aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 2. Jan 2018, 18:07

ille ego qui hat geschrieben:tamen omni Musarum genere penitus imbutus

summo iure, mi amice, gloriaris
Musae notitia. soluta res est
atque aenigma tibi, viro perito.
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9503
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 2. Jan 2018, 22:48

quis scit utrum artis musicae an artis gugulandi sim peritior ... :D
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mi 3. Jan 2018, 00:17

en, hic griphus non in modis musicis, sed in litteris rursus versatur:

Bild

Bild

Rogerus Willemsen - vir praeclarus, at praematura morte abreptus -, puerulus cum esset, matri 'mentem suam non desistere' cum lacrimis dixit. quod et narrabat aliquando viva, ut aiunt, voce et litteris consignavit:

Die junge Mutter schreit unter Presswehen. Die Amme
schlägt über dem Schoß die Hände zusammen und frohlockt:
»Es ist ein Kind! Ein Kind!«
Nicht lang, und dieses Kind steht nachts im Schlafzimmer
der Mutter und weint:
»Mein Gehirn hört nicht auf!«

(R. Willemsen: Momentum, Frankfurt a.M. 2012, S. 7)

Quod autem Rogero puerulo ingenioso molestissimum erat, id ipsum ad artem oratoriam eum destinavit! 'Quid istuc est, Christiane?', dixerit quispiam, 'num veterum auctoritate fretus talia contendis?' Ita vero! Nonne, mi optime interlocutor, legisti ...? Hic autem turpiter interrumpens 'Haud nescio' inquit 'scriptorem quendam Germanum antiquitatis, ut patet, imperitissimum in fabula immerito celeberrima atque notissima scriptori cuidam antiquo longe sapientiori aliquid huius generis nullo iure ascripsisse! Si non habes, cuius innitaris auctoritati, nisi nebulonem istum Germanum, apage!' Quem cum nebulonem esse vehementer negem, tamen omnibus quasi armis privatus non possum quin demisso capite ex interlocutoris conspectu recedam ... :(

1. Quem scriptorem mihi dilectissimum interlocutor barbarus convicio e maiore parte illegitimo obruit?
2. Quem scriptorem antiquum - errore illius deceptus - testem citaturus eram?
3. Quod dictum scriptor Germanus scriptori antiquo falso attribuit?
4. Cui fabulae summa arte conscriptae omnem famam denegare interlocutor ausus est?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Mi 3. Jan 2018, 16:56

CHRISTIANO amico litteratissimo sal.
Anxio pravi prorsus erroris timore perculsus facere non possum quin hoc tibi modo ad interrogata respondeam:
1. Quem scriptorem mihi dilectissimum interlocutor barbarus convicio e maiore parte illegitimo obruit?
Thomas Mann
2. Quem scriptorem antiquum - errore illius deceptus - testem citaturus eram?
Cicero
3. Quod dictum scriptor Germanus scriptori antiquo falso attribuit?
Motus animi continuus
4. Cui fabulae summa arte conscriptae omnem famam denegare interlocutor ausus est?
Der Tod in Venedig*
Ingeniosissimum hercle excogitasti aenigma.
___________________________________________________________________________
* "… Fortschwingen des produzierenden Triebwerks in seinem Innern, jenem "motus animi continuus", worin nach Cicero das Wesen der Beredsamkeit besteht …"
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13307
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mi 3. Jan 2018, 17:34

Macte virtute esto, amice doctissime! Perfecte rem enodavisti!
Tuae igitur iam sunt partes, ut novum ponas aenigma! :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Do 4. Jan 2018, 13:14

Utrum revera haec acciderunt an accidisse imaginatus es?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 312
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Jan 2018, 00:32

ad exemplum Persii interlocutorem finxi ;-)

quisquis es, o modo quem ex aduerso dicere feci,

Persius sat. I, 44
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Ecce novum...

Beitragvon consus » Fr 5. Jan 2018, 12:48

Amicis suis pariter omnibus sal.
Est liber sane singularis quem artifex mirabili vel potius, ut ita dicam, angelico ingenio praeditus insolito modo composuit. Quo evoluto innumerabiles imagunculas videbis monstruosas quae lingua non explorata et commenticiis litterarum notis describuntur. Ut exemplum proferam: Conspicies digitum ex quo non unguis enatus est sed penna qua ad scribendum solemus uti.
Quis artifex? Quis liber?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13307
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Jan 2018, 14:33

In rem mirabilem animos nostros convertis, Conse, nisi si aenigma tuum me fefellit. suspicor enim agi de Codice Seraphiniano Aloisii (sive Ludovici) Serafini :-D
Velim mihi dicas, mi Conse, num ille liber in pegmatis domus tuae reperiatur!

Bild

iam cogito de hoc calendario comparando:

https://www.amazon.de/Codex-Seraphinian ... s+Kalender

;-)

a Codice illo Seraphiniano ad hunc modo codicem perveni:

https://de.wikipedia.org/wiki/Voynich-Manuskript

ad codicem autem illum paulo diligentius cognoscendum hanc pelliculam "contemplativam" satis idoneam duco:

https://www.youtube.com/watch?v=7FmYR5dwbq0

(https://www.youtube.com/watch?v=ZCyk-qzfOXw)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Fr 5. Jan 2018, 16:19

Ex animo gratulor tibi, mi Christiane: Aenigma tanta tu diligentia solvisti ut nostri quoque sodales monstruosum illum codicem suis ipsorum oculis inspicere possent. ϠϨϫ ϤϢѪђѭѮɇ ɮɏɷɡ ȶɍȽ ɐʉʘʜ ʭͼϗϗϦ ЊЮЮѤџдѼҴҰ҂ ҨҞӝӁԄՕ
:lol:
Non est domi meae illud opus admirabile, sed adiri licet Dusseldorpi in bibliotheca universitatis studiorum quae nomen traxit ab Henrico Heine poeta.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13307
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re:

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Jan 2018, 17:19

consus hat geschrieben:... sed adiri licet Dusseldorpi in bibliotheca universitatis studiorum quae nomen traxit ab Henrico Heine poeta ...


estne iste AcI per ellipsin quandam - ut ita dicam - mutilatus (eum adiri licet)? an "licet" personaliter, ut aiunt, adhibuisti?

:)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Jan 2018, 17:25

en novum aenigma:

Quaeritur scriptor clarissimus, cuius ultima amasia nomen habuit a quodam genere lapidis ...

Quis scriptor? Quis lapis? ;-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Fr 5. Jan 2018, 18:58

Quam celerrime: Dora diamant. Franciscus Corvus.
Vale.
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 1967
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Jan 2018, 19:11

Celerrime ac rectissime respondisti, Willimox!

Franciscus "Monedula"
Doris (Dora) "Adamas"
:-D

Bild

Bild

Bild

(Kafka = Dohle? = monedula)

Tuae partes!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5175
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Fr 5. Jan 2018, 19:24

uter ex his turpior sit dici nequit ... fortasse Dora
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 312
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste

cron