Volo salutare vos quod sum novus in hoc foro

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Volo salutare vos quod sum novus in hoc foro

Beitragvon Chestal » Sa 15. Jul 2006, 09:19

Salvete amici,
sum novus hic a hodie et itaque volo monstrare vobis quis sum:
meum nomen est "Christian" et quartum decimum annum ago. Nunc est tertius annus qui disco linguam latinam et me placet optime!
Rescrivete si habeatis tempus et dicete me utrum nonnula verba sunt falsa. Iterum salvete et habeatis iocum mecum!
Christian
Chestal
 

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Jul 2006, 10:17

salve Christiane :)
bene venias in forum nostrum! quod dixisti te tres demum annos linguam Latinam discere, equidem stupeo, quantum adhuc profeceris ! licet nonnulla mendis non vacent, tamen perfacile ea intelleguntur, quae nobis dicere voluisti.
plura velim de te narres, in iis, cuias sis, aut quid cognomen tuum "Chestal" significet :)
bene vale !
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11880
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Chestal » Sa 15. Jul 2006, 13:58

Pulchrissimum est ut salutaveris me tam. Nunc vado in gymnasium et sum optimus in alienis linguis quomodo lingua latina aut quae Italiae, sed etiam scientia placet me. Meum nomen cum cognomine est: Christian Homm, et "Chestal" solum inveni et hoc uso in fere omnibus foris, ad exemplum hic. Et quod diligo quam linguam, velim dicatis multa mecum ut possim respondere. Valete amici, expecto vestra responsa!
cum optimis salutibus Christian
Chestal
 

Beitragvon Chestal » Di 18. Jul 2006, 16:02

Salvete iterum amici,
Nunc expectavi nonnulos dies ut aliquis respondeat, sed nemo dixit aliquid. Non scio ubi sis Tiberis, at velim dicas quod narravi ad exemplum quis sum et a ubi habeo cognomen "Chestal". Spero ut alter homo habeat tempus librum dicturus mecum.
Igitur valete amici, expecto vestra responsa,
cum optimis salutibus Christian
Chestal
 

Beitragvon dalet » Di 18. Jul 2006, 17:14

Salve Christiane,

dico aliquid...

Nunc ego novissimus! :-D
Per casum, at feliciter repperi hoc forum Latine loquendi.
Grave censeo esse hac lingua colloqui, ne sit lingua mortua vel scripta solum, sed iterum fiat vere lingua vivens.
Quid putas?
dalet
 

Beitragvon Chestal » Di 18. Jul 2006, 21:57

salve dalet,
est nimis sero hic et itaque solum possum scribere paulum. rectum est: multi homines, imprimis qui non latine sciunt, dicunt ut lingua latina mortua est et igitur non egent huius linguae. Sed ego debeo contradicere aliquid: etiamsi lingua romanorum mortua est, aestimo ut sit ars dicendam hanc linguam (hodie uso gerundium ad primum, dic si egerim vitium). Nunc satis est, fessus sum et debeo vadere in lectum recreaturus me.
Valete, et iterum expecto vestra responsa,
cum optimis salutibus Christian
Chestal
 

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Jul 2006, 00:13

Tiberis Christiano sal.
Nunc expectavi nonnulos dies ut aliquis respondeat, sed nemo dixit aliquid.

patientia quadam tibi opus est, mi amice, si in hoc locutorio responsum exspectas :) , primum quod nescio qua causa pauci omnino inveniuntur, qui ad Latine scribendum parati sint, deinde, quod feriis aestivis multi eorum absunt, qui alias hoc forum frequentant.
quod ex te quaesivi, cuias esses quidque cognomen tuum significaret, hae fuerunt causae: primo enim dubitavi, Germanus esses an Italus, cum "rescrivete" pro "rescribite" scriberes :-D , ad quod nuntio quidem secundo tua sponte respondisti.
vim cognominis tui "Chestal" equidem nondum intellego, licet affirmes te ipsum illud nomen invenisse; quod non sine causa quadam factum esse suspicor; sed et in interrete perscrutando nil invenire potui, quod ad significationem intellegendam pertineat, quamquam et alii sunt, qui hoc cognomine in quibusdam foris interretialibus utantur. sed haec hactenus.
gratum est , mi amice, quod latinitas viva, id est usus linguae Latinae, tantopere tibi cordi est ! non paucos ita sentire scito, immo in annos crescit numerus eorum, qui, cum frequenter Latine loquuntur, famam istam veterem linguae "mortuae" cottidie refutant.
si tua interest , ut suspicor, maiorem usum in Latine loquendo habere, hunc libellum tibi commendo, cuius editio altera his diebus in medium fertur:http://www.fsf-verlag.de/3937446028.htm

optime vale!
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11880
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Asinus Stultus » Fr 21. Jul 2006, 22:56

Salvete vos omnes!
Latine loqui vere magnum gaudium parat et censeo linguam talem fundamentalem esse viventem servandum et curandum.
Mihi illum librum, qui Tiberis Chestalem commendavit, valde placet, sed stupebat, talem librum esse.
Valete!
Asinus Stultus (nomen verum incognitum)
Non cogito ergo non sum!
Asinus Stultus
Quaestor
 
Beiträge: 34
Registriert: So 12. Mär 2006, 23:24
Wohnort: BW

Beitragvon Chestal » Sa 22. Jul 2006, 17:19

Salvete amici, imprimis Tiberis et Asinus Stultus,
Excusate me, sed solum ab hodie habeo tempus ut respondeam quod etiam debui discere paulum pro schola. In quattuordecim dies erint feriae et cum hoc verbo volo respondere Tiberis. Nam rectum est ut multi homines, qui semper diligunt esse hic et scribunt latine, nunc absint in aliis terris quomodo Italia aut Graecia dum ferios. Sed ego non possum esse ibi quod iam fui in Roma, capute Italiae cum parentibus in feriis pentecostis. Roma mihi placebat optime, libenter visitabamus per exemplum quod reliquum est Circi Maximi an Fori Romani. Quod caelum in Roma semper erat calidum, debebamus sedere apud Colosseum aut bibere multam aquam et vinum noctu :)
Eramus in Italia hoc annum, et itaque debeo manere domi nunc, etiam cum non iam habeamus multam pecuniam. Sed clarum est ut visitem amicos aut vadam in thermas recreaturus me in aqua frigida. Ultima res quae debeo dicere est vitium verbi "rescrivere". Tiberis, debes scire ut discam multas linguas in schola, non solum linguam latinam, sed etiam italiam et germaniam. Igitur hoc potes sucadere (vorfallen, non securus sum =~=), cum hoc demonstrandum sit: errare humanum est. Nunc spero ut istud responsum non sit nimis longum et velim gaudeatis leggere si habeatis tempus.
Valete amici, nunc debeo somno me dare quod hoc conclave ubi sedeo est calidissimum. Rescribite!!!

Cum optimis salutibus Christian
Chestal
 

Beitragvon Asinus Stultus » Sa 22. Jul 2006, 23:45

Salvete!
In his feriis cum amicis Romam volabo. Deinde etiam ego hanc magnificam urbem explorabo (si nulla res iter prohibit). Tempus, in quo Romam visitabo, autem non satis est. Itaque meum desiderium certe erit, iterum Romam ire. Romam visitare in aestate autem non optime est, quod nimis caldum caelum ibi est (itaque etiam debebimus bibere multitudines magnas).
Valete!
Non cogito ergo non sum!
Asinus Stultus
Quaestor
 
Beiträge: 34
Registriert: So 12. Mär 2006, 23:24
Wohnort: BW

Beitragvon Tiberis » So 23. Jul 2006, 22:46

Tiberis Christiano sal.

o te miserandum, qui porro disciplinam subire sis coactus, cum aliis iam otium aestivum contigerit ! :sad:
feriis tuis tam sero incohantibus nonne recte suspicor te in Germania septentrionali vivere?
apud nos quidem initium feriarum in secundam septimanam mensis Iulii lege constitutum est, finis autem in secundam septimanam Septembrem.

magno cum gaudio legi te hoc anno iam iter Romam fecisse ! sed feriae pentecostales breviores sunt, quam ut Romam penitus cognoscas. quae cum ita sint, mihi persuasum est fore, ut mox desiderio afficiaris Romam iterum videndi :)
cum te veluti excusaveris de illo verbo "rescrivere" :) , haec tibi affirmo:
ne credideris me tui reprehendendi causa id scripsisse ! immo facultas tua Latine scribendi magnae mihi est admirationi ! tamen mihi quaeso ne vitio vertas, cum verbis Latinis Italicis commixtis me quodam modo hilaratum esse confiteor (legere- leggere :D ) .

bene vale !
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11880
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon dalet » Mo 24. Jul 2006, 16:47

Salvete!

Ego quoque feriis pentecostalis Romam iter feci (fortasse, Chestal, ignote occurrimus!?), et iterum ibo Augusti mense, cum centum personis in sarcinis, cum maxime calidum est.

Gaudebo igitur Ostiam ire aquae gratia, non autem hominum turbae litus occuppantiae...
Libenter narrabo de itinere, si desiderium adsit.

dalet
Zuletzt geändert von dalet am Di 25. Jul 2006, 23:15, insgesamt 1-mal geändert.
dalet
 

Beitragvon Chestal » Mi 26. Jul 2006, 18:57

Salvete amicis,
et imprimis tibi, Latinitatis Peritus, salutem dico maximam. bene est audire ut etiam tu velis volare/vadere in romam cum caelum non tam calidum est. Si ibi es, potes visitare omnes res quas vis videre, per exemplum Circum Maximum, sedem papae et alia aedificia.
Sed cave solem, quod flamma huius est periculosa etiam in mense septembris :D
Cum non possim dicere plurem Romae et cum velim ut ipse in vita videas hanc urbem, quoque volo respondere Tiberis. Tua admiratio mihi gratiae est, dixisti bene latine scire. Non rectum est me vivere in germania septentrionali (nunc non possum mutare cum verbo italiano "settentrionale" ;)). Habito in Ravensburg, et haec urbs est hic in germania meridiano. Iam solum est una septimana et tum erunt feriae aestivae. Quomodo dixi, debeo manere domi et itaque solum potero visitare amicos aut facere alteras res ut dies agam. Credo hoc responsum esse satis lungum et non iam habeo tempus scribere quod debeo cenare aliquid. Si homines habent famem, debent cenare dicitur.
Valete amici, nos videbimus mox.
cum optimis salutibus Christian
Chestal
 

Beitragvon Chestal » Mi 26. Jul 2006, 20:08

salvete iterum,
antea dicitis ut fecerim vitium, debeo corrigere me: non est "salvete amicis", sed in veritate "salvete amici".
c.o.s. Christian
Chestal
 

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Bing [Bot], Google [Bot] und 75 Gäste