aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 18. Aug 2006, 00:48

Tiberis sodalibus suis s.d.


aenigmata componamus !
omnes vestrum, qui aliquam voluptatem capiatis ex aenigmatis ponendis solvendisque, invitare velim, ut huius rei participes fiatis ! :)
versibus non opus est :) , si modo lingua Latina utamini.
deinde de qualibet re quaecumque vultis quaerere licet.
quicumque autem aenigma solverit, ipse novum proposito !

ecce aenigma primum, in quo nomen urbis cuiusdam (in Europa sitae) quaeritur, in qua nuper paucos dies moratus sum.. 8) :

ut solis radios voluit, qui condidit urbem,
ampla ab sede sua passim abire vias.
amplificata tamen manet urbis pristina forma.
non iam dux colitur: iura coluntur ibi.

valete!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 18. Aug 2006, 09:33

consus s.d.p. tiberi doctissimo poetae stiriensi.

gratulor tibi de novo themate proposito. aenigmata! macte virtute, amice!

versibus politissimis perlectis in mentem mihi venit quaedam urbs badensis, cui nomen karlsruhe (~ caroli requies). utinam ne fallar! condita est urbs anno 1715 a marchione carolo gulielmo. ita est, ut scribis: „ampla ab sede sua“, id est a castello, triginta duae ‚abeunt viae’. „iura coluntur ibi“: karlsruhe sedes est duorum tribunalium supremorum, quae appellantur bundesgerichtshof (bgh) et bundesverfassungsgericht (bvg).

operae pretium est uti hac inscriptione interretiali:
http://www.alemannia-judaica.de/images/Images5/Karlsruhe%20FriedhofPlan.jpg

optime vale. :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 18. Aug 2006, 12:18

Tiberis Conso suo s.d.p. :)

sagacissima mente, mi amice, solutionem invenisti. quid multa? reliquum est, ut tibi gratuler de aenigmate soluto.
nunc autem tuae sunt partes. ne nimis saevias, te oro atque obsecror, o Sphinx :D

optime vale ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 18. Aug 2006, 14:37

uae mihi misero! :o me sphingem esse pernego. tamen hoc uobis, amici carissimi, proponere uelim aenigma, quod his uersibus imperfectis continetur:

nescio, cur uoltum ueles, dea, casside pulchrum.
sed faciem pictor perficit arte tuam.
quaeris, qui pictor? uindobona pallade gaudet
[reliqua desunt :shock: , quod uehementer doleo]
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Fr 18. Aug 2006, 15:26

Tiberis Conso sal.

mitem ac clementem Sphingem te praebuisti :D ;
nam re cogitata , ni fallor, versibus illis te animos nostros attendere voluisse suspicor ad pictorem celeberrimum, cui nomen est Gustavo Klimt, cuius "Athene" in museo historico civitatis Vindobonensis exhibetur.
:)

optime vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 18. Aug 2006, 16:29

:shock: aue, mi tiberis, in immensam uoraginem praecipitaturus te salutat.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon dalet » Fr 18. Aug 2006, 21:27

Salvete!

Valde laetor sermoni vestro interesse.
At dic mihi, Tiberis veneratissime: thema novum proposisti de aenigmate.
Quid comprehendam? :help:
dalet
 

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Aug 2006, 00:26

Tiberis omnibus aenigmata solvendi cupidissimis s.d.p. :)

novum aenigmatum genus temptabo, in quo versibus carere possimus :D
nam nihil quaeritur nisi titulus Latinus (!) libri cuiusdam, qui scilicet alio ac Latino sermone editus est.
quaestione ipsa non opus est:
nam quot cuique titulo insunt litterae, ex punctis allatis intellegi potest.
quicumque participari velint, singulas proponunto litteras, quas titulo inesse suspicantur. sed cave, ne ludum perdas tribus litteris falso propositis. :D
ut exemplo utar: si quaerimus de Francisci Kafka opere excellentissimo quamquam imperfecto, quod inscribitur "das schloß", titulus Latinus (CASTELLUM) , ut qui ex totidem constet litteris, ex novem punctis est indagandus: . . . . . . . . . /
ergo si falso suspicaris e.g. litteram B inesse titulo, deinde O, denique P, rem actam teque victum esse scito... 8)

satin clarum? :D
ergo incipiamus:

. . . . . / . . . . .

qui est titulus huius libri a) sermone Latino b) sermone originali ?
quis est auctor?

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Aug 2006, 00:33

@dalet

Quid comprehendam?

quid haec sibi velit quaestio, non bene intellego.. :?
sed gratum est, quod ludo nostro interesse in animo habes :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon dalet » Sa 19. Aug 2006, 10:05

Tiberis hat geschrieben:quid haec sibi velit quaestio, non bene intellego.. :?


Das sollte heißen, dass ich nicht weiß, was ich unter Aenigma verstehen soll.
dalet
 

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Aug 2006, 10:40

aenigma = rätsel :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 19. Aug 2006, 12:27

consus s.d. tiberi uiro clarissimo.
satis clarum! iterum macte uirtute, optime mi amice! alterum aenigma iucundissimum! utinam quam plurimi intersint!
ad rem ipsam: equidem titulo inesse suspicor m litteram.
uale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Aug 2006, 15:28

Tiberis Conso suo litterarum peritissimo s.d.p. :)

recte suspicatus es, amice! ergo videamus, ubi littera M lateat :

. . M . . / . . . . .

obiter dictum: liber, de quo quaeritur, celeberrimus est.. 8)

optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 19. Aug 2006, 19:30

salue, mi tiberis!

m littera feliciter proposita emergere audeo ex illa uoragine... et nescio quomodo ad danuuium fluuium allicior, ad ..., sed iam taceo. :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » So 20. Aug 2006, 12:39

ubi estis, amici? cur tacetis? litteras proponite! nonne tiberim nostrum etiam rosa donari oportet?
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13565
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste