de arte musica

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Latein-Fan » Do 23. Nov 2006, 21:46

Sherbakovem nescio, sed Stravinskiani opus "Sacrum veris" optimum esse videtur sonis peregrinis utens.
"Sacrum veris" in universitate conservatorio musicae perdudum cecinimus, fuit summa "arrogantia" spectaculum. :)
Quid censetis?

Valeatis bene,
Fautor
Benutzeravatar
Latein-Fan
e-latein Team
 
Beiträge: 708
Registriert: Mi 6. Nov 2002, 16:35
Wohnort:

Beitragvon consus » Fr 1. Dez 2006, 18:24

Amicus Musis amico.

Nudius tertius, optime mi Tiberis, mirificam cepi voluptatem ex CD, qui inscribitur Oedipus Rex. Quod opus grande ab Igore Stravinsky Sophoclem secuto compositum esse nemo est quin sciat. Forsitan tibi notus sit ille CD (Sony Classical SK 48057): chorus et symphoniaci Radiophoniae Sueciae praeeunte Esa-Pekka Salonen, Oedipus Vinson Cole, Iocasta Anne Sofie von Otter, Creon/nuntius Simon Estes, Tiresias Hans Sotin, Pastor Nicolai Gedda, Narrator Patrice Chéreau. Cantant Latine: „caedit“ > kaidit; „caedem regis ulcisci“ > kaidem regis ulkiski; „Oedipus, domum cito redeamus“ > Oidipus domum kito redeamus: quae pronuntiandi ratio admodum mihi probatur. Plane autem nescio, qua de causa pro „reges, nonn’ erubescitis?“ Ioannes ille Daniélou, qui opus Latine reddidit, scripserit „reges, nonn’ erubescite?“: quam vero rem minimi momenti esse concedo.

Propediem aures alteri praebebo CD, idque quasi te auctore: Christa Ludwig / James Levine: Iter hibernum (Dt. Grammophon 445 521 – 2)...

Quam felicissimum tibi exopto hebdomadae exitum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Mi 13. Dez 2006, 15:06

Consus Tiberi amico artis musicae peritissimo s.d.p.

De Christae Ludwig voce canora nihil quidem dubitatur, sed quod ad Iter Hibernum attinet, viri praefero vocem. Equidem viro canente facilius eadem sentio quae poeta...: „Fein Liebchen, gute Nacht!“ (~ „Dulcissima, sit tibi fausta nox!“)– „Ich such im Schnee vergebens nach ihrer Tritte Spur...“ (~ „Frustra in nive quaero eius [sc. puellae] vestigia...“). Argumenta firmissima mihi deesse fateor.

Optime vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Dez 2006, 16:23

Tiberis Conso suo, musicae classicae amantissimo, s.d.p.

quod attinet ad mulieres virorum partes agentes, mi amice, iam supra, quae de ea re sentio, disserui. equidem non multum interesse censeo, carmina illa a viro canantur an a muliere, dummodo sensu atque animo quodam canantur. respice, quaeso, Octavianum, iuvenem nobilem rosam argenteam ferentem, cuius partes a muliere agi nemo fere est, qui queratur. eum Sophiam adamasse rem plane naturalem percipimus ut amorem inter virum feminamque. ex quo evenit, ut non cantricem ipsam audire videamur, sed personam, cuius agit partes.
tamen ego quoque in "itinere hiberno" audiendo vocem quandam virilem aliis praefero: nemo fere ea carmina tanta canitie (!) ac tristitia interpretatur quanta Ioannes Hotter.

bene vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 16. Feb 2007, 23:02

Ioannes Hotter, optime mi Tiberis! Maxima me admiratione affectum esse scito! Collega heri benigne mihi commodavit illum CD. O summam artem! Maximas tibi ago gratias pro illo CD officiose commendato. :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 91 Gäste