Petersen

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Petersen

Beitragvon Willimox » Sa 26. Nov 2005, 22:06

I Praefatio

Quid consilii in hac perturbatione saeculorum, iudiciorum et hominum?

http://images.amazon.com/images/P/B0000 ... ZZZZZZ.jpg

Si vera et probabilis est mea de praeceptis scaenicis opinio, tunc non temere concludi posse existimo, non male agere recentiores poetas, si veterum sanctiones temporum nostrorum genio moderate studeant accomodare, inhaerendo quidem eorum vestigiis, quantum potuerunt; aliquanto tamen plus dando libertati suae, quam stricta veteram severitas ad normam suorum temporum stauerat.

Id autem eo liberius dico, quia ipsi antiqui et venerandi auctores non semper praeceptionibus tam accurate institerunt, ut non nonnumquam ab illis recesserint.

http://www.whoosh.org/films/graphics/troy.jpg

Mutaverunt conditiones et mores personae primariae, mutant errorum lapsus, mutant exitium fabulae traditae. Fabulam non intra certi temporis aut loci cancellos finesque continebant, ut facile patebit antiquorum tragoedias, comoedias legentibus.)

Ut adeo ista sua methodo ansam dedisse recentioribus videri possint, saeculi quoque sui moribus genioque se accomodandi (nulla notio necessitatis, carissime Tiberis).

II Petersen

Admiror fabulam a Petersen et David Benioff in illa pellicula "Troia" nominata factam et demonstratam.

a)
Nonne videre possumus, quanta vi animi et intellectus materia illius antiqui operis venerandi in tempus nostrum transposita, corrigo me, mutata et transportata sit? Cur non videtis deos in hac fabula - Thete mater Achillis quasi excepta - iure non videri posse?

Qui actor Iovem vel Venerem praestare poterat vel potuisset, qui non rideretur, eam magnitudinem assignans, quae nemini mortali est, nisi Woody Allen?

b)
Quis negare potest illam pelliculam nomine "Troia" praeditam in amore et non sine immodestia illum Homerum nobis satis notum non sequi posse et velle? An potius non accurate sequi posse et velle ..?

http://zhwn.free.fr/johnzehwyn/troy_5.jpg

c)
Nonne videtis in expositione Helenam rapi sine illa historia, in qua Paris a Venere donatur? Et cur non videmus vim ethicam vel mores bonos vel mundum superorum defuisse in fabula vetere? Cur Troiani puniendi sunt, si Venus fecit, quod facit? An sententiae animi moderni? Non nego. At videte eas sententias etiam in antiquitate inveniri posse. Philosophi scepticissimi in Ciceronis "De natura deorum" hoc modo loqui audiuntur.

d)
Quales dei illi dei sunt, quae sine providentia vel paternitate fata sive actiones hominum mortalium regunt? Si absurde agunt ut homines quidam, iure non ad oculos spectatoris ducuntur. Homines sufficiunt.

Si di - ut ait Epicurus - in intermundiis vita fruuntur, cur eos in actione videre volumus? Si - ut ait Menelaos in pellicula - dei adiuvant eos, qui maiore vi alios regere student, mundus Darvinicus ordinem et historiam dominatur. Quid igitur dei?

e)
Nonne probabile est Hectorem et Paridem contra sacerdotes Troiae illam sententiam probare, ne equus ligneus in urbem trahatur? At pater et rex sacerdoti credit: Equum ligneum donum esse Graecorum positum feliciter rediendi causa, Neptuno votum, qua de causa in aut ad templum Neptuni trahendum esse. Perniciei religio nonnumquam est.

f)
Ne ignoremus, quanta sagacitate et variationis amore scriptores omnium temporum materiam vertisse et amplivicavisse et mutavisse soleant, quae in primis carminibus (Prometheus, Faust) posita sine petrefactione natura naturata quasi hodie quoque vivax et sua ipsius ingenua vi immortalis!

http://www.poster.net/troy/troy-brad-pi ... 701028.jpg

g)
Videte illam pelliculam accurate more virorum barbatorum attentorum, audite illum prologum, quae voce clara illam desiderationem hominis explicet: fines mortales gloria nominis frangere volunt homines. Videte illum dialogum, quae inter Thetem et Achillem existit. Et multa alia.

Valete

http://www.galleryone.com/images/batema ... %20owl.jpg
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon Tiberis » Sa 26. Nov 2005, 23:45

salve,
Biennio ante de pellicula illa tunc primum in cinematographeis nostris edita multum et acriter in utramque partem disputatum est. equidem quam sententiam habui de hoc opere, iam tunc exposui in colloquiis Latinis , quae in pagina interretiali societatis radiophonicae Finnicae (http://www.yleradio1.fi/nuntii/) habentur. libentissime ea, quae tunc scripseram, hoc loco proponere vellem, si modo posset fieri; sed - heu - e quibusdam septimanis nescioqua de causa et mihi et ceteris, qui horum colloquiorum fuerunt participes, aditus negabatur. qua re moderatores eius paginae iam adii, ut aperirent , qua ratione colloquiis quam primum interesse possemus , responso scilicet adhuc restante.
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

pellicula

Beitragvon Willimox » So 27. Nov 2005, 10:36

Carissime Tiberis,

magno cum gaudio et admiratione non minore sagaces tuas sententias in hoc foro legi, quod epistulis tuis ornatum - quid dico? sapientibus sat - legendi esse dignum (notio necessitatis cum grano salis in hac iunctione cognosci non potest) inter omnes linguae latinae amantissimos constat.

In hoc foro ad linguam latinam dicendam et honorandam parato etiam litterae meae humilioris gradus inveniri possunt (praefatione auctae in e latein positae sunt).

Cui sententiae theodiscae ad disputandum non ferendae videntur,
is, ne hunc in locum veniat, suaserim:

http://www.nensch.de/story/2004/12/17/20175/036
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon Tiberis » So 27. Nov 2005, 12:42

salve Vilimox :)
miror, quod illas paginas aperire potuisti, praesertim cum tu quoque, si recte intellego, interdum illis colloquiis interfueris.
nam res ita se habere videtur:cum inscriptiones quaedam interretiales in indice utentium propositae essent ab iis, qui nihil aliud contenderent quam ut verbis obscaenissimis forum illud contaminarent, moderatores rationem accedendi mutavisse videbantur: ex quo evenit, ut paginis colloquiorum intercluderer, si eas computatro meo domestico aperire vellem, cum mihi quolibet alio computatro utenti aditus sine mora daretur.
equidem cum comperissem alios quoque simili modo interclusos esse, moderatores adibam, ut iam supra scripsi, scilicet qui nescioqua de causa epistulam meam (electronicam) accipere non potuerunt. quid ergo?
qua ex re, licet iniucunda sit, tamen non tantam capio molestiam, ut summa ope mihi sit repugnandum, quippe qui plus biennio sermonibus illis interfuerim, quod est satis superque.
vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

interclusus

Beitragvon Willimox » So 27. Nov 2005, 13:30

Salve, carissime Tiberis,

mihi quoque hoc in tempore informationes legendi occasionem non datam esse deploro. At mihi quidem in mente est, quid biennio prius scripseris.

quadecausa summo ope repugnandum nobis non est, nostrum non est.
Delectemur flumine verborum, quae attingant ea ""en te psyche pathemata", quae ille Aristoteles descripsit, cum "mimesis" explicavit.

Vale

vilimox
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 60 Gäste