I Praefatio
Quid consilii in hac perturbatione saeculorum, iudiciorum et hominum?
http://images.amazon.com/images/P/B0000 ... ZZZZZZ.jpg
Si vera et probabilis est mea de praeceptis scaenicis opinio, tunc non temere concludi posse existimo, non male agere recentiores poetas, si veterum sanctiones temporum nostrorum genio moderate studeant accomodare, inhaerendo quidem eorum vestigiis, quantum potuerunt; aliquanto tamen plus dando libertati suae, quam stricta veteram severitas ad normam suorum temporum stauerat.
Id autem eo liberius dico, quia ipsi antiqui et venerandi auctores non semper praeceptionibus tam accurate institerunt, ut non nonnumquam ab illis recesserint.
http://www.whoosh.org/films/graphics/troy.jpg
Mutaverunt conditiones et mores personae primariae, mutant errorum lapsus, mutant exitium fabulae traditae. Fabulam non intra certi temporis aut loci cancellos finesque continebant, ut facile patebit antiquorum tragoedias, comoedias legentibus.)
Ut adeo ista sua methodo ansam dedisse recentioribus videri possint, saeculi quoque sui moribus genioque se accomodandi (nulla notio necessitatis, carissime Tiberis).
II Petersen
Admiror fabulam a Petersen et David Benioff in illa pellicula "Troia" nominata factam et demonstratam.
a)
Nonne videre possumus, quanta vi animi et intellectus materia illius antiqui operis venerandi in tempus nostrum transposita, corrigo me, mutata et transportata sit? Cur non videtis deos in hac fabula - Thete mater Achillis quasi excepta - iure non videri posse?
Qui actor Iovem vel Venerem praestare poterat vel potuisset, qui non rideretur, eam magnitudinem assignans, quae nemini mortali est, nisi Woody Allen?
b)
Quis negare potest illam pelliculam nomine "Troia" praeditam in amore et non sine immodestia illum Homerum nobis satis notum non sequi posse et velle? An potius non accurate sequi posse et velle ..?
http://zhwn.free.fr/johnzehwyn/troy_5.jpg
c)
Nonne videtis in expositione Helenam rapi sine illa historia, in qua Paris a Venere donatur? Et cur non videmus vim ethicam vel mores bonos vel mundum superorum defuisse in fabula vetere? Cur Troiani puniendi sunt, si Venus fecit, quod facit? An sententiae animi moderni? Non nego. At videte eas sententias etiam in antiquitate inveniri posse. Philosophi scepticissimi in Ciceronis "De natura deorum" hoc modo loqui audiuntur.
d)
Quales dei illi dei sunt, quae sine providentia vel paternitate fata sive actiones hominum mortalium regunt? Si absurde agunt ut homines quidam, iure non ad oculos spectatoris ducuntur. Homines sufficiunt.
Si di - ut ait Epicurus - in intermundiis vita fruuntur, cur eos in actione videre volumus? Si - ut ait Menelaos in pellicula - dei adiuvant eos, qui maiore vi alios regere student, mundus Darvinicus ordinem et historiam dominatur. Quid igitur dei?
e)
Nonne probabile est Hectorem et Paridem contra sacerdotes Troiae illam sententiam probare, ne equus ligneus in urbem trahatur? At pater et rex sacerdoti credit: Equum ligneum donum esse Graecorum positum feliciter rediendi causa, Neptuno votum, qua de causa in aut ad templum Neptuni trahendum esse. Perniciei religio nonnumquam est.
f)
Ne ignoremus, quanta sagacitate et variationis amore scriptores omnium temporum materiam vertisse et amplivicavisse et mutavisse soleant, quae in primis carminibus (Prometheus, Faust) posita sine petrefactione natura naturata quasi hodie quoque vivax et sua ipsius ingenua vi immortalis!
http://www.poster.net/troy/troy-brad-pi ... 701028.jpg
g)
Videte illam pelliculam accurate more virorum barbatorum attentorum, audite illum prologum, quae voce clara illam desiderationem hominis explicet: fines mortales gloria nominis frangere volunt homines. Videte illum dialogum, quae inter Thetem et Achillem existit. Et multa alia.
Valete
http://www.galleryone.com/images/batema ... %20owl.jpg