De Benedicti XVI. in linguam Latinam amore

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Benedicti XVI. in linguam Latinam amore

Beitragvon Tiberis » Di 29. Nov 2005, 00:19

(hic nuntius legi potest in teletextu societatis radiophonicae Austriacae, pag. CIII., a.d.IV.Kal.Dec.)
papa Benedictus XVI. id vult efficere, ut adulescentibus lingua Latina cordi sit: linguae antiquae in ecclesia vitam reddi eamque in caeremoniis ecclesiasticis adhiberi oportere.
quod ad scholas pertineat, novas dixit se desiderare rationes docendi , quibus linguae pervulgandae faveatur; quae oratio habita est in instituto quodam "Latinitas" appellato, quod antecessor eius Iohannes Paulus II. fundavit. se ipsum ea lingua quotidie uti papa orationi suae adiecit scilicet Latine habitae.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Sokrates Palaios » Do 19. Jan 2006, 23:39

salve, Tibere!
fortasse etiam dicere potes, quando et quo loco prima encyclica Papae Benedicti XVI in lingua Latina legi poterit. Te nuntiare hoc foro posse spero. Vale
Benutzeravatar
Sokrates Palaios
Censor
 
Beiträge: 714
Registriert: Mi 9. Nov 2005, 16:01
Wohnort: Alte Kurpfalz

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Jan 2006, 00:10

salve Socrates,
paginas interretiales ad novam encyclicam pertinentes cum pervolutarem, nil in iis repperi nisi quod te iam novisse opinor: litteras pontificales VIII.Kal.Feb. in publicum editum iri, lingua quidem Theodisca ; tamen equidem pro certo habeo fore, ut encyclica nova paulo post in Latinum conversa in pagina interretiali civitatis Vaticanae legi possit.
vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Drakonion » Do 26. Jan 2006, 09:00

Salvete!

In eo loco oratio papae Benedicti XVI. in lingua Latina atque in lingua Germanica traducta inveniri potest:

http://www.kath.net/detail.php?id=12160
Drakonion
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 32 Gäste