De dolore dentium
Salvete, amici !
Sunt, qui pro certo habent fuisse tormenta in magas vel sagas ab inquisitoribus adhibita crudelissima.
Redarguuntur, nam peior omnibus doloribus dolor dentium. Rapit iste somnum et refectionem, nonnumquam et prudentiam, ita, ut nemo isto morbo affectorum sententias vel verba in Lingua Latina recte scribere possit.
In parietem vestrae mentis, amici, nunc pingere volo imaginem pulchram, monstrantem
quendam, qui – medico dentium bis visitato – adhuc non sit sanus, et cuius sanitas adhuc non sit restituta.
Nam supradicto quodam heri a medico dentium dimisso putaverit: ‘Bene, dens perforatus nunc obturatus caementis medicis, - etsi obturamento ad tempus-, quod septimana peracta tempus futurum sit caementa caementis aeternis reparandi – et nunc finis dolorum :’
Redarguatur, nam rete subtile nervorum ac radicium dentium non est aptum pro accomodatione celeri.
Dolorem, qui efficitur per accomodationem istam, instar doloris dentis morbidi ipsius esse constat.
Sed nunc, sodales, deleatis picturas horribiles ex mentibus vestris, eatisque ad loculamenta,
ubi ista sokolata bona latet – et manducate
Sed cavete dolorem dentium, ubicumque eritis.
Valete – Lord