aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon romane » So 1. Mär 2009, 19:52

F = Foro
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11668
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon romane » So 1. Mär 2009, 19:54

ad animum accidit Lacus Curtius in foro
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11668
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon romane » So 1. Mär 2009, 20:03

fortasse Aetna
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11668
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 1. Mär 2009, 20:04

valde doleo, quod erras, Romane. :sad: memento locum vobis quaerendum rupibus circumdatum esse, quarum prope forum Romanum nostris temporibus nullae iam inveniuntur. etiam vis Neptuni , quod sciam, ad lacum Curtium non pertinet.
@ Aetna
minime. locus ille situs est in ima valle, non in summo monte. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10635
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Hasta paene abiecta...

Beitragvon consus » Mo 2. Mär 2009, 12:52

Tiberis benevole scripsit / hat geschrieben:sciderat ingenti terram Vulcanus hiatu.

Mulciber Ignipotens, iunctas ad sidera caeli
ecce manus tendo subsidiumque precor.

:lol:
Zuletzt geändert von consus am Di 3. Mär 2009, 11:56, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Mo 2. Mär 2009, 16:03

prima littera estne H
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11668
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 2. Mär 2009, 23:17

nolite animo deficere , amici.
unum versum superioribus addam, ut caligo, quae crebra illo loco esse solet, ab oculis vestris recedat:
omnes hac egere viri in convalle suam rem. :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10635
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 3. Mär 2009, 00:50

ille locus "Totes Meer" appellatur? :?
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6717
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Hiatu sublato

Beitragvon consus » Di 3. Mär 2009, 12:30

Subsidio liberaliter abs te misso, mi Tiberis, ingentem hiatum metricum e pentametro meo tollendum esse censui. :lol: Res vero ipsa, si quid otii nactus ero, mox a me investigabitur. Spero quidem...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 3. Mär 2009, 20:25

Medicus domesticus hat geschrieben:ille locus "Totes Meer" appellatur? :?

quamquam medicorum videtur esse semper de locis salubribus cogitare :D , vehementer doleo te quoque in loco inveniendo errasse. nam nuntium meum superiorem si diligenter perlegeris, facile invenies non fieri posse, ut mare quod mortuum dicitur ante oculos mihi versetur... :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10635
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Mär 2009, 00:27

quid est, amici? spemne vos dimisistis ?
cessante Conso, quo sagacior nemo,
solutionem non habebit aenigma ?
atque ille num locus manebit obscurus ?
:sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10635
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 7. Mär 2009, 10:58

Ecce Oedipodis Sphingem intuentis versus tragici:
Quae res tegatur versibus, sum nescius.
Pudet fateri: nulla spes restat mihi.
Benigna praesto, ne cadam, Sphinx, me iuva!

:(
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Mär 2009, 15:36

o Conse, Conse, cuncta qui soles scire,
quae sunt in orbe, ne reliqueris Sphingem,
tua sagacitate quae cupit vinci ! :D
scrutere terras ultimas oportebit: :idea:
fortasse tum apparebit illa convallis,
qua valle toto in orbe longior nulla est. :idea:
Vulcanus ipse eam insecasse Neptuni
tergo putatur , unda quem tegit ponti
plerumque, at illis eminet locis undis. :idea:
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10635
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Alienata paene mente...

Beitragvon consus » So 8. Mär 2009, 23:33

Ingentes monstrat fauces Islandia nobis:
Ipsam rem reputans non reperire queo.
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Di 10. Mär 2009, 11:15

@Tiberis:
constat "Yarlung Zangbo - Canyon" altissimam et logissimam (con)vallem orbis terrarum esse... :lol:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6717
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste