in forum me ipse introduco

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

in forum me ipse introduco

Beitragvon consus » So 30. Jul 2006, 14:38

nudius quartus quasi „multas per gentes et multa per aequora uectus“ in hoc forum descendi. mihi nomen commenticium est conso. deum consum augustinus in quarto de ciuitate dei libro scribit „praebendo consilia“ nihil aliud esse nisi iouis partem siue uirtutem (c. 11). etiam uarro consi mentionem facit, idque in sexto de lingua latina, ubi „ciuilia uocabula dierum“ explicat (§ 20): „consualia dicta a conso, quod tum feriae publicae ei deo et in circo ad aram eius ab sacerdotibus ludi illi, quibus et uirgines sabinae raptae“ [aug 21]. neque tamen est causa, cur deum in hunc locum aduenisse putetis. mortalis sum speroque me hic quam plurimos conuenturum esse homines latine scribentes. his autem diebus cum forum uestrum perlustrarem, nusquam uidi deam sentiam, de qua augustinus: „... et dea sentia sententias inspirando“ (l.c.). ubi est sentia mortalis, quae sententias inspirat? forsitan eam praeterierim... :shock:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mo 31. Jul 2006, 18:50

Tiberis "Iovis parti sive virtuti " sal.
gratum est, quod mortalem te esse affirmasti :D , quamquam scilicet fieri potest, ut "consilia praebendo" immortalem tibi pares gloriam.
tamen, cum te introduceres, de nulla re nos certiores fecisti nisi de nomine commenticio tuo. quin etiam de civitate tua- non dicam de munere - incerti sumus. quid ? num nos, quibuscum colloqui te velle dixisti, indignos existimas, qui talia cognoscamus? quae cum ita sint, noli dubitare pauca de te addere, veluti cuias sis, quae sint studia tua praecipua et alia, quibus cognitis nil iam obstabit, quin libere atque expedite "lingua communi" colloquamur.
vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 1. Aug 2006, 18:57

tiberi s. d. consus.

iter facturus et quasi sarcinis constrictis insedens, quamuis tempus ad diligenter rescribendum desit, tamen stilum in manum mihi sumendum esse censeo, ne agrestem me atque rusticum esse putes. nihilominus te oro ignoscas breuitati meae, neque stilum uertere potero...

quid est causae, cur scripseris „num nos ... indignos existimas, qui talia cognoscamus“? equidem, nisi in hoc foro homines praestanti dignitate praeditos uidissem, sine mora me fuga salutem petiturum fuisse credo. cum uero digni sitis, ‚qui talia cognoscatis’, nihil aliud, ne aequo grauius taciturnitate offendamini, addiderim nisi hoc: interrete aliquamdiu eo consilio peruagatus sum („multas per gentes et multa per aequora uectus“), ut locum ad latine scribendum opportunum inuenirem, eumque procul a muneribus... quam ob rem etiam epicuri sententiam elegi „lathe biosas“: in obscuro uelim manere; nonne consus a condendo?

ceterum: ut caeruleus thybris, ita et deus consus ad urbem romam pertinet. inter nos consentire uidemur - ut uerbis translatis utar -: romam caput esse rerum.

ad finem propero: summa admiratione franciscum schubert uideris celebrare. me quoque eius carminibus delectari scito (imprimis „itinere hiberno“), sed ignoro, qui disci compacti eius operum optimi putandi sint.

cura, ut ualeas.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Di 1. Aug 2006, 23:24

Tiberis Conso s.d.p.

pro festinatione in itinere tuo parando summa cum concinnitate respondisti ! ex quo veluti sponte sua munus tuum evenire videtur: nam suspicio non abest te esse collegam in lingua Latina docenda :D
tamen non amplius , quae sit condicio tua, requiram, scilicet non ignorans studium tale vanum esse. num Alcinous ab Ulixe - cuius simillimus mihi videris esse - poposcit et flagitavit, ut nomen ac condicionem proderet ?
immo exspectabat, donec ille sua sponte omnia narraret. sed haec hactenus.
gratissimum mihi est, quod tua interest plura de carminibus F.i Schubert comperire. "itineris hiberni" editiones circiter decem possideo, e quibus has tibi commendare velim:
a) quae Petro Anders canente M.Raucheisen comitante Berolini anno MCMXLV (!!) expugnatione urbis imminente edita est. quam cum audit, quis est, quin commoveatur?
b) editionem quasi "classicam" Theoderico Fischer-Dieskau Georgio Demus interpretibus (anno, nisi fallor, MCMLXIX )
c) editionem noviorem Thoma Quasthoff Carolo Spencer interpretibus
d) editionem novissimam Romano Trekel canente; quem quis comitetur clavili, me oblitum esse doleo ( discus mihi ad manum non est..)

de his si plura vis comperire, post reditum tuum libenter accuratius disserere poterimus.
bonum iter facias!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Chestal » Mi 2. Aug 2006, 16:39

Salvete amici,
Utinam non turbem hic in vestra sermone.
Excusate me ut solum possim respondere hodie, sed nunc erant dies festus pro quinque dies, et non habui tempus, inter aliud quod non solum bibi (spero ut rectum sit) aquam sed etiam paulum cerevisiae. At nunc feriae aestatis coeperunt et caelum hic fuit frigidius. Hoc optimum est quod erat nimis calidum et arbores arserunt. Sed clarum est iterum velle ut caelum sit bene quod tum possum vadere in thermas publicas. Nunc debeo sustinere quasi sex menses priusquam iterum meum officium erit vadere in scholam. Spero tempus habere ut loquar quoque multas res in hoc foro, sed nihil possum promittere.
Valete amici, et cupo omnes homines bonas ferias!
cum optimis salutibus Christian
Chestal
 

Beitragvon Tiberis » Mi 2. Aug 2006, 18:52

salve Christiane,
gratum quidem est, quod saepius sermonibus nostris hoc in foro habitis interes, tamen scito hunc nuntium ad thema supra scriptum minime convenire. quid? num "arbores ardentes" aut quodcumque cervisiae bibisti, ad carmina Schubertiana conveniunt? :shock: :D
ergo si nos de illis rebus certiores vis facere, novum thema aperire te oportet.
bene vale. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 9. Aug 2006, 21:54

consus tiberi collegae s.p.d.

domum reuersus sarcinisque remotis satis mihi nunc est temporis ad rescribendum. ac primum quidem gratias tibi ago maximas pro epistula tua urbanissima, quam d. 4 m. aug. a.c. ad me dedisti. quam cum perlegerem, non mediocri me laetitia affectum esse scito! neque enim illud solum gauisus sum, quod me alterum quasi ulixem (uae misero mihi!) putares, sed etiam quod pergrata diligentia certiorem me faceres de cd.is ad francisci schubert „iter hibernum“ (d. 911) pertinentibus. musicis penitus uideris te dedisse. equidem editiones a te exhibitas mihi quaerendas esse puto. ad manum habeo cd.um, qui dresdae in theatro, cui nomen „semper-oper“, d. 17 m. feb. a. 1985 factus est: canit petrus schreier, clauicymbalo utitur suiatoslau richter. conuenit „itineri hiberno“ tussis audientium... :-o nihilo minus miro sane modo animus tristissimis carminibus commouetur. ceterum: nonne nouum thema proponi oportet? „ de arte musica“?

reuerti ex itinere, quod feceram in eam regionem, in qua c. iulius ciuilis batauos ad defectionem impulerat (cfr. tac. hist. 4, 13 sqq.). imprimis delectatus sum municipio nouiomago batauorum, quod nostris temporibus nijmegen appellatur. ex loco editissimo uahalis siue uacalus fluuius conspicitur. specula est, qua poetae bataui ad carmina componenda incitati sunt. ecce uersus, quos constantinus huygens a. 1646 composuit:

IN SPECULAM NOUIOMAGI EDITISSIMO MURORUM ANGULO SUPERSTRUCTAM
hos tumulos pede non trepido, quamcumque dolenti,
claudius afflictos inter adiuit auos:
hic stetit, hic frendens aquilas, hic lumine toruo
moenia romanas uidit adire manus;
hic potior de se uisa est uictoria uicto
prudenti patriae consuluisse fuga:
hic flammas in tecta ferox arasque focosque
partitus, steriles hostibus exuuias
obtulit, atrum, immane nihil, uestigia rerum
quas nisi nouisset perdere perdiderat.
quam facies hodie rerum diuersa refulges,
quam ripae dominos nos utriusque facis!
immineant aquilae; facimus quod fregimus, urbem
destructam propriis ignibus extruimus.
si quis ab hoc, hospes, caligas culmine, plus quam
uiderunt batauos disce uidere meos.
ante pedes olim uahalis fuit? additur ipse
rhenus, et ante oculos isala, mosa prope est.
surgimus. atque eadem est urbis quae collis imago:
prosperitas illi quod nouus huic dat apex.
quaeris adhuc cur impositum sibi pelion ossa
sentiat et summa celsior arce micet?
res humilis mons est. speculam superaddimus, ut se
despicier nobis maxima quaeque sciant.


Et speculae pluteus nostra aetate his ornatus est uerbis:

quem dabis, haec possit qui dare cuncta, locum?

uersus sane mirificus, quem scripsit uan smetius, poeta batauus.

sed tantum satis uidetur esse.

paene oblitus sum: magnas gratias tibi ago etiam pro epistula priuata.

feliciter uale.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Do 10. Aug 2006, 17:26

Tiberis Conso sal. :)

gratia tibi pro nuntio tuo !
ad quem protinus respondere non possum, ut qui multis et variis negotiis sim occupatus :sad:
qua re responsum meum in crastinum differo.
tamen proposito tuo, quod attinet ad thema de arte musica incohandum, libens laetusque assentior.
praeterea cogitandum est de itineribus factis in ea parte fori disserere, cui titulus "itineraria"(http://www.latein.at/forum/viewtopic.php?t=14785)

optime vale :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Aug 2006, 14:28

Tiberis Conso, collegae excellentissimo, sal.

cum carmen Constantini Huygens, quod proposuisti, iterum ac iterum perlegerim, tamen - pro pudor! - mihi ut rerum Batavarum imperitissimo maiorem adferunt difficultatem hi versus:
atrum, immane nihil, uestigia rerum
quas nisi nouisset perdere perdiderat.
nam quid sit illud "atrum" aut "immane nihil" :? ,aut ad quam rem pertineat, plane nescio.
tamen equidem suspicor Huygentem dicere voluisse Claudium,qui praeter solum combustum nihil hostibus reliquisset, ipsa eius vestigia , si modo potuisset, perditurum fuisse.
quid tu censes, mi doctissime collega? :)

vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 12. Aug 2006, 20:27

consus tiberim collegam suum doctrina abundantem summa salutat obseruantia.

eo die, cum uerba illa primum legerem, me quoque non mediocriter perturbatum esse fateor. sed rem hodie hoc modo explicare ausim:

ciuilis*) ‚urbem propriis ignibus destruendam’ curauit, ut aquilis siue legionibus romanorum nihil aliud nisi „steriles ... exuuias“ offerret; quae exuuiae erant „atrum immane nihil“, i.e. ingentes ruinae ignibus colore atro infectae, ruinae siue uestigia rerum, i.e. tectorum, ararum siue templorum, focorum, quas res ciuilis nisi ipse flammis deleuisset, sibi ereptum iri atque integras in manus romanorum peruenturas fuisse pro certo habebat: ‚prudenti quasi fuga patriae consulebat’. nonne satis notum est consilium soli comburendi?

ceterum carmen ad locum pertinet, cui nostris temporibus nomen batauum „valkhof“.

optime uale.

:-D
----------------------------
*) huygens errat: ei, qui seditionem batauorum concitauit, nomen non erat claudio, sed c. iulio ciuili. cfr. tac. hist. 4, 13.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 72 Gäste