NOVI LIBRI?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

NOVI LIBRI?

Beitragvon Gast » So 5. Mär 2006, 13:05

Salve amici optimi! :-D Cornificia Maior vos omnes salutat!

Mihi persuasum est nos omes linguam latinam in via prava discere. Libri nostri solum nos scientia ad legendo docunt. Post 3 annos nobis est "legendum" litteras valde difficiles. Imaginate: 3 anni linguam anglicam et tum Shakespearus... res terribila esset. Itaque censeo libros ad apprehendo linguam latinam re-scribendos sunt! Si habuissemus libros alteras in quas non solum facultas legenda sed etiam facultas scribenda et loquenda exercita esset, nos omnes lingua latina usi essemus quam aliquam linguam modernam. Quomodo isti libri esse debent? Quod intellegitis?

Valete!
Cornificia M.
Gast
 

Beitragvon Narcissus » Di 7. Mär 2006, 13:44

Scio quid nobis dicere velis, sed tibi obliviscendum non est quid finis disciplinae latinae sit: litteras in lingua latina scriptas legere. Idcirco libri nostri mea sententia ad hunc finem adipiscendum bene concepti sunt. Si lingua latina viva tibi cordi est, commendo multum in hoc foro versari aut fabulas de Asterige et Obelige in lingua latina conceptas aut Metamorphoses in forma comica legere aut colloquiis interesse, in quibus homines re vera lingua latina loquuntur.
Forte puer comitum seductus ab agmine fido
Narcissus
Praetor
 
Beiträge: 130
Registriert: Mo 1. Aug 2005, 22:20

Beitragvon Tiberis » Di 7. Mär 2006, 18:47

Tiberis Cornificiae Maiori sal.

quod rationem linguae Latinae docendae tam acerbe vituperas, equidem tibi vehementer assentior. nam quaevis lingua, quae scribendo tantum ac legendo tradatur arte dicendi neglecta, summo iure pro mortua habetur.
quod nos omnes graviter ferimus, quorum plurimum interest linguam nostram vivere ac florere. num ii, qui obstinate negant sermonem Latinum aeque ac quamlibet linguam hodiernam doceri posse, obliti sunt vocem "sermonis" a sermocinando,id est loquendo, esse tractam? quid hercle obstat, quin eadem ratione docendi utamur qua maiores nostri usi sunt ? quorum quantam quisque diligentiam adhibuerit in sermonibus habendis, facile cognosces, si modo cogitaveris linguam Latinam per multa saecula "linguam francam" fuisse, qua usi homines diversis nationibus orti inter se collocuti sunt. num ea colloquendi exercitatio eos impedivit, quominus scriptores antiquos cum studio ac voluptate legerent?
"at tempus"-fortasse dixerit quispiam -"nostris discipulis deest." immo nos magistri desumus, qui , cum ipsi plerumque arte Latine loquendi careamus, id solum efficiamus, ut discipuli in structuris haerentes sermonem ipsum nimis neglegant. ex quo fit, ut plurimi eorum idonei non sint ,qui vel simplicissima Latine dicere possint.
quid ergo? equidem persuasum habeo linguam Latinam haud aliter ac ceteras eiusdem difficultatis linguas hodiernas institui oportere phonocasetis aut discis compactis adhibitis. in magistris instruendis videndum est, ne quis discipulis committatur ,quin ullum in arte Latine loquendi usum habeat. denique flagitandum est, ut et magistris et discipulis libri praebeantur, qui huic novae docendi rationi pares sint, veluti praestantissimus liber,qui ab Ioanne Oerberg editus est(Lingua Latina).
quibus rebus impetratis non dubito, quin discipuli maiorem ex tali institutione Latina voluptatem capturi sint ; quod et ipsi linguae nostrae commodo fore mihi persuasum est.

vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: NOVI LIBRI?

Beitragvon Eusebes » Do 9. Mär 2006, 17:41

Gast hat geschrieben:Salve amici optimi! :-D Cornificia Maior vos omnes salutat!

Mihi persuasum est nos omes linguam latinam in via prava discere. Libri nostri solum nos scientia ad legendo docunt. Post 3 annos nobis est "legendum" litteras valde difficiles. Imaginate: 3 anni linguam anglicam et tum Shakespearus... res terribila esset. Itaque censeo libros ad apprehendo linguam latinam re-scribendos sunt! Si habuissemus libros alteras in quas non solum facultas legenda sed etiam facultas scribenda et loquenda exercita esset, nos omnes lingua latina usi essemus quam aliquam linguam modernam. Quomodo isti libri esse debent? Quod intellegitis?

Valete!
Cornificia M.


Ita censeo, o Gast!

Eusebes
Eusebes
Aedilis
 
Beiträge: 83
Registriert: Sa 4. Mär 2006, 21:55

Beitragvon KaIanus » Do 6. Apr 2006, 17:22

Reor quidem hodie linguam latinam "necessario" partem hominum nobili genere ortorum videri. Latinam loquentes cogiationem civium intellegentum nuntiarent et eius elegantiam sicut fastidium. Illi despicentur, quia in latine dicendi illi id agunt pare ratione. Equidem mihi non persuasum est.
Gratiam habeo, ut consilium discendi latinum secutus sum, cum facultates latini non sint linguam ipsam modo, sed scientiam cogniationis recentium linguae omnium. His rebus commotus iterum flagito, ut cives recentes haud rumoribus falsis terreuntur, quoque lingua latina in sermone omnium futurus est.

quibus rebus impetratis non dubito, quin discipuli maiorem ex tali institutione Latina voluptatem capturi sint ;


at periculum sit, ne discipuli latinam harum rerum causa recusent.

valete
KaIanus
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 68 Gäste

cron