aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon iurisconsultus » Mi 1. Jun 2022, 20:29

Tiberis hat geschrieben:licet apud veteres id non reperiatur.

Quod licet Papae, nimirum licet Conso. :)

https://de.m.wikipedia.org/wiki/Novo_Millennio_ineunte
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(Sen. Med. 199-200)
Benutzeravatar
iurisconsultus
Dictator
 
Beiträge: 1238
Registriert: Di 31. Dez 2013, 15:37
Wohnort: Lentiae, in capite provinciae Austriae Superioris

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 1. Jun 2022, 21:17

iurisconsultus hat geschrieben:Quod licet Papae, nimirum licet Conso.


papalior vult Consus* esse quam papa. :D

* te oro hunc mihi ignoscas iocum, amice.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De vocabulo millennii

Beitragvon consus » Do 2. Jun 2022, 12:04

Consus Tiberi amico suo excellentissimo s. d. p.
Mihi quoque nihil videtur obstare quominus utamur vocabulo *millennii, sed cum tricolon "cogitata intra decennia, dicta intra saecula, acta intra milia annorum" disponerem, tertium colon eminentius faciendum esse videbatur. Qua de causa quattuor usus sum verbis ut oratio paulo incresceret.
Cura ut valeas.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 6. Jun 2022, 09:26

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 10:32, insgesamt 4-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Mo 6. Jun 2022, 13:11

Valde mihi placet, o Mystica doctissima, hoc aenigma abs te propositum, quod hoc me modo soluturum esse spero:
I. Quis poeta? P. Vergilius Maro.
II. Quis titulus libri? Aeneis.
III. Ubi locus illius versus invenitur? Aen. 6, 124-129.
IV. Quae sunt tria nomina illius lacus? (nomen Latinum et Graecum et diebus nostris?) Lacus Avernus, Ἄορνος λίμνη, Lago d’Averno.
V. Ubi lacus situs? In Campania, in campis Phlegraeis, prope Cumas.
VI. Qua porta ducit? Ad inferos, ad „atri ianuam Ditis“.
VII. Quis iste deus? (nomen Latinum et duo nomina Graeca?) Dis, Pluto, Hades.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 6. Jun 2022, 16:51

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 10:32, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Ecce novum...

Beitragvon consus » Fr 10. Jun 2022, 14:23

Consus amicis suis illustrissimis s. d. p.
Extant M. Manilii Astronomicon libri quinque. Saec. XVIII viro docto, cum in clarissimam academiam cooptaretur, honoris cognomen datum est Marcus Manilius II. Gentile viri nomen hodie quoque in ore est hominum.
Quis vir?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 10. Jun 2022, 15:01

Tiberis Conso suo sal.

vir abs te quaesitus est Andreas Celsius physicus, qui, cum anno MDCCXXXIII societati Leopoldinae ascriberetur, illo nomine honoratus est.

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 10. Jun 2022, 17:58

Summa admiratione plenus, mi Tiberis, gaudeo quod doctum illum virum quasi sine ullo labore eruisti. Gratulor. :thumbup:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 21. Jun 2022, 09:50

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 10:32, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 24. Jun 2022, 18:54

ecce novum :D

(ignoscite mihi tam diu cessanti)


Dictus est "oriens", suo furore
qui vastaverat horrido plagas, quas
longe a sole oriente abesse constat


quis rem potest explicare?
:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 26. Jun 2022, 18:07

Dschingis Khan ??
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 26. Jun 2022, 22:46

marcus03 hat geschrieben:Dschingis Khan ??

:lol:
heu, longe abes a vera solutione, optime Marce! num ille dux "oriens" appellatus est??
ceterum ne putaveritis, amici, eum , quem quaero, hoc nomine Latino esse appellatum. aliam linguam (scil. Europaeam) temptate!
;-)
hoc unum scitote: res, de qua est aenigma, saeculo XX. exeunte evenit. :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 27. Jun 2022, 11:53

Verbis tuis, mi Tiberis, multum ac saepe consideratis scribere nunc ausim quomodo rem abs te propositam explicandam esse putem: Nonne cogitas de vento procelloso qui anno MCMXCIX a. d. III Non. Dec. multas regiones in Europa septentrionali sitas vastaverat? Cui nomen datum est Anatol (< ἀνατολή, i. e. oriens).
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 27. Jun 2022, 14:39

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste