, ex insperato, magno flumini rapido obviam venirent. Necesse habebant id transire sed expertes erant consilii quemadmodum hoc facerent.

Primus Deum precatus est dicens, "Te Deum obsecro, da mihi robor ut hoc flumen transeam." Ecce! Deus ei bracchia valida atque crura fortia dedit, quibus, post duas horas ubi bis prope demersus est, tandem flumen tranare potuit.

His visis, secundus Deum est precatus dicens, "Te Deum obsecro, des mihi robor et subsidia quibus hoc flumen transire possim." Ecce! Deus eum lintre donavit qua trans flumen duabus horis remigare potuit, postquam lintrem bis non tantum everterat.

Tertius iam certior de re factus ope experientiae alienae, quoque Deum adorat dicens, "Te Deum obsecro ut mihi des robur, instrumenta ... necnon intellegentiam ... ut flumen transeam." At ecce tertio! Deus eum in feminam mutavit quae tabulam geographicam inspexit, juxta ripam adverso flumine ducentos passus ambulavit, deinde via pontis trajecit.
magnus opus
 

Beitragvon Tiberis » Sa 9. Jul 2005, 16:05

iocum lepidissimum atque iucundissimum nobis proposuisti, in quo legendo magnam cepi voluptatem. :D quem tamen, quod attinet ad chartas geographicas legendas , a veritate aliquantulum abesse equidem sum expertus.. 8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Martialis » Sa 9. Jul 2005, 21:46

Suspicor istam feminam artem chartarum legendarum acquisisse minando aut se delicias licentiasque veteris amoris divini
palam pronuntiaturam aut vespere caput sibi doliturum esse.

Nonne deus vir est numque feminae ignorant quomodo viris utendum sit?
:wink:
Martialis
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 63 Gäste