aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 21. Feb 2009, 16:36

salvete, amici !

uxor mea iterum ex Italia reversa animum meum in hanc advertit rem, quae apta mihi videtur esse, quam vobis investigandam proponam:

Code: Alles auswählen
Litore conspicitur  caemento facta figura,
    Herculeam molem sustinet illa umeris.
haud procul est sedes  aestiva viri ingeniosi,
    cuius opus decorat Nobelianus honor.


1)nomen figurae ?
2)quo in oppidulo ?
3)quis fuit vir ingeniosus?

:-D
Zuletzt geändert von Tiberis am Sa 21. Feb 2009, 19:00, insgesamt 2-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 21. Feb 2009, 16:49

Salve Tiberis!
Oppidulum "Crotone" appellantur?
:?
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6513
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 21. Feb 2009, 17:03

...appellatur...
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6513
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 21. Feb 2009, 17:37

doleo, quod erras , medice. oppidulum quaesitum longe a Crotone distat... :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Mons Russus

Beitragvon consus » Sa 21. Feb 2009, 21:48

Consus Tiberi amico suo s. d. p.
Ecce responsum meum quod rectum esse spero.
Nomen statuae: Statua Gigantis *.
Nomen oppiduli in Liguria siti: Mons Russus ad mare situs, Italice: Monterosso al Mare.
Nomen viri ingeniosi: Eugenius Montale.
Bene et feliciter vale.
:-D

--------------------------
* http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/4/4c/Monterosso_al_Mare-statua_del_gigante.JPG
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13770
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 21. Feb 2009, 23:17

me miserum, qui iterum iaceo superatus amici
invicto ingenio. gratulor ex animo !
nullam in terris esse puto , quae te lateat, rem,
cuius cognitio :D cuncta videre potest.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De altera statua...

Beitragvon consus » So 22. Feb 2009, 15:14

Salvete, amici callidissimi.

Altera conspicitur statua, est speciosa figura,
Parva quidem; manibus saepe tenemus eam.

---------------------------
1) Quae statua?
2) Nomen artificis?
3) Ubi conspicitur?

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13770
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 22. Feb 2009, 17:47

Tiberis Conso suo sal.

si histrio essem cinematographicus, Oscarem eam statuam esse suspicarer :D , quamquam ne illi quidem eam statuam saepe manibus tenere solent.

sed - pro di immortales - quae statua est, licet parva speciosaque sit, quae ab unoquoque nostrum saepe manibus teneatur ??

:idea:
hm.. quia nummi saepe manibus tenentur - num tibi ille nummus XX centesimorum (3)ante oculos versatur, in quo statua praeclara Humberti Boccioni (2) conspicitur, cui nomen " Forme Uniche della Continuitä Nello Spazio "(1) , i.e. formae unicae continuationis in spatio ?

:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor, iterum dico gratulor...

Beitragvon consus » So 22. Feb 2009, 20:25

Consus Tiberi amico suo sagacissimo s. d. p.
Iterum sollertissime rem perspexisti, iterum maximam tibi gratulationem fieri decet. :stretch: Nonne mirifica sane est statua*? In qua quanta vis, quantum robur quantusque insit impetus, equidem vix verbis possum complecti. Bene et feliciter vale.

-----------------------------------------------------------
* http://www.ilmarengo.com/italia/euro/20cent.htm
et
http://www.eupodiatamatando.com/wp-content/uploads/2007/03/boccioni.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13770
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 27. Feb 2009, 16:40

Tiberis amicis suis s.d.p.

Est locus , indigenae quo dicere iura solebant ,
rupibus insignis , quibus est circumdata vallis;
sciderat ingenti terram Vulcanus hiatu:
huc populus convenerat, ut Christum sequeretur,
haecque suae elegere rei loca constituendae.

nomen loci ?
:-D
Zuletzt geändert von Tiberis am Sa 28. Feb 2009, 15:47, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

querela

Beitragvon consus » Fr 27. Feb 2009, 20:11

Ambages Tiberis perplexas multiplicesque
Artibus instructus nexuit atque dolis.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13770
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Animo paene cadens...

Beitragvon consus » So 1. Mär 2009, 11:53

Excrucior, Tiberis, relegens tua dicta decora:
Tantis in tenebris – vae mihi! – cuncta latent.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13770
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 1. Mär 2009, 18:09

ne nimis excrucieris, amice, hunc respice versum:
"sciderat ingenti terram Vulcanus hiatu."
cui tamen auxilio Neptunus venerat olim,
qui veluti tergo Vulcania sustinet arva. :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon romane » So 1. Mär 2009, 18:38

LC in F
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11664
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 1. Mär 2009, 19:34

LC in F

nescio, mi optime Romane, quid hae sibi velint litterae; quod oro nobis explices.
tamen puto te errare: si enim F pro Francogallia legitur, a loco quaesito longe abes.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste