aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon ClaudiaK » So 6. Dez 2020, 15:30

Hi principes rei publicae mortui sunt :
Richard von Weizäcker, Roman Herzog, Johannes Rau, Walter Scheel. An erro ?
Scire nunc velim, num conexio inter sororis nomen et principis nomen sit prope aut procul ?
Exemplum affero: Nomina Christin et Christian prope sita aspera autem et Rau procul esse censeo.

Consilium date, quaeso, si vocem meliorem videte.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 6. Dez 2020, 16:33

Ecce auxilium vobis affero:
Scripsi: Quae mulier una erat ex tribus sororibus. Quae sorores filiae erant regis senectute confecti. ;-)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 6. Dez 2020, 18:02

salve, Conse :-D

non dubito, quin de Regan , filia regis Lear, cogites; cuius nomini si litteram a inserimus, nomen praesidis Ronaldi Reagan habemus, qui anno MMIV mortuus est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » So 6. Dez 2020, 22:28

Felix cui fabulae poetae Stratfordensis cognitae sunt! :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 8. Dez 2020, 02:46

ecce aenigma geographicum:

quaeritur urbs satis magna, cuius interior pars e sex constat regionibus.
aestates calidissimae , frigidae hiemes, rarae pluviae (aestate excepta).
tempore aequinoctiali de turri televisionis altissima umbra cadit CCCXXXVI fere metrorum.

quae urbs?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Di 8. Dez 2020, 10:36

Puto tibi, optime Tiberis, ante oculos obversari urbem Berolinum, idque hac de causa:
turris altitudo: t m
umbrae longitudo: 336 m
angulus sub quo tempore aequinoctiali radii solis terram feriunt: 23,5°
Sequitur haec aequatio:
t m : 336 m = tan 23,5°
> t m = tan 23,5°x 336 m
> t m = 0,4348124 x 336 m
> t m = 146,096969 m
Abhinc nonaginta quinque fere annos Berolini exstructa est turris CXLVI m alta, ex qua radii electrici emittuntur. Cui nomen datum est Funkturm.
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 8. Dez 2020, 13:53

Tiberis Conso suo sal.

eheu, quantum abes a vera aenigmatis solutione! non modo in eo erras, quod ad res meteorologicas attinet (num rarae Berolini sunt pluviae?), sed praecipue in turri eiusque umbra.
nam Berolini, quae urbs sita est in latitudine LII graduum et dimidii, diebus aequinoctialibus solem in altitudine XLVII et dim. graduum conspicimus (α = 90 - φ). ex quo sequitur, ut de turri CXLVII fere metrorum umbra CXXXIV metrorum cadat. :prof2:
ergo aliam urbem quaeras oportet aliamque turrim multo altiorem! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ClaudiaK » Di 8. Dez 2020, 15:31

Admiror semperque saltus vestros in summo cogitandi caelo datos multum admirata sum.
Nunc autem funem inter turres Consi Tiberisque nimium declivem esse apparet.
(Tiberis altior erat, quod probare voluit).
Ecastor! Praecipitionis testem sum et ob ea maxime perterrita.

Quis aenigma solvat nisi Consus qui nunc rupto cervicis sinu iacet? Num iterum audeat ?
Ego saltem spectator curiosissima manebo. Valete.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 8. Dez 2020, 20:10

non cervice puto iacere rupto
Consum, qui superat sagacitate
ipsum Laiadem , virum sagacem.
serius citiusve , crede , et hanc rem
solvet difficilem, ut prius solebat,
Sphingem et praecipitabit in profundum.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Mi 9. Dez 2020, 11:22

Consus Tiberi amico suo spectatissimo s. p. d.
Fateor quadam me temeritate adductum vehementissime erravisse :oops: :oops: , sed clementer abs te atque ClaudiaK confirmatus hastam non abieci. Denuo diligenter re retracta et quasi ad calculos revocata audeo scribere de urbe te cogitare quae a Seribus Beijing, id est 'caput septemtrionale', appellatur. Cuius pars interior in sex divisa est regiones. Praeterea urbis consideravi climatis diagramma. Et alta est televisionis turris 405 m.
Ecce id quod computando inveni:
Longitudo umbrae: 336 m
Altitudo turris: t m
Latitudo urbis: φ = 39,68° (circiter!)
Angulus sub quo tempore aequinoctiali solis radii terram feriunt: 90° - φ = 50,32° (declinatio aequinoctialis δ = 0°)
Sequitur haec aequatio:
-> t m / 336 m = tan 50,32°
-> t m = 336 m x tan 50,32°
-> t m = 405 m
Nunc spero te mihi assensurum esse.
Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 9. Dez 2020, 14:43

Tiberis hat geschrieben:Sphingem et praecipitabit in profundum.


eveniunt praesagia: denuo, doctissime amice, me Sphingem miseram superasti. gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Sa 12. Dez 2020, 16:07

Est hoc aenigma, doctissimi amici, de una e multis civitatibus arte inter se coniunctis. Eius civitatis fines ad occidentem spectantes terminantur duabus lineis rectis, quae latera obtusi formant anguli CXXX graduum. Longa est una linea CCV fere mi, altera CDXIX fere mi. Vertex autem anguli latet in lacu.

Quae civitas?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Dez 2020, 16:51

Aenigma tuum cum legerem, mi spectatissime amice, statim - quid mirum? - de Civitatibus Unitis cogitavi. nonne Nevada civitas est, quae tibi obversatur? :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor.

Beitragvon consus » Sa 12. Dez 2020, 19:11

O di immortales! Totum tibi, optime Tiberis, tam notum puto esse orbem terrae :klatsch: ut non videatur esse Sphinx quae rebus geographicis te possit superare. Nunc demum Intellego me veram non esse Sphingem...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 12. Dez 2020, 21:41

redeamus ad libros! :D

Scriptrix quaedam in libro saec.XXI edito de felici iuventa narrat, quam in patria sua degit nondum armis civilibus vastata.

nomen scriptricis?
qui liber?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste