Tiberis Conso amico suo s.d.p.
vehementer doleo te errare, mi optime Conse. primum, quod Cartagena (Carthago nova) , ut quae urbs plus CC milium sit incolarum, vix oppidum potest appellari, deinde , quod nomen urbis Hispanae aliquantulum ab Africana differt.
qua re te oro respicias oppida ea esse , non urbes; utrumque enim oppidum non plus triginta milia incolarum habet.
utrumque denique oppidum hoc quoque tempore eodem nomine (!) appellari solet, licet ab incolis alterius oppidi nomen indigenum praeferatur , quod a solito et usitato paulo diversum est.
vale !