aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Fr 24. Jul 2020, 09:20

Salve optime Conse, mi amce care!

Omnia recte dixisti, optime Conse! Vere tu es vir doctissimus! Ex toto corde meo tibi gratulor!
:klatsch: :klatsch: :klatsch:

Reverendus Pater Professor Doctor Béla Weismahr SJ (MCMXXIX-MMV) philosophus quaesitus fuit. Ille fuit magnus metapyhsicus Ordinis Societatis Iesu in Germania.

Bild

Atque argumentum retorsionis ad metaphysicam defendam temporibus nostris maximi momenti esse mihi videtur. :book: :klatsch:

Bild

Nunc autem tu rursus ordine vocaris!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Aenigma potatorium

Beitragvon consus » Di 28. Jul 2020, 16:10

Amicis suis illustrissims sal.
Poeta saec. IV duobus nos hexametris docet potionem quandam ex novem commisceri posse rebus; quae res sunt i**, a***, m**, v****, p****, p****, h****, o****, s** (asteriscus unam significat litteram).
Quod nomen huic est potioni?
Quae sunt illae res novem?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Aenigma potatorium

Beitragvon mystica » Mi 29. Jul 2020, 12:18

consus hat geschrieben:Amicis suis illustrissims sal.
Poeta saec. IV duobus nos hexametris docet potionem quandam ex novem commisceri posse rebus; quae res sunt i**, a***, m**, v****, p****, p****, h****, o****, s** (asteriscus unam significat litteram).
Quod nomen huic est potioni?
Quae sunt illae res novem?
:stretch:


Salve optime Conse, mi amice care!

Nomen videtur mihi "Dodralis potio" esse.

Novem res sunt, ut sequitur: ius, aqua, mel, vinum, panis, piper, herba, oleum, sal.

An erro? Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Do 30. Jul 2020, 09:40

:klatsch:
Dodra tibi nota est, quamquam non mystica res est.
Ausonius (rec. Peiper, p. 317):
IN DODRALEM
Dodra vocor. Quae causa? Novem species gero. Quae sunt?
Ius, aqua, mel, vinum, panis, piper, herba, oleum, sal.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 30. Jul 2020, 13:48

Hoc est praeceptum culinarium dodrae. Fortasse Mystica dodram coquere vult. Nos, quaeso, certiores faciat de gustu illius cibi. :D
https://www.kochwiki.org/wiki/Dodra
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5023
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 4. Aug 2020, 12:52

Salvete optimi sodales!

AENIGMA MYSTICUM vobis propono, mi amici doctissimi!

Homines sunt mortales. Morti nati sunt. Mortem enim effugere nemo potest, ut noster Cicero ait. Sed etiam mors mystica est.

I. Quid igitur mors mystica est?

II. Quis hunc versum ante sepulturam mysticam ipsam sollemniter dicit?

III. Ubi locus huius versus invenitur?

Nunc autem de eis rebus mysticis tacere malo. Mysteria divina enim sunt abscondita! :D

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 4. Aug 2020, 12:52

Salvete optime sodales!

De solutione aenigmatis nimium non dicam, sed hoc tantum:

lla verba apud Senecam legimus mortem aut finem aut transitum esse. (Cf. Seneca, Epistolae morales, LXV, XXIV)

Ergo defini, quid mors mystica sit?

Responsum videtur mihi non difficile esse. :D

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » So 9. Aug 2020, 11:54

Salvete optimi Sodales!

Cur tacetis? Nolite timere! :D

Vera ratio illius rei mysticae investiganda est: Diximus mortem mysticam transitum esse.
Nunc autem consideramus, quid apud mortem mysticam transitus sit:

"Mortuus sum, et vita mea abscondita cum Christo in Deo!" (Colos III, 3) Itaque in epistola ad Galatas apud Sanctum apostolum gentium Paulum illa verba legimus:"vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus " (Gal II,2o)


I.Quid igitur mors mystica sit?

II. Quis hunc versum ante sepulturam mysticam ipsam sollemniter dicit?

III. Ubi locus huius versus invenitur?

Fortuna prospera!

Valete! Vestra Mystica! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 17. Aug 2020, 11:32

Salvete optimi sodales!

Vos rogo, ut hanc brevem pelliculam spectetis.

Haec pellicula enim vos omnia docebit, ut hoc aenigma solvere possitis.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=iY_5KXOOWYM

Nunc autem hoc aenigma facile solvi potest.

I.Quid igitur mors mystica sit?

II. Quis hunc versum ante sepulturam mysticam ipsam sollemniter dicit?

III. Ubi locus huius versus invenitur?

Fortuna prospera! :)

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

?

Beitragvon consus » Di 18. Aug 2020, 10:39

Procedamus, o Mystica, in aenigmate solvendo!
Quamquam Catholicorum castra non sequor, tamen non mediocrem operam dedi, ut eruerem quae res esset mystica illa mors…
I.Quid igitur mors mystica sit?
„mori sibi ipsi“
II. Quis hunc versum ante sepulturam mysticam ipsam sollemniter dicit?
Nonne dici solet ab homine qui religiosum profitetur ordinem?
III. Ubi locus huius versus invenitur?
Multos video in bibliis locos quibus illud mori sibi ipsi declaratur; ut exempla proferam: Joh 3, 3-7; Gal 2, 19-20 …
Et apud Thomam a Kempis scriptum videmus hoc (De imitatione Christi 3, 53, 17):
Sed quia pauci sibi ipsis mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt.

:nixweiss:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: ?

Beitragvon mystica » Di 18. Aug 2020, 19:23

Salve optime Conse, mi amice care!

Bild


I.Quid igitur mors mystica sit?

consus hat geschrieben:„mori sibi ipsi“


Recte dixisti illam esse mortem mysticam.

:klatsch: :klatsch: :klatsch:

II. Quis hunc versum ante sepulturam mysticam ipsam sollemniter dicit?

consus hat geschrieben:Nonne dici solet ab homine qui religiosum profitetur ordinem?


:klatsch: :klatsch: :klatsch:

Recte dixisti hominem religiosum illum versum dicere, qui vota susciperet.

III. Ubi locus huius versus invenitur?

consus hat geschrieben: Multos video in bibliis locos quibus illud mori sibi ipsi declaratur; ut exempla proferam: Joh 3, 3-7; Gal 2, 19-20 … Et apud Thomam a Kempis scriptum videmus hoc (De imitatione Christi 3, 53, 17): Sed quia pauci sibi ipsis mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt. :nixweiss:


:( :sad:

Doleo te errare. Cogites oportet hanc brevem pelliculam de Monachis Sancti Benedicti esse. Ubi igitur hic versus quaerendus est? Ibi enim scriptum est, qui versus sit, qui quaeritur.

Fortuna prospera! :)

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Di 18. Aug 2020, 20:12

Forsitan, o Mystica, ante oculos tibi obversetur caput quartum regulae Sancti Benedicti, ubi scriptum videmus hoc:

abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum

et

mortem cotidie ante oculos suspectam habere

:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 19. Aug 2020, 08:51

Salve optime Conse, mi amice care!

Recte dixisti versum quaesitum in regula monachorum Sancti Benedicti scriptum esse.

Cogites oportet hunc versum, qui psalmus ex Biblia Sacra est, de disciplina suscipiendorum fratrum noviciorum sollemniter recitari.

Legas igitur diligenter illud capitulum regulae Sancti Benedicti, quod de disciplina suscipiendorum Fratrum inscribitur.

https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html

Ibi enim versum invenies, qui quaeritur.

Fortuna prospera! :)

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Mi 19. Aug 2020, 09:53

Biblia sancta, o Mystica, iuxta vulgatam versionem inspexi, et ecce in libro psalmorum iuxta septuaginta emendato apparuerunt verba Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab expectatione mea (Ps 118, 116). Quo versu investigato aenigma spero ad exitum perventurum esse.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14022
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 19. Aug 2020, 10:38

Salve optime Conse, mi amice care et vir doctissime!

Magno cum gaudio responsum tuum legi. Id aenigma solvisti! Tibi gratulor!
:klatsch: :klatsch: :klatsch: :klatsch:

Itaque in Regula Sancti Benedicti de disciplina suscipiendorum fratrum scriptum est:

Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridit.De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis.Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat. Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea. (Cf. Regula Benedicti, Cap. LVIII, XVII-XXI)


Specta istos novicios Ordinis Sancti Benedicti, qui hunc versum, qui Suscipe me Domine inscribitur, in Canto Gregoriano sollemniter recitant:

Bild

Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab expectatione mea.

Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab expectatione mea.

Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab expectatione mea.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,

Sicut erat in principio,

et nunc, et semper,

et in saecula saeculorum. Amen.

Nunc autem inclina aurem tuam et audi canticum solenne istorum Noviciorum Ordinis Sancti Benedictine. Vae vanitatibus huius mundi! "Mortuus sum, et vita mea abscondita cum Christo in Deo, ut Sanctus Apostolus Paulus ait. (Cf. Epistola S. Pauli ad Colossenses III,III)

https://youtu.be/slsqxBtkQi8?t=239https://youtu.be/slsqxBtkQi8?t=239

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste